Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Sergius antem Galba praetor a Lusitanis magno proelio uictus est uniuersoque exercitu amisso ipse cum paucis uix elapsus euasit.
eodem tempore censores theatrum lapideum in Vrbe construi censuerunt. quod ne tunc fieret, Scipio Nasica grauissima oratione obstitit dicens, inimicissimum hoc fore bellatori populo ad nutriendam desidiam lasciuiamque commentum, adeoque mouit senatum, ut non solum uendi omnia theatro couparata iusserit, sed etiam subsellia ludis poni prohibuerit.
Quamobrem intellegant nostri — quibus quidquid extra oblectamentum libidinis occurrit offensio est — propter hoc, quod se infirmiores esse hostibus suis ipsi sentiunt et fatentur, theatra incusanda non tempora,
nec blasphemandum Deum uerum, qui usque ad nunc ea prohibet, sed abominandos deos uel daemones suos, qui ista petierunt, profundo quidem satis malignitatis suae argumento tale sacrificium flagitantes, quoniam non magis fuso cruore pecudum quam profligata uirtute hominum pascerentur.
nam utique tunc nec hostes nec fames nec morbi nec prodigia deerant, immo tunc plurima erant; sed theatra non erant, in quibus — quod incredibile dictu est — ad aram luxuriae uirtutum uictimae trucidantur.
[*]( AVCTORES § 4 Liuius 48 (cf. Per.) et Augustinus C. D. 1, 31-33 § 5-§ 9 Orosius adhibito Augustino l, l.; cf. ipsum 1, 6 § 4 et ad § 8 : 4, 6 § 3 )[*]( 2 usus om. L 3 sergius] LRDB; Seruius Fabriciuss h 4 proelo D1 5 lapsus D 6 lapidum R2 7 fieret tunc (corr. m. 2; supra e priorem et n quas m. 1 posuerat lineas = et ̅, erasae sunt) L || nasica] nasi D1 8 hoc om. D || nutriendam desidiae D2 9 lasciuiamque] L lasciuiaque D1 lasciuiaeque D2Rυ || monuit R 10 comparata RbD 12 quicquid RbD 13 occurrerit D 14 sentiant D ||fateantur D 16 abbominandos (h er.) R || deos om. D 17 suo D 18 quoniam] L A (qm̃) C (qm̃) G (Quõ) KMH quo∗ (er. t ? D) RD quo υ 20 hostis L || famis LD 21 immo tunc plurima erant om. D 22 dictum LRaD 28 luxoriae Ra || tricidantur D\' trucidarentur D2 || karth- R )