Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
De inmaculato autem ubicumque Scriptura pronuntiat; sicut Dauid ait beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege Domini, sana doctrina traditum reor, quia uere beati sint qui sunt inmaculati in uia, hoc est perfecta fide in ueritate gradientes, non declinantes haeretica prauitate neque in dexteram neque in sinistram.
uia Christus est, qui per Spiritum Sanctum ducit ad Patrem. igitur qui sine macula atque lepra nec conuiolatus ab his, quorum sermo serpit ut cancer, uenerandae gloriam Trinitatis audit credit intellegit, beatus in fide inmaculatusque consistit.
ex quo etiam dicitur ad Abraham: ambula coram me et esto sine macula. necessario enim Abraham — qui credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam; ut sit in eo quo credidit, uidit et gauisus est — perfectus ac sine macula commonetur, multarum gentium pater constitutus in fide et fidelium sinus, in requie ut simus omnes, qui speramus in Deo cum fideli Abraham.
beati inmaculati in [*]( AVCТORES 1 Cor. 1, 10, 12 3 Cor. 1, 9, 37 9 Psalm. 118, 1 13 loh. 14, 16 15 Tim. 2, 3, 17 18 Gen. 17, 1 19 Rom. 4, 3 et 22 21 loh. 8, 56 22 Gen. 17, 5 et Rom. 4, 18 24 Psalm. 118, 1 ) [*]( 1 ęstimat Σ2ΦΧ eatimat Σ1 2 pronunciat Σ 5 efficiar in ras. V || dici∗∗∗∗∗|(i in ras. m. 2; fuisse dicere quê uidetur) 2 || querela ΣΦprΧΨ , 8 immaculato Ψ 9 dauid] sic dd T || immacnlati Ψ 10 uere∗∗∗ ||Beati (eras. ut uid. bea; Bea m. 2 ante uersum) 2 11 immaculati W 12 heretica codices || in] ad V || in] ad W 14 dicit Σ1ϒΦa 15 lępra (ę ex e m. 2) 2 || conuolatns Ψa 16 intelligit V 17 immaculatusque V _18 dicit 2 || ad om. ϒΦΧ || abraahm (sic) X 19 abraam Xa 20 reputatus T || ei] illi V || quo] ϒΦΧ qu5 2 quod Ψv 21 perfectus] perfectus esse v )
infelix ego homo delicta, quae nondum intellego, quando uitabo? Petrus diligit Christum nec umquam a dilectione declinat, testimonio dilectionis Domini nunc petra fundamenti Ecclesiae constituitur, nunc satanae uocabulo deprauatur. unum atque idem semper operanti nunc dicitur non reuelauit hoc tibi caro et sanguis, sed pater meus, qui est in caelis, nunc rursus ingeritur non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.