Liber Apologeticus
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
adseris enim nunc post hanc sociam antiquo errori emendationem: potest homo sine peccato esse cum Dei adiutorio; quamquam in libro tuo, quem Testimoniorum titulatione signasti, haec ipsa sententia hoc modo scripta sit, posse hominem sine peccato esse et facile Dei mandata custodire, si uelit.
nulla ibi gratia Dei, nullum adiutorium nominatum est, quamlibet crebro dicas de gratia Dei: non ideo negaui, quia non dixi, sed ideo dixisse accipiendus sum, quia non negaui. quasi uer et Susanna ideo de adulterio confessa credenda sit, quia arguentibus aliis non negauit , aut testimonium falsorum testium Dominus Iesus, quia tacuit, adprobauerit.
quodsi apud uos non negasse dixisse est et tacuisse clamasse est, frustra Dauid postulat: pone, Domine, custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis: frustra et ego me non dixisse, in quo arguor, testibus et testificatione confirmo, ei alter audire potuit, quod meus sermo non dixit.
sed concedo, ut quod nequaquam dixeris pro dicto accipiendum putes. quid agimus ex eo, quod inuenientes ex sensu diuersitatem sermonis, iuncturis discordibus non cohaerent, quod ipsa quoque pagina discrepantia inter se uerba non recipit? scribis enim, posse hominem sine peccato esse et facile Dei [*]( AVCTOKES 4 Pelagii Testimoniorum liber 14 Psalm. 190, 3 ) [*]( 1 me*a* (inter e et a statim a detersa, pone a una littera supraque - erasa) Φ || posbibilitate (saibilit in ras. m. J) 2 possibilitatS Φar 2 asseris codices 4 adiutorio (o finalis in rasura m. 1 ut uid.) Φ || quanquam S U testimonio* (ioa i. e. iorum m ras. paullo minore m. 1) X 5 scripta) conseripta v 11 adulterio (d statim ex 1 aut b corr.) X 13 testium] testi****ū (eras. moni) Φ || ihs̄ ∑Υ || quia] ∑v in qua ΥΦΧΨ || adprobauit codices et edd. 14 non negasse] Ψv om. ∑ΥΦΧ (ad hunc uersum 13 quodsi-14 frns in mg. nota ṙ adIer. estin Φ) || uerba 14 est et tacuisse—16 labiis meis characteribus paullo minoribus a m. 1 in spatio duorum uersuum reUcto postea addita sunt in Ψ 17 testificationem a. ras. ∑ΦΨ 18 aliter ∑ar H dirit* | t sed Φ 19 nequam ∑1 21 inntnris T || coherent Φ 22 interl in v 22 enim non poese (sed non erasum) 2. )
in hoc enim repugnat tibi ipsa ueritas et reolamat. quid per fastidiosum tumorem nausiantemque uerecundiam non necessarium tibi ia ore tuo adiutorium Dei detines, qui facilia tibi arbitraris cuncta?
summis labiis me honoras, cor autem tuum longe eat a me. non est opus duobus in operatione, quod uni facile est, frustraque se gratia diuinitatis interserit, ubi fatetur se homo, quod facile possit, si uelit. tu uolenti facilia esse mandata dixisti, at ego etiam illud adsero, quod et difficilia dicas conpleri.
tamen quoquo modo per hominem posse promittas, Dominum exprobras inuidiae, qui adiuncto adiutorio suo temptet adscribere, quod solus per uoluntatem homo potuisset implere. aut tolle homini si uelit et gratiae adscribe quod possit ant, quia homini tribuis posse cum uelit, remoue simulatam gratiae palpatam nec cohaerentem participationem et nudam ex abundantia cordis profitere blasphemiam. [*]( AVCTORES 1 sqq. Hieronymi ad Ctesipbontem Epistula cap. 8: \'post granissimum somnum .. conaris adinngere\' 8 labiiB — 9 a me sec. Isai. 29, 13 ) [*]( 1 si uelit ante 618, 23 facile dei traiecta in V II si] se Φar 2 hieronimns ∑ΥΦΧ ieronimus V || epta ∑ΧΨ II ad ctesiphontem] adthesifontem 2 a thesi fontem T athesifontem s a..dthesi fontem (d m. 2) X ad thesiphontem T 3 scripsit] X scribsit s scribit ∑ΥΨv II e] ex v 4 expergiscens ∑Ψ 6 nausianteq: in ras. m. 1 2 II inore tuol in ras. m. 1 V 7 cuncta arbitraris n 9 operatione] v cooperatione ∑ΥΦΧ coo Ratione (o p in ras. m. 1 et supra co cor- rectura erasa; fuisse a principio uidetur corpatione) V 11 quod om. Φa- II si] se Φar 12 assero ΥΦΧΨ om. (in fine uersus) 2 13 compleri XW conplai ∑1 II quoquo modo per] cd p se m. 2 in ras. circ. octo lite. (q modo p ?) capaci Ψ II quoquo] v quo ∑ΥΦΧ II posse X* 14 exprobus 2 16 aaacribere 2 ascribere Ψ 16 homines Φar II se Φar || adscribQ 2 asscribe** (duarum fere litt. ras.) V 18 palpatam] ∑ΥΦ palpatam sed ta in ras., ex rse an r e ? X palpatamque Ψv || coherentem s 19 habundantia ΥΦΧ )
Sed mearum ista partium non snnt latius indagare, praesertim unde beatissimi patres Augustinus et Hieronymus plenissimam conuictae haereseos probationem ocoidentalibus prouinciis tradiderunt. ad propositam supra redeam quaestionem, ad quam non fiduoia suscitatus ingenii sed iniuria motus acoessi.
dicis, posse in hoc saeculo esse hominem sine peccato cum Dei adiutorio. tu dicis \'potest homo\', ego dico potest Dens. tres in camino pueros aestuans introrsum flamma non laesit. quis eorum quod contra naturam factum est potuit: utrumne ipsi an quartus in medio eorum similis filio Dei ?
leprosus exclamat: Domine, si uis, potes me mundare, possibilitate uoluntatem manifestans. uoluntatem possibilitate confirmans. ipse est enim solus, cui, cum uelit, posse subsistit. aocesserunt ad eum caeci, ut inluminarentur orantes; quibus ait Iesus: creditis, quod possim hoc facere? Dominus Christus summo praemio fidei dignum iudioat, si quis haeo filium Dei posse crediderit; et Britannicus noster mox, ut uoluerit, se posse confidit! fideli paralytico Dominus dicit: constans esto, fili: