Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
rursus autem ne famulo suo grauiorem plagam faceret, dum sanaret, et per curam carnis animae uulnus nfligeret, hoc est, ne beatus Iob tanta temptatione superata duplicatisque omnibus et restitutes in superbiam elatus in iudicium incideret diaboli, admonetur ab occultis suis, ut etsi a foris de iustitia laudaretur, intus tamen ei se sciret subditum esse debere, a quo custodiretur. dicit enim ad eum Dominus:
quis est hic qui celat me consilium, continens sermones in corde, et me putat latere? accinge tamquam uir lumbos tuos. interrogabo, tu autem responde mihi. ubi eras, cum fundarem terram? indica mihi, si nosti scientiam.
et post multam docendo correptionem uel corripiendo doctrinam respondens Iob Domino dixit: quid ego iudicor commonitus et increpitus a Domino, audiens talia cum nihil sim?
Talis et Zacharias, homo sine querella, dignus honore hominum, dignus testimonio Scripturarum, quem aliqua iam, ut arbitror, ex hoc inflatio titillabat, incipiebatque plus credere famae quam conscientiae, per corripientem angelum nota infidelitatis arguitur et temporario silentio castigatur.
unde et [*]( AVOTORES 9 Iob 38, 2-4 see. LXX 15 Iob 39,34 sec. LXX ) [*]( 1 notã(~ eras.) X 4 anime Σ1Φ. || affligeret V 5 et restitutis] restutisΦa6 in iudicium] et iudicium fsh 7 ocultis X || s*foris (eras. uid. f) W 8 debere a quo custodiretur] e deberee∗∗∗∗∗(dignoscunturreliquiae his litteris similes C∗bu∗) Φ debere ΣϒΧΨ9 hic om. 2T || cęlat (fort. t ex corr. add.) 2 10 conailio ΣϒΦΧ 11 latere Φ2 || accingere ϒΦΧ || tanquam V 13 sci-entiam (littera unius lineae erasa; i an 1 ?) V 14 multa X || docendo] ΣϒΦΧ docendi Ψv || corripiendo] ΣϒΦΧ corripiendi Ψv 15 ego] ΣΦΧg ergo ϒΨcfsh 16 increpitus] ΣϒΦΧa increpatus XbΨv || increpatas a Domino] LXX: ὲλέγχωv xúρlov, sed ὲλεγχóμεvος ùnόxuρlovcodex Alexandrinus; \'quemadmodum hic Orosius ita quoque legit S. Augustinus, ut\' adnotat Nobilius\' 9 17 nichil X 18 querela codices 19 dignns testimonio] testimonio Ψ 21 fame V famam ΣϒΦΧ || conscientie W conscientieã (sed ę eras.) # conscientiam STX )