Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

hic siquidem magno et incredibili apparatu profectus quaerere hostem uiribus otiosis, Germaniam Galliamque percurrens, in ora Oceani circa prospectum Britanniae restitit. cumque ibi Minocynobelinum Britannorum regis filium, qui a patre pulsus cum paucis oberrabat, in deditionem recepisset, deficiente belli materia Romam rediit.

isdem autem diebus Iudaei, qui iam tunc ob passionem Christi meritis ubique cladibus exagitabantur, apud Alexandriam seditione excitata, profligati caede atque urbe propulsi, expromendarum querellarum causa Philonem quendam, uirum sane in primis eruditum, legatum ad Caesarem miserant.

sed Caligula cum omnibus hominibus tum praecipue Iudaeis infestissimus, spreta legatione Philonis omnes Iudaeorum sacras sedes atque in primis antiquum illud in Hierosolymis sacrarium profanari sacrificiis gentilium ac repleri statuis simulacrisque imperauit seque ibi ut deum coli praecepit.

Pilatus autem praeses, qui sententiam damnationis in Christum dixerat, postquam [*]( AVCТORES § 5 Sueton. Cal. 43-49, praesertim 44 et 45 § 6 et § 7 Rufin. 2, 5 et 6 (inprimis § 7 cum omnibus — infestissimus 2, 6), cf. Eus. 2054k, 2055°P . 2053\' ? § 8 Rufin. 2, 7, cf. Eus. 2055* (2047 et 2049) ) [*]( 1 orbe] GT urbe D mundo PR || est om. R\' 3 apparato D a t 5 brittaniae (n m. 1) P brittaniae B brita∗∗∗∗∗ |niae (t m. 1; er. norum) D 6 minocynobelinum] DHM1 TX1X2X3E (in ras. ant. T) minocyno balinum (a in e corr. m. 1) P minocyno-belinum (minocyno in in oceano corr. m. 2) B mino∗cynobelinum (eras. ut uid. c m. 3; apex m. 3) G, minocinobelinum NX4 minocynobelunum M2 minocynobellinum v minocenobellinum 0 \'minocio-belinum W Adminio Cynobellini Britannorum regis filio legitur ap. Suetonium Cal. 44 || brit-tanorum P brittanorum B britanorum D 7 cum om. P\' 8 materiam Pa || hisdem PRD 9 iudei R || ∗ob (er. j) D 10 alixandriam D 11 adque PB || pulsi D 12 quaerellarum PBaD || uerum Ra ueru D 18 miserant] PRDT misernnt Gv 14 iudeis R1 || spraeta PRD 15 philones D || iudeorum R\' || sedes] PBD (s prior erasa in PR) aedes Gv || adque P1R1 16 anticum D || illum PR1 || in om. KM (praecedit illum in M\'), h || hierusolimis D 19 dampnationis B )

446
plurimas seditiones in Hierosolymis excepit ac fecit, tantis inrogante Gaio angoribus coartatus est, ut sua se transuerberans manu malorum conpendium mortis celeritate quaesierit.

Gaius Caligula libidinibus suis etiam illud sceleris adiecit, ut sorores suas primum stupro pollueret, deinde exilio damnaret. qui post omnes simul exules iussit occidi. ipse autem a suis protectoribus occisus est.