Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. talibus excitus in furias
  2. praetor ait: ‘rape praecipitem,
  3. lictor, et obrue suppliciis,
  4. sentiat esse deos patrios
  5. nec leve principis imperium.
  6. quam cuperem tamen ante necem,
  7. si potis est, revocare tuam,
  8. torva puellula, nequitiam,
  9. respice gaudia quanta metas,
  10. quae tibi fert genialis honor.
  11. te lacrimis labefacta domus
  12. prosequitur generisque tui
  13. p.150
  14. ingemit anxia nobilitas,
  15. flore 1 quod occidis in tenero,
  16. proxima dotibus et thalamis.
  17. non movet aurea pompa tori,
  18. non pietas veneranda senum,
  19. quos temeraria debilitas?
  20. ecce parata ministeria
  21. excruciabilis exitii: