Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

primum quia si diuina prouidentia, quae sicut bona ita et iusta est, agitur mundus et homo, hominem autem, qui conuertibilitate naturae et libertate licentiae et infirmus et contumax est, sicut pie gubernari egenum opis oportet ita iuste corripi inmoderatum libertatis necesse est,

iure ab initio hominis per bona malaque alternantia, exerceri hunc mundum sentit quisquis per se atque in se humanum genus uidet;

deinde cum ab ipso primo homine peccatum punitionemque peccati coepisse doceamur; porro autem cum etiam isti de mediis temporibus inchoantes, quamuis superiorum nusquam meminerint, nihil nisi bella cladesque descripserint —

quae bella quid aliud dicenda sunt, nisi uergentia in alterutrum mala; mala autem huiusmodi quae tunc erant, sicut et nunc sunt in quantum sunt, sine dubio aut manifesta peccata sunt [*]( 1 loquentis D linquentes R2 linquentes B | annuntiatione PB 2 sequa B1 || fecirunt D || quod R2 II auctoritatem (u e li ut wid. ras. eorr.; c s. s. a m. 1 aut 2) P auctoritate BD 3 uidiamur D || sed (d m. 2 m ras.) P || quod (d 2 in ras.; ex t ?) B || opere P (ubi fuerat opere), BBD || praetium B ante ras., B praecium D II ante De interpunctio ut uid. erasa B 4 q; D 5 Commouere (sic) primum D II quia si] quasi pa B || *prouidentia B 6 bona om. B, ad bona in marg. J pia m. ant. B II ita] pia ita B ita pia h II autem om. B 7 licentiae (ae m. 2 in ras.) P licenciae D || imfirmus B 8 gubemare D || aeginum B || opis] copiis P **opi*s (ex chopiis?) R || ita] ita et i2* 9 corripe D || imm. B* inmoderatę (ę m. 2 in ras.) P moderatum B I) ab initium D 10 bon*a P U alternantia D II eisr(ceri) P exercire D 11 per (se) P ||adque PlB 13 doceamus R2Bm || (etiam) B II iste D II dimediis Bl 14 inchoante(s quam〉uis B II superiorem D 15 mimenerunt D || (nihil) B || discriberet (sic) P1 describserint P2 B discripserunt D || que (-ę 2) P1 17 autem (au m. 2 in ras.) P || huius mumdi inhuiuB modi corr. P || quae∗∗∗tunc (e et t m ras. m. 2) P || et om. D || nue P* 18 quantum sunt] quantum D || dubium D || manefesta D )

8
aut occultae punitiones peccatorum —:

quid impedimenti est nos eius rei caput pandere, cuius illi corpus expresserint, et priora illa saecula, quae multo numerosiora monstramus, uel tenuissimo testari relatu similes miserias pertulisse?

Dicturus igitur ab orbe condito usque ad Vrbem conditam, dehinc usque ad Caesaris principatum natiuitatemque Christi ex quo sub potestate Vrbis orbis mansit imperium, uel etiam usque ad dies nostros, in quantum ad cognitionem uocare

suffecero, conflictationes generis humani et ueluti per diuersas partes ardentem malis mundum face cupiditatis incensum e

specula ostentaturus necessarium reor,

ut primum ipsum terrarum orbem quem inhabitat humanum genus, sicut est a maioribus trifariam distributus deinde regionibus prouinciisque determinatus, expediam;