Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
sed dicat quisquam: isti hostes Romaniae sunt. respondebitur: hoc et tunc toto Orienti de Alexandro uidebatur, talesque et Romani aliis nisi sunt, dum bellis ignotos quietosque [*]( AVOTORES § 8 Morinus ab Orosio memoratus esse sec. Vergil. Aen. 8, 727 uidetur ) [*]( 1 et om. PR* || morinus] D morenus L marinus PR || subplicandum P || aleiandf P1 alexand r̃u P\' aleiandrum R alaxandro D || babyloniam B\' 2 ernentemque P || dominum] dnmin ras. m. 2 P. X 8 assyriam (y m. 2 ex i) P || etam D 4 utique B || notus (u al. m., ex o ut uid.) R || oziano D || uoleote D 5 memoria] et memoria R memoriae D 7 fugax] fuxas D || quasi] quã B 8 gothorum PBD || sueborum] PR1 sueuorum LBID || pacem om. P1 9 assirius D || hostem B 10 ad D || si ulla L si|ulla (I fort. ex corr. add. in fine u.) B || laudanda (u in rara. m. 2) P 11 quia La || E ESobtentusEST LXPBD eberaus est (sic OBTЄNTUS est T pr. linea quoque deletum) m. 2 L (qvi corrector aberrauerat opinor oculis in sequentia orbis euersus est) obtentus est v 13 inueniantur P inueniuntur (n altera in ras. al. m.) R || et in ras. P || laudanda (aa in ras.) P || quia] LPRD quod fh 14 repetant PB repoltant (post o est fort. r inchoata) D 15 quisquS in ras. m. 2 P || romaniae romaniae D || responditur L 16 tum] cum L1 tunc PRD || toto] sic LPRD || oriente D || tales∗∗∗ (e ex i) B 17 ignotoa quietosque] L quietos (-tia D) ignotosque (-usque D) PRD || petierunt (n s. s. m. 2) P )
siquidem et illi prius eos bellis adfiixerunt, quos postea suis legibus ordinarunt: et hi nunc hostiliter turbant quae — in quo non permiserit Deus — si edomita obtinerent, ritu suo conponere molirentur, dicendi posteris magni reges, qui nunc nobis saeuissimi hostes adiudicantur.
quolibet haec gesta talia nomine censeantur, hoc est siue dicantur miseriae siue uirtutes, utraque prioribus conparata in hoc tempore minora sunt, atque ita utraque pro nobis faciunt in conparatione Alexandri atque Persarum: si uirtus nunc uocanda est, minor est hostium; si miseria, minor est Romanorum.