Epigramma

Paul, the Apostle, Saint

Paul, the Apostle, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. 5 hic habitat tuus ille hospes, mea uiscera, Thesbon,
  2. cui fratrum ad requiem frondosae uitis in antro
  3. herbida caespitibus sunt structa sedilia uiuis.
  4. dic igitur, Salmon, quae rerum nunc tibi sors est,
  5. quis patriae status est, quid te delectat in illa?
  6. 10 Namque agris opibusque hominum terraeque colonis
  7. nunc primum inlaesae turbato foedere (pacis)
  8. barbarus incumbit: nec longa (in) saecula uitae
  9. nunc prosunt structae solido de marmore uillae
  10. absumptaeque omnes uana in proscaenia rupes.
  11. 15 at uero interior pestis bellumque profundum
  12. olim nos densa telorum nube fatigat