Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
sed postquam in unum exercitus et castra iunxerunt, per Agathoclen blandimentis et insidiis circumuentus occisus est.
Carthaginienses contractis undique copiis in bellum exarsere. quibus Agathocles habens secum Afellae copias congreditur, eosque magno utriusque exercitus sanguine et graui proelio superat.
hoc certaminis discrimine tanta desperatio inlata Poenis est, ut, nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transfugiturus ad eum Hamilcar dux Poenorum cum exercitu fuerit. ob quam noxam in medio foro iussu Carthaginiensium patibulo suffixus crudele spectaculum suis praebuit.
deinde cum post mortem Agathoclis Carthaginienses Siciliam instructa classe uastarent, a Pyrrho rege Epiri ab Italia arcessito terrestri naualique certamine saepe superati, nouissime ad Romana bella conuersi sunt.
Pro dolor, legantne ista de ueteribus, qui de recentibus conqueruntur? immo legunt et ea non aequitate sed aemulatione coniciunt.
maximo enim illo et ineffabili quem neo [*]( AVCTORES § 83 sec. Iustinum 23, 2 6 12 et 13; 3 § 1-4 ) [*]( 1 afrigam D 2 sotii R || rex] ex D 3 cyrinarum D || afellaa] LD affellas R; Ophellas v || est s. «. add. m. lb L || agathocli L 4 affectat sed D affectasset R 5 inn∗xerunt R iungerunt D || per] p D || agatoelen D agathoclem LR 6 karthaginiensis (is m ea al. m.) R 7 agatocles D 8 afellae] L affellę (1 altera s. s. al. m) R afelle D; Ophellae v || post copias circ. 12 iili. erasae R 9 et] ex D 10 disperatio R1 disperacio D || illata (1 pr. in raa.) B 11 nise (nia in ras. m. 1; e in i m. 2) D H agathocles R1D || seditio eum ras. sub e R 12 hamilchar L amilcar D amylchar (1 s. s. al. ut uid. m.) R; Bomilcar fh; cf. Ruehl 1. 1. p. 37 13 karth- R 14 crudele.... (3 uel 4 litt. er.) R crudilis D 15 agathoclee R1D || karth- B 16 pyrro LRD || arcessito] LD accersito sed pr. c in ras. B 17 certamine (e fin. in ras. al. m.) R || saepe (e ex ę) B łł nouissim∗e (er. a) B 20 conquerentur B* || equitate (litterae a altera pars in rae. et t fort. ex corr. m. 1; fuitne equitias T) D )
sient etiam inter nos saepe inimicorum oculis uideri solet, eos, quos exsecrantur, nihil non prauum, nihil non subsiciuum, nihil non in uulnus suum dicto factoue agere, et hoc tamen plane simpliciter, in tantum enim captum cor obliquat inuidia, ut rectum natura non uideat;