Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Paulus apostolus ad Corinthios scribit: gratias ago Deo meo semper pro uobis in gratia Dei, quae data est uobis in Christo Iesu: quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in uobis: ita ut nihil uobis desit in ulla gratia. et iterum: iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum: per quem accessum habemus fidei in gratia ista, per quam stamus et gloriamur.

unde [*]( ATCTORES 4 lob 2, 6 15 Cor. 1, 1, 4 - 7 20 Rom. 5, 1 et 2 ) [*]( 1 hoc om. n || conatur ante lin. add. in X 2 e] i in e corr. m. 1 aut 2 s || mouetnr] amouetnr 2 3 permittitur] X* coni. hpraemittitur ΣΦΧaΨa. premittitur T promittitur Ψb praemitur cfsh promitur h coni., g || et ante 4 eum exhibet h (typogr. errore) 5 ipsius] ΣΦΧ eius ϒΨv 6 seducendS (da in ras.) Ψ seducendum T 7 ab] ob 2 12 significationem 2 13 praecipue v 14 ad cor. scr.] Bcribit ad corinthios T 19 uobis nihil (nichil Ψ) ϒΨ || nichil X || in ulla] innulla 2x 21 habeamus in ras. m. 1 2 || ad deum om. X || haec per dominum nostrum ihth xpin. p quem accesaum habemus omissa in marg. add. m. ut wid. 1 X 22 quem] quem et Ψv || fideij fidei Dei h )

637
et Petrus apostolus admonet dicens: reoipientes finem fidei uestrae, salutem animarum. de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in nos gratia Dei prophetauerunt. ex quo euidentissime declaratum est, nemini hominum Dei deesse adiutorium, praesertim cum et seductor insistat et insit infirmitas.

Confusa euacuataque oalumnia est caeci arguentis, qui ait: forte tu Dei adiutorium negas?\' sed, quoniam de Iob fecimus mentionem et superiori testimonio recensum est Domino dicente homo sine crimine, uerax Dei cultor, abstinens se ab omni malo —

solet enim a nobis saepissime dictitari ad probandum hominem sine peccato posse esse, quia fuerit, hoc est, quia et Iob testimonio Dei homo sine crimine est dictus et uerax et Zacharias sine querella in euangelio probatus ostenditur —:

dixit Dominus de Iob homo sine crimine, numquid dixit sine peccato\'? peccatum enim cogitatio concipit, crimen uero non nisi actus ostendit. esse etiam sine querella eorum cognitioni iudicioque adscribitur, quibus in promptu est, in facie quidem mansuetudinem aspicere sed cordis bella nescire.