Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Carthaginienses uernaculum atque intestinum semper inter se malum habuere discordiam, qua infeliciter exagitante nulla umquam tempora uel foris prospera uel domi quieta duxerunt.
sed cum inter cetera mala etiam pestilentia laborarent, homicidiis pro remediis usi sunt: quippe homines ut uictimas inmolabant aetatemque inpuberem, quae etiam hostium misericordiam prouocaret, aris admouebant.
De quo sacrorum immo sacrilegiorum genere quid potissime discutiendum sit non inuenio. si enim huiusmodi ritus aliqui daemones praecipere ausi sunt, ut mortibus hominum occisione hominum satisfieret, intellegendum fuit se operarios atque adiutores pestilentiae conduci, ut ipsi quos illa non corripuisset occiderent:
sanas enim atque incorruptas offerri hostias mos est, ita ut illi non sedarent morbos sed praeuenirent.
Itaque Carthaginienses auersis dis propter istius modi sacra — sicut Pompeius Trogus et Iustinus fatentur, sicut autem apud nos constat, propter praesumptionem impietatemque ipsorum irato Deo
— cum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, [*]( AVCTORES § 6—§ 9 (ubi § 6 PompeioB Trogus et Iustinus faudantur) Iustinus 18, 7 § 1-7.9.10.15-18, sed insertis § 6 iicat autem — irato Deo et § 9 haec — gesta sunt, quorum haec ultima fortasse ex chronographo suo sumpsit Orosius; cf. infra § 15 et 20 ) [*](1 helissa] LR helisa D, Elisa h || innenitur sed n (sic) supra it scr. m. ut uid. 2 D 3 raferatar D || karthaginieinses R. 4 discordia RbD2 5 que RbD2 || temporis R 7 pistelenciam in pestilencia corr. m. ut uid. 2 D || nisi L (ante ras.), D* 8 immolabant RD U aetatemq. aetatemque (sed prius punctis s. s. deletum est) L || inparem (p in ras. m. 1b ex b aut t corr.; be post pu s. s.m. 1b) L 9 prouocaret (~ supra ret scr. et in marg. 8 i. e. nota m. 1b) L 10 sacrilegorum R1 || potiasemam (e in i m. 2) D 12 praeci|pere (ci m. 1 in ras.) D 13 adqu̢e LD 14 quos -, 15 mos est] eorum haec uos — off in ras. circ. 36 litt. spatii, erri - mo pone uersum, ses ante uersum ex corr. m. 1) D 16 ita ut] R, edd. 1510 et 1542 ita LDh ita autem fs || sed] sa D\' & D1 17 karth. R || auersis L1bRD adaersis L1ah || dis] LD1 diis RD2h 20 iramto sed m del. L ∗irato R || flliceter D* felioeter D2) item felioiter Iustini codicwm altera pars (Ruehl Iahrb. f. Phil. suppl. 6 p. 35) )
ibi tnnc Mazeus dux exulum Carthalonem filium suum, sacerdotem Herculis, cnr sibi uelut insultans purpuratus occurreret, in crucem sub oculis patriae ita ut erat cum purpuris infulisque suspendit.