Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
item Iustinus adserit pulsum aeque cum populo Moysen sacra Aegyptiorum fuisse furatum, quae Aegyptios armis recipere molientes, coactos tempestatibus ac repulsos, domum redisse. et hic aliquid amplius etsi non totum prodidit quod ille celauit.
quapropter, quia Moysi magno illi duci testimonium ambo dixerunt, ab ipso sicut per eum et gesta et dicta sunt proferantur.
Cum populum Dei hoc est genus Ioseph Aegyptii, cuius ope salui erant, seruitio oppressum labore cruciarent, insuper etiam ad necandam subolem suam crudeli imperio cogerent, dimitti Deus populum suum liberum ad seruiendum sibi per Moysen nuntium iubet;
contemptusque durissimis contumaces suppliciis agit: qui decem plagis onerati ac protriti, tandem quos dimittere noluerant, etiam festinare coegerunt.
POST aquas in sanguinem uersas ardentibus siti grauiora adferentes poenarum remedia quam poenas, POST horridos ranarum squalores [*]( AVCTORES § 7 per eum (Moysen) .. dicta (§ 8-16)] Exodus 1 —14 § 9 decem plagis cf. Oros. 7, 27 ) [*]( 1 ostenditur B ostenduntur Bm || quedam que D || mosen B || strenuę (3 in e corr.) R 2 caelata P c«elata R || asserit (a pr. in ras.) R || adque D 3 mosen B || sagra D. || furata Bm 4 recepere B ||. molientis D || coactus D conactos B || repulsus D pulsos B 5 hic P || prodedit D 6 moyse D || illi om. B 7 ipso] eo D 8 proferantur] PaR2 proferuntur RlD proferentur PbB 9 ge.nus (n eras.) P 10 seruioio D || oppraesum B 11 necandum B negandam D || sobolem PbR2 || crudili D || cegerent P co∗gerent (o * T . ex corr. ut uid.; eras. n) R 12 demitti B 13 mosen B -|| nuncium D || contemtusque P || durissimis] PRD dirissimis ∗ςh || conto- 1 maces P contumacis D 14 supplicis P || agit] agi et B || decim B 15 qu∗s (i ut uid. eras.) R || demittere BD || noluerunt D || cogerunt B ||Post hic et deinceps maiore P (nouis uersibus D) scr. et in mg. numeri rubro colore i, II, III, IIII, v, TI, VII, VIII (sI sic D), vrni (qnl D), x add. in RD 16 aquas in in ras. P || afferentes (f pr. in ras.) R 17 horredos D )
POST muscas caninas etiam per interiora membrorum horridis motibus cursitantes acerbeque inferentes tam grauia tormenta quam turpia, POST omnium pecorum et iumentorum repentinam ruinam stragemque generalem, POST uesicas efferuescentes ulceraque manantia et, ut ipsi dicere maluerunt,
scabiem ac uitiliginemtotis corporibus erumpentem,