Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

semet ipsos perditioni impenderent. factum est, fit, amatur et clamatur ut fiat: qui pro mactanda gregis sui pecude fortasse offenderentur, pro interficienda cordis sui uirtute laetantur. quin potius Nasicae erubescant, qui Christianis exprobrandum putant et non nobis de hostibus, quos semper habuerunt, sed illi de theatro, quod haberi prohibuerat, conquerantur.

Igitur in Hispania Sergius Galba praetor Lusitanos citra Tagum flumen habitantes cum uoluntarios in deditionem recepisset, per scelus interfecit; simulans enim de commodis eorum se acturum fore, circumpositis militibus cunctos inermes incautosque prostrauit. quae res postea uniuersae Hispaniae propter Romanorum perfidiam causa maximi tumultus fuit.

Anno ab Vrbe condita DCII L. Censorino et M. Manilio consulibus tertium Punicum bellum exortum est. igitur cum senatus delendam Carthaginem censuisset, profecti in Africam consules et Scipio tunc tribunus militum prope Vticam [*]( AVCTORES § 10 Liuius 48 (cf. Per. 49) § 1 — § 3 Liuius 49 (ad § 1 cf. Per. et Eutrop. 4, 10); § 1 DCII numerus est Liuianus ) [*]( EXPILATORES 19 tunc tribnnus militum Orosianis aliis alio loco inseruit Paulus 80, 19 ) [*]( 1 sed male om. D 2 a] ad D1 3 semet] in semet L || inpenderent LB 4 est fit amatur] ẽ·∗∗∗amator (amaetur al. m.) · 2ficiat (del. al. m.) fatentur (n del. al. m.) B || mactando D ||greges R1 7 uobis D1 nobus (sic) D2 8 prohib∗erat (er. uix u; e statim ex r) D1 prohibitum D2 9 conquaerantur L 10 sergius] LRD; Seruius Fabr. sh ||praetor] pr· (quo alibi usus est etiam pro populo romano) L ||scitra D 11 habetatis (-os 2) D 12 similans Ra 13 a circumposetis (-itis 2) D || ermis D1 14 po. strauit D 15 propterėȧ L 16 DC· mo seoundo L sescentisemo secumdo (s secunda in x, m sec. in n corr. m. 2) D DIIRa ||lucio D lutio R || censurino D || marco BD || conse . L 18 karth- R 19 mil. L )

271
maioris Africani castra tenuerunt.

ibi Carthaginiensibus euocatis iussisque ut arma et naues traderent nec moratis, tanta uis armorum repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari.

sed Carthaginienses postquam arma tradiderant et relicta urbe recedere procul a mari decem milibus passuum iussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt aut defensuri cinitatem aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, ducesque sibi duos Hasdrubales creauerunt.

arma primum facere adgressi aeris ferrique inopiam auri argentique metallis suppleuerunt. consules oppugnare Carthaginem statuunt, cuius situs fuisse huiusmodi dicitur: