Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. Isis, Apollo, venus nihil est,
  2. Maximianus et ipse nihil:
  3. illa nihil, quia facta manu,
  4. hic manuum quia facta colit,
  5. frivola utraque et utraque nihil.
  6. Maximianus, opum dominus
  7. et tamen ipse cliens lapidum,
  8. prostituat voveatque suis
  9. numinibus caput ipse suum:
  10. pectora cur generosa quatit?
  11. dux bonus, arbiter egregius,
  12. sanguine pascitur innocuo,
  13. corporibusque piis inhians
  14. viscera sobria dilacerat,
  15. gaudet et excruciare fidem.
  16. ergo age, tortor, adure, seca,
  17. divide membra coacta luto.
  18. solvere rem fragilem facile est:
  19. non penetrabitur interior
  20. exagitante dolore animus.’