Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Confusa euacuataque oalumnia est caeci arguentis, qui ait: forte tu Dei adiutorium negas?\' sed, quoniam de Iob fecimus mentionem et superiori testimonio recensum est Domino dicente homo sine crimine, uerax Dei cultor, abstinens se ab omni malo —
solet enim a nobis saepissime dictitari ad probandum hominem sine peccato posse esse, quia fuerit, hoc est, quia et Iob testimonio Dei homo sine crimine est dictus et uerax et Zacharias sine querella in euangelio probatus ostenditur —:
dixit Dominus de Iob homo sine crimine, numquid dixit sine peccato\'? peccatum enim cogitatio concipit, crimen uero non nisi actus ostendit. esse etiam sine querella eorum cognitioni iudicioque adscribitur, quibus in promptu est, in facie quidem mansuetudinem aspicere sed cordis bella nescire.
unde et Paulus confidenter iubet dioens oportet enim episcopum sine crimine esse;- et alibi generale dat testimonium Corinthiis atque adserit: ita ut non indigeatis in ulla gratia, expectantes reuelationem Domini nostri Iesu Christi: qui et [*]( AVCTORES 1 Pet. 1,1, 9 et 10 11 Iob 1, 8 15 Luc. 1, 6 22 Tit. 1, 7 23 Cor. 1, 1, 7 et 8 ) [*]( 1 finem] Φ2Ψv fidem ΣϒΦ1Χ 5 euidentissimo ϒΦΧa. || deesse dei v 8 est calamnia v || ceci ΣΦ 10 et] dicamas quod et Ψv || ad versum -nem et — dicente in marg. m. ut uid. 1 adscr. est NOTA. (monogr.) ad testimonium fort. spectans X || recensum] ZTX recensũ∗∗. Φ2 recensittl Φ1 ut uidv 12 uobis (supra u infraque ras., emendationis ut uid.; in marg. ras.) Ψ 14 dei om. Ψ 15 et zacbarias] zacharias 2 || qaerela ΣΧprΨpr querala Ψpr || ennangelio T 16 ostendetur V 17 nanquid V 19 qaerela ΣΧprΨ || ascribitur ΧΨ 20 promptum ϒΧ- 21 cordas Tl 23 asserit W 24 in ulla] ΣϒΦΧ ulla Ψv )
ecce Paulus quos testimonio suo usque in finem confirmat esse sine crimine, mox eosdem in eadem epistula corripit scribens: iam quidem omnino delictum est in uobis, quod iudicia habeatis inter uos. sub uno titulo iisdemque personis ecce sine crimine, ecce delictum: unde declarat, non statim sine delicto adseri quem uideas sine crimine nominari.
dixit enim et Dominus Iesus: uenit Iohannes non manducans neque bibens. et iterum scriptum est: esca illius erat locusta et mel siluestre. numquid ex alterutro aut Iohannes non manduoasse aut Dominus fefellisse credendus est ? sed e contrario in utroque ueritas est, quia et Iohannes in substantiam carnis escae aliquid sumpserit et rursum uere dixerit Dominus in Iohannem, nec cum ceteris nec id manducasse quod ceteros, probans se Scripturasque sanctas occultata saepe scientia Dei hominum manifestare sententias.
quamobrem obsequenter accipitur, quotiescumque Scriptura commemorat et iustum et sine querella, pro captu temporis et secundum iudicia hominum dici, non secundum illud ultimum indicium Dei, cui uniuersorum conscientia subicitur et lingua omnium confiteatur.
Denique liquido intellege, quia instificatio Iob passionumque eius in carnem permissio prouido consilio Dei confusionem diaboli arrogantis operata est, ut, dum homo de honore [*]( AVCTORES3 Cor. 1, 6, 7 8 Luc. 7, 33 9 Matth. 3,4 20 Is. 45, 23; Eom. 14, 11; Philipp. 2, 11 ) [*]( 3 epta ΣΦΧΨ 4 iuditia T 5 hisdemque ΣprϒΦΧΨ 6 crimine (supra e ras.) Ψ || delictum (supra t ras.) W .7 asseri ΣϒΦ2ΧΨ(& ex si corr. uid. W) 10 siluestre (re ex corr.) Φ || nonquid Ψ|| ant] at X. 15 scribturasque T ecripturas∗∗ (q. i. e. que eras. uid.) X scripturas Σ1 18 querela ΣΧbΨ || captu] caput Σ1 19 secundum iudicia hominum dici non] secundum hominum (hominem c) dici non Ψc, om. Tfshg || illud om. 2 21 confiteatnr] ϒΦΧpr confitetar ΣΧprΨv 22 intellige Ψ23 pnemissio 2 pmissio in ras. 5 aut 6 litt. V )
rursus autem ne famulo suo grauiorem plagam faceret, dum sanaret, et per curam carnis animae uulnus nfligeret, hoc est, ne beatus Iob tanta temptatione superata duplicatisque omnibus et restitutes in superbiam elatus in iudicium incideret diaboli, admonetur ab occultis suis, ut etsi a foris de iustitia laudaretur, intus tamen ei se sciret subditum esse debere, a quo custodiretur. dicit enim ad eum Dominus: