Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
de quoram numero sunt isti, sed multo miseriores quia inimici Dei ac perinde inimici ueritatis — de quibus flentes haec dicimus et quos misericorditer, si patiantur, arguimus, ut sa-
nemus, — qui uitioso oculo haec uident atque ideo duplicia illis uidentur quae uident et confusi caligine nequitiae in id cadunt, ut minus uidendo plus uideant, cum tamen id quod est ita ut est uidere non possint;
qui grauiora arbitrantnr flagella patris, quam hostis incendia; qui aoerbiorem uocant blandientem admonentem et redimentem Deum quam persequentem dominantem trucidantemque diabolum;
quamquam, si de patre intellegerent, de castigatione gauderent et, si praeuideretur fructus eruditionis, esset disciplina tolerabilis ac propter spem, quae nunc gentibus data est, antea uero non fuerat, leuiora ducerent, etsi grauiora paterentur.
quamquam [*]( AVCTORES 10 flentaa haec dicimus sec. Pauli Epist. ad Philipp. 3,18 ) [*]( 1 compunguntur Rb 2 dirinatio B diriuacio D 8 quicquid Ra || execrabili B 5 ezecrantor B || nihil non subsiciuum om. D; nihil non turpe post prauum add. Ov, quae haud dubie ex glossemate eorum q. sectmtur nihil non subsiduum nata sunt 6 subsioiuum] D subsichiuum L subciu∗um (si post sub s. s. al. m.; er. i; in mg. al. m. dolosum) R; succiuum N susceuum 0 obscoenum edd. 1510 et 1542 || in uulnus suum] uulnosum T uulnerosum U edd. 1610 et 1542 7 tamen] R (tam̃), v iam LD || plane] R1 paene LR2Dv . 10 ac statim corr. ex 2 litteris D 19 oculo om. D || dupplicia LRa 13 illie.. m. 1 ex illius D 14 uideant (e ex i m. 1 aut 2) B 15 est (posterius)] . ẽ. in ras. R om. D 16 incendio D 18 dominAntem (A ex e al. m.) B || trucidantemque] que D || diabulum B1 || quanquam R2 22 quanquam B\'D. )
per quos colligi datur, quanta nobis, quibus aeternitas beata promittitur, sint toleranda pro uita, cum illi tanta potuerint tolerare pro fama.
Anno ab Vrbe condita CCCCLXXXIII id est Appio Claudio Q. Fabio consulibus Mamertinis, quorum Messana nobilis Sieiliae ciuitas erat, auxilia contra Hieronem Syracusanum regem et Poenorum copias Hieroni iunctas et Appium Claudium consulem cum exercitu misere Romani.