Epigramma
Paul, the Apostle, Saint
Paul, the Apostle, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- saeuior et tanto (est quanto) est occultior hostis.
- et tamen heu si quid uastauit Sarmata, si quid
- Uandulus incendit ueloxque abduxit Alanus,
- 20 ambiguis spebus licet et conatibus aegris
- nitimur in quandam speciem reparare priorum.
- illa autem nostro quae sunt amissa periclo
- neclegimus longoque situ squalescere mentis
- ignaui patimur subiectaque colla catenis
- 25 dedimus et manicis peccati praeda ligamur.
- ac prius est uitem purgare, abscidere sentes
- conuulsamue forem aut fractam renouare fenestram
- quam latos campos animae et praetoria cordis