Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

post pauoos dies urbem ipsam cepit; quicum, interfectis plnrimis senatorum, cruente dominaretur, occisus est. haec temporibus Cyri Persarum regis gesta sunt.

Post haec uero Himelcho rex Carthaginiensium cum in Sicilia bellum gereret, repente horribili peste exercitum amisit. nec mora:

morbis, populo cateruatim cadente, cito quisque correptus, mox mortuus, iam nec sepeliebatur: cuius mali nuntius cum attonitam repentino luctu Carthaginem repleuisset,. non secus ac si capta esset turbata ciuitas fuit.

omnia nlulatibus personabant, clausae ubique ianuae, cuncta publica priuataque officia damnata, uniuersi ad portum decurrunt egredientesque de nauibus paucos, qui cladi superfuerant, de suis percontantur.

postquam de clade suorum, tacentibus illis uel gementibus, miseri intellegunt, tunc toto litore plangentium [*]( AVCTORES § 10-§ 13 Iustinus 19, 2 § 7-11 insertis § 11 nec mora—sepeliebantar. Orosianis. ) [*]( 2 azaeum D - 3 exsolare L || exulee] LRD 4 cincxerunt LRa || mazaeus D* 5 exulum] LRD || cartalonem L cathalonem R chartalonem D || hercolis D 6 cur] LRD quod h || exultans L 7 cum] in D || infu∗∗∗lis (u alt. hasta aJ. m.) B 8 caepit B coepit D 9 s*enatorum B || cruente] & eruenter D\' 10 cy∗ (eras. p) L || regis persarum Dh 11 himelcbo] L himelco BD; Imilco h || karth- R 12 peste (s. m. 2 in ras.; fuitne r 9) L 13 moram urbis (altero m expuncto a m. ut uid. 2) D 14 sepelliebatnr L 15 nuntius LR || adtonitam Ra || karth- R || repleuisse L12 16 non (prior n m. 2 in ras.) L || secutus L1a || esset om. D || turbataque D2 17 pnblica prinataque] L priuata publica∗∗q; (er. m ?) R priuata publicaque Dv; omnia prinata offlcia Iustini codices 18 dãpnata (p al. m. in ras.) R 19 cladi (c in ras.) B || supexfuer R 20 percuntabantur D )

220
uoces, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querellae audiebantur.

inter haec procedit et ipse de nani saa imperator sordida seruilique tunica discinctus; ad cuius conspectum plangentia iunguntur agmina; ipse quoque manus ad caelum tendens nunc suam nunc publicam infelicitatem accusat et deflet;

ad postremum uociferans per urbem, tandem ingressus domum, cunctos, qui lacrimantes prosequebantur, ultimo dimisit adloquio ac deinde obseratis ianuis exclusisque etiam filiis gladio dolorem uitamque finiuit. haec Darii temporibus gesta sunt.