Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

at uero, ut adesse adiutorium Dei et per singula et per singulos manifestius probes, en ipse diabolus dum testatur de uniuersitate, de uno interrogatur: animaduertisti, inquit Deus, in puerum meumlob, quia non est quisquam similis illi super terram?

nouit speciatim unumquemque Dominus, nouit et diabolus; ille potestate naturae, iste labore nequitiae; iste ut temptet, ille ut probet. Iob contradicente aduersario a creatore laudatur. uult Dominus opus iudicare hominis, quod ipse operatur in eo, at uero de adiutorio etiam diabolus confitetur. dicit enim: nonne tu circumsaepsisti quae sunt extra domum et intra domum eius?

expetente inimico famulum suum Deus spoliat per temptationem, non nudat, aufert substantiam et dat gratiam: ecce, inquit, omnia quaecumque habet do in manu tua, sed ipsum [*]( AVCT0RES 9 Psalm. 23, 1 13 Iob 1, 8 20 Iob 1, 10 23 Iob 1, 12 ) [*]( 1 iherlm X ierl\'m V 3 tamen (supra a et in marg, ras.) V || circuiens W 5 disperdendum] ΣΦΧ dispergendum TVv 7 in diap. incnb. neq.] incnbnisse nequitiam in disperdendum v || dieperdendum] dispergendum ut uid. ante corr. V || nullamne] 2* nullam in Σ\'ϒΦa nnllam ΦbX nullam hinc v 11 eo] ea fsgh || et per singula om, h 12 probes] probem 2 13 animaduertisti] ti finales in duarum lite. ras. Φ, i fm. ex e corr. X || inquid Φ 18 uult] uult enim 2 || iudicare fort. in ras. Ψ 19 ad ϒΦΧar at (t in ras.) V 20 circnmsaepisti (-ep- Ψ) ΣϒΦΧaΨ 22 inimica T 23 & dat gfam in ras. W || inquid ϒΦ )

636
noli tangere. parum est hoc. inuidus furit, mortem conatur inducere, sed e contrario dispensatione Dei mouetur , gratia non aufertur; expetita praedoni praeda permittitur et rursus praedae suae custos adhibetur. dicitur enim ad eum: ecce trado eum tibi, tantum animam ipsius custodi.

nemo ex hoc aestimet diabolum ad seducendam in corpore tantummodo animam laborare nisi etiam ab ipso corpore uellendam, si non saucium infirmumque hominem miserentis Dei tutela muniret et obuia cunctis insidiarum eius conatibus semper occurreret.

Habes, ut arbitror, etiam in gentibus sufficientem cooperantis gratiae probationem: accipe manifestam quoque significantiam de illo praecipuo dono, quod Ecclesiae et corpori suo peculiare largitur.