Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
duo libelli in secretis eius reperti sunt, quorum alteri pugio, alteri gladius pro signo nominis adscriptum erat: ambo lectissimorum uirorum utriusque ordinis senatorii et equestris nomina et notas continebant morti destinatorum. inuenta est et area. ingens uariorum uenenorum, quibus mox Claudio Caesare iubente demersis infecta maria traduntur non sine magno piscium exitio, quos enecatos per proxima litora passim aestus eiecit.
Magnum reuera indicium miserentis Dei propter suffragium gratiae in populum continuo ex parte crediturum et propter irae temperamentum in populum tunc infideliter obstinatum, ut quanta multitudo hominum praeparatam mortem euaserit, ex multitudine interfectorum piscium disceretur omnibusque notesceret, quid tanta ueneni moles arte aucta agere in misera Ciuitate potuisset, quae neglegenter effusa etiam maria corrupit. [*]( AVCTORES § 9 Eus. 2056bcd § 10 Suetonius Gal. 49 ) [*]( 1 gerusolimis D || expleuit D, 2 inrogante PD inrigante B\' in\'ogante R* 3 c.eleritate (eras. a) R 4 sceris D 5 sororis (ro 8. s. m. 1) D || polluerit PRD 6 efilio D || damnaret] PD dampnaret (p eras. et m. 2 e in i corr.) R || iussit (t 8. s. m. 1) D || ipsi (si 8. 8. m. 1) D 9 nominia] PRD nomini fsh || adscribtum PD adscriptum (d eras.) R 10 et om. D || *equestris R || et om. D 12 uenenorum (ne s. 8. m. I) D uenenorum pocula continens ed. 1542 fsh; uenenorum plena Sueton. 13 dimersis PR 16 indicium (m. 3 8. s. iudicium) P || miserantis h 17 gratiae (prior a corr. ex ae? t ex c R) R || populus D || supra continuo ex parte scr. m. 3: inditum urcmaron (i. e. inde tum Verg. Maron ?) P 18 ∗∗tunc (t in ras. m. 2) R 19 quanta (a fin. in ras. m. 2) R 21 notesceret] PR GKMHNv innotesceret (-ia- caret D) DWX2T(O)h. || aucta agere] agere aucta D 22 postuisset D )
Anno ab Vrbe condita DCCXCV Tiberius Claudius ab Augusto quartus regnum adeptus est mansitque in eo annis quattuordecim.
exordio regni eius Petrus, apostolus Domini Iesu Christi, Romam uenit et salutarem cunctis credentibus fidem fideli uerbo docuit potentissimisque uirtutibus approbauit; atque exim Christiani Romae esse coeperunt.
sensit hoc conlatum fidei suae Roma beneficium., nam cum interfecto Caligula multa de abrogando imperio ac republica in antiquum ordinem restituenda euerrendaque penitus Caesarum uniuersa familia senatus et consules decreuissent: