Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Hispanos et Morinus ad supplicandum Alexandro Babylonam adiit cruentumque ultro dominum, ne hostem exciperet, per Assyriam Indiamque quaesiuit, terrarum metas lustrans et utrique infeliciter notus Oceano: et tamen tam uiolentae necessitatis memoria uel obliuione defecit uel uiluit uetustate.
et nos perpetuae recordationi haesurum putamus, quod plurima Orbis parte secura unum angulum fugax latro uiolauit? quasi uero Gotthorum et Sueborum pacem ut non dicam uersa uice Indus uel Assyrius, sed etiam uel ipse, qui hostem patitur, Hispanus orauerit.
at uero si illa Alexandri tempora laudanda potius propter uirtutem qua totus orbis obtentus, quam detestanda propter ruinam qua totus orbis euersus est iudicantur: inuenientur et modo plurimi, qui haec laudanda censeant, quia multa uicerunt et miserias aliorum felicitatem suam reputent.