Cum hanc rem cumulet Iohannes Baptista, qui praecursor uenerat saluatoris, cum multos tingeret in paenitentia et remissa peccatorum, nuntiauit filium dei esse uenturum; cuius uerba haec sunt: ecce uenit, qui uos baptizet. et tamen non legimus post Iohannem Christum aliquem rebaptizasse; quod ergo dixit: qui uos baptizet, ueniens Christus illo tempore post Iohannem neminem tinxit. promissum erat temporibus nostris, ut ipse daret, quod hodie datur, secundum quod ait: aquam quam ego do, qui biberit, non sitiet in aeternum. nam et discipuli Iohannis cum dicerent magistro suo: ecce quem baptizasti, baptizat: baptizabat quidem, sed per manus apostolorum, quibus leges baptismatis dederat. denique lectum est alio loco: nam ipse neminem baptizauit, sed discipuli eius. in hac re omnes discipuli eius sumus, ut nos operemur, ut ille det, qui se daturum esse promisit. et [*](4 & 18 Ioh. 4, 13 13 & 15 loh. 1, 33 20 cfr. Ioh. 3, 26 22 Ioh. 4, 2 ) [*](a , 1 adfectos] eftetos G et uidete G 2 in salute BBvb 3 denegaret G tunc ei a G 5 in aeternum] unquam G (sed efr. l. 19) 7 sicuti nunc uobis G, sicut uos v, sicut uos nobis b 9 uindicare U eontendicare contenditis (sic) B 11 tingeret (u 8. l. m. I) B 12 et in remissa G 13 et tam B 14 baptizasse Gb 15 et neniens Gb 16 neminem om. BBvd promissus G 17 hodie daturus v 20 quem baptizas (sic) baptizabat (om. baptizat) RB, quem baptizasti, baptizat. Baptizat G, quem baptizabaB, baptizat, baptizabat v baptizat om. d 24 ut] et G ) [*]( XXVI. ) [*]( 9 )
130
tamen cum Iohannes infinita milia hominum baptizaret, iam Christo praesente operabatur seruus et uacabat dominus, antequam baptizandi daret formam. per actum non modicum tempus milia hominum in paenitentia et remissione tincta sunt peccatorum. sed nemo tinctus fuerat in trinitate, nemo adhuc nouerat Christum, nemo audierat esse spiritum sanctum. at ubi uenit tempus plenitudinis, certo tempore dedit leges baptismatis filius dei et dedit uiam, qua iretur ad regna caelorum, etiam tunc praecepit dicens: ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. ex ea die oportuit fieri, quod mandatum est: ante tempus noluit emendare, quod operatum est, ne licentiam rebaptizandi daret, quamuis alterum fuerit baptisma Iohannis et alterum sit Christi. baptisma Iohannis ante legem pro pleno uoluit esse, quod non erat plenum; et tamen supra memorata milia hominum, quia in deum crediderant, quamuis ignorarent filium dei et spiritum sanctum, regnum caelorum eis denegare non potuit. inde est uox filii dei dicentis: a diebus Iohannis usque in hodiernum regnum dei uim patitur; et qui uim faciunt, diripiunt illud. ideo dixit: uim faciunt, quia adhuc baptizabat Iohannes. denique quia alterum tempus erat ante praecepta, alterum post
[*]( 9 Matth. 28. 19 19 Matth. 11, 12 ) [*]( 1 cum (s. I. m. 1) R hominum milia G baptizaret] tingeret G 2 operaret (seruus-daret om.) formam BBv (Cochl. coni. operiret) 3 per acceptum non mod. RBv, peractum est non mod. Gb (est om. d) per actum non mod. scripsi 4 in -penitentiae (penitentie B) remissione (om. et) BBv 5 erat B nemo (alter. 8. l. m. 2) R, om. Bv, svppl. Cochl. 6 adhuc nemo n. G spirit.] xP™ (sic, s 8. l. m- 2) JB, 1ym B 8 quam iretur BB regna celestia dum praecipit G 9 omnes om. libri (sed cfr. p. 124, 23) 10 eas vb 13 licentia rebaptizaret quamuis v ndida rebaptizaret quamuis (ndida a. Z. m. 2) R alterum fuit G 14 sit om. G baptisma. iohannes RBv (Christi baptisma. Ioannes Cochl.) leges BBvb (sed cfr. p. 131,13) 15 plenum uoluit b uoluit] noluit Cochl. 16 quia] qui v in deo RBvb 19 dei uim patitur lineol. subscr. notat. in G 20 diripiunt illud] possident eum G ideo d. u. faciunt om. BBv 21 uim patitur b 22 alterum post praecepta om. BBv ) 131
praecepta, qui post praecepta in nomine saluatoris baptizati sunt, in regnum legibus intrauerunt; qui ante praecepta, sine lege uim fecerunt, sed exclusi non sunt. ergo ante praecepta baptisma Iohannis cum esset inperfectum, pro perfecto iudicatum est ab eo, cui nemo iudicat, et quia quasi quidam limes fixus esset iussionis inter tempora antecedentia et sequentia. cum apud Ephesum baptizarentur aliqui in baptismate Iohannis post praecepta, hos uidens beatissimus Paulus interrogauit an accepissent spiritum sanctum. dixerunt se illi nescire, an esset spiritus sanctus, et dixit illis, ut post baptisma Iohannis acciperent spiritum sanctum. sic enim baptizati erant, quemadmodum multi a Iohanne fuerant baptizati. sed qui ante legem baptizati sunt, ad indulgentiam pertinuerunt, quia praesens fuerat, qui indulgentiam daret; non erant ex toto rei, qui legibus non fuerant occupati. hi uero, qui apud Ephesum post legem Iohannis baptismate baptizati fuisse leguntur, post leges in sacramento errauerant, quia iam introductum fuerat baptisma domini et exclusum fuerat serui. et ideo, quia post mandata diuina legibus debuerant ire in regnum, non per uiolentiam: iam enim terminum temporis fixerat Christus dicendo: a diebus Iohannis usque in hodiernum. post hodiernum iam non licebat, quod heri licuit. quare nolite uobis blandiri de dicto apostoli Pauli, qui non post personam operarii interrogauit, sed post rem, cui res, non persona displicuit. denique baptisma saluatoris iussit, ut
[*](9 & 10 cfr. Act. 19, 2-4 21 Matth. 11, 12 ) [*]( 2 qui] quia B ante praec. — exclusi n. sunt lineal. subacr. notat. in G 4 profecto BGv (eorr. m. 2 i. mg. G itemque Cochl.) 5 ab eo] a deo G quia om. G limes quidam edd. fixus est G 7 & 15 effesum R, efesum B 8 interrogat G 11 si enim B 12 et multi G fuerunt b 18 leges Gb (sed cfr. p. 180, 14) baptizati sunt om. G 14 fuerapt (sic) R, erat G indulgentia B daret et non Gb 16 fuerunt v hii (sic) R 16 legem baptisma lohannis baptiste baptizati esse leguntur G 17 errauernnt G 18 erat bapt. G 19 quia om. G 22 heri] fieri d licuerat Gb 23 qua de re G ) [*]( 9* ) 132
discerent, qui non nouerant, quia non ipsum, sed aliud _.acceperant. uos uero quid inmutatis? si res potuistis mutare, recte feceritis, si tamen de lege aliquid feceritis. Paulus dixit: in quo baptismate baptizati estis? et dixerunt illi: Iohannis; persuasit eis, ut baptisma Christi acciperent. uos non dicitis: quid accepistis, sed a quo accepistis, et insectamini personas hominum et uultis iterare, quod semel est. qui baptizati erant apud Ephesum, crediderant in paenitentiam et remissionem peccatorum; recte illis dictum est, ut baptizarentur in nomine patris et filii et spiritus sancti. uos uero quid mutatis in hominibus, qui iam dixerunt se credidisse in nomine patris et filii et spiritus sancti? siue ipsum interrogetis, siue aliud, conuincamini necesse est peccare uos, siue illud interrogetis, quod iussum non est, siue hoc uelitis facere, quod iam factum est.
Redeo nunc ad illud uestrum, quod dicitis: \'qui non habet, quod det, quomodo dat?\' unde haec uox est, de qua lectione recitari potest? uox est de uico conlecta, non de libro lecta: \'qui non habet, quod det, quomodo dat?\' haec uerba in lege scripta non sunt; nam si, ut uultis, homo dat, deus uacat, et si deus uacat, et apud uos est omne, quod dandum est, ad uos sit conuersio; quos baptizatis, in nomine [*]( 4 & 5 Act. 19, 3 ) [*]( 1 qui] quid G 2 acciperant (e s. I. m. 2) B qui Bv quid imitamini Gb rem G 3 fecistis si G aliquid de lege G aliquid faceretis b d 4 illi om. vb 6 eos- (om. ut) baptisma ... accipere G 6 qui (d 8. I. m. 2) B 7 fo (sic) personas B, in pers. vb 8 effesam B, efesum B in penitentia libri "b 9 remissione BGvb, in remissionem B est om. R, add. m. 2 in B 10 nos nero-spiritns sancti imo in marg. adscr,m.lB 11 qui mnt. Bv in ante hominibus om. G se dixerunt BB 12 ipsum om. B interrogatis "b 13 communkamini B, (corr. i. mg. m. 2 conuincamini) G, comminiscimini., 14 illud inter quos iussum BBv uellitis (sic) B 16 tunc BB ad illum BB 17 quod debet B (cfr. I. 19; p. 128, 9; 188, 6) 18 uico non de libro collecta BBvb 20 in lege scripta om. BB in lege om. e scripta in lege b non bis pos. B 22 quos] quod B baptizastis v )
133
uestro tingantur. erubescite beatissimo Paulo clamanti et suam gratulationem prontenti: numquid in nomine meo baptizati estis? ille gaudet, quod duos solos et unam domum baptizauerit; et uos populos rebaptizare contenditis et peccasse uos et peccare gaudetis dicentes: \'quid dat, qui non habet, quod det?\' cui creditur, ipse dat, quod creditur, non per quem creditur. denique sub Iohanne infinita multitudo hominum baptizata est; probate Iohannem aut accepisse aut habuisse, quod daret. illo autem operante dabat deus, qui dando non deficit; et nunc operantibus cunctis humana sunt opera, sed dei sunt munera.
Iam illud quam ridiculum est, quod quasi ad gloriam uestram a uobis semper auditur: \'ho.c munus baptismatis esse dantis, non accipientis\'. et utinam hoc de deo diceretis, qui huius rei dator est! sed quod stultum est, uos dicitis esse datores. si ita est, et nos et uos teneamus singulos gentiles: . uos, qui uos sanctos dicitis, interrogate eum, quem tenetis, an renuntiet diabolo et credat domino; et ille dicat: \'nolo\'. contra nos peccatores, ut uultis, interrogemus alterum gentilem, an renuntiet diabolo et credat deo, et cetera, et dicat: \'renuntio et credo\', et cetera. cum uos tingatis nolentem, nos uolentem, dicatur, quis eorum possit ad dei gratiam pertinere. utique sine dubio ille consequitur, qui credit, non ille, pro cuius uoluntate, ut dicitis, sanctitas uestra succedit. [*]( 2 I Cor. 1, 13 ) [*]( 1 uestro om. B beato edd. caltlmanti (corr. ». mg. m. 2 clamanti) G, clamante ... profitente vb 2 nunquid inquit in nom. G 3 quod uos solos B 5 quid dat om. G B quod det] quomodo dat G, quid det v (Cochl. sic interp. habet? quid det, cui creditur. Ipse) 12 illud quod njculum (sic) B 14 dantis esse G dantis (8. I. m. 2) R, om. v de om. v 15 hoc nobis dicitia BB 16 datoris v et uos et nos G 17 sanctos uoa G ten»tis abrenuntiet B (sed cfr. I. 20) 18 diabulo R, dyabo bolo (sic) B domino] deo et cetera G nolo contra — et n dicat om. G 19 nos (n s. I. m. 2) R 21 cum] tum vd 23 consequitur om. Gd credidit G non (s. I. m. t) B )
134
operarios uos esse uel sero cognoscite, aut si in operario est res ipsa, et non in se, hoc sibi uindicent aliqui homines in artibus suis, ut, quia sic prouocatis, ad res diuinas etiam artes conparemus humanas. cum pretiosus inficitur color, natura saepe conuertitur, dum confectione uellus candidum purpurascit. sic alba lana regalem transit in purpuram, quomodo catechumenus in fidelem. utique dum incipit esse, quod non erat, desinit esse, quod fuerat. lana et colorem mutat et nomen, et homo et uocabulum mutat et mentem. consideranda sunt effecta, retractanda sunt efficientia. dicis a te datum esse, quod homo fidelis effectus est. si hoc totum tuum est, dicat et operarius artifex purpurae, quod pretiosum colorem in suis manibus habeat et non procuret pretiosa pigmenta ex Oceano multis ignota, quibus tincta uellera per colorem promoueantur in admirabilem dignitatem, non admixto sanguine piscis purpuram solo tactu conficiat. si igitur operarius iste per tactum solum dare colorem non potest, sic nec operarius baptismatis ex se sine trinitate dare aliquid potest. tale est et hoc, unde modo certamen est. nam in quo baptizentur gentes, a saluatore mandatum est; per quem baptizentur, nulla exceptione diacretum est. non dixit apostolis: \'uos facite, alii non faciant\', quisquis in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizauerit, apostolorum opus inpleuit. denique lectum est in euangelio
[*]( 1 esse uel om. BBv, esse om. b uos se recognoscite (sic) B si om. B 2 et om. G et aliqui Gb 4 artes om. G conficitur G m 5 in confectione G, dum conuectione (om. in) edd. candidu? (m 8. I. m. 2) R, candidus B 6 purpurescit Bv, purpura scit G sic albajria regalem B 7 caticuminus infidelis RB cathecuminus (e corr. exim. 2) G 10 considerata RBvb 11 dicitis (ti exp. m. 2) G 12 tuum om. RBv, meum b artifex om. Gb 13 habebat G et om. Gb 14 ex Oceano mari G, exoc ea non multis v (exotica coni. Cochl.) 15 promoueatur G 16 tractu (r del. m. 2) G 17 si om. BBvb tractum (sic) G (Bed cfr. 1. 16) 18 sic et oper.... non potest G 20 baptizarentur edd. (sed cfr. uers. sequ.) 21 baptizarentur G edd. desertum est v (disertum propos. Cochl.) 22 non dixit-faciant quisquis om. v apostolus G quisque RB ) 135
lohanne dicente: magister, uidimus quendam in nomine tuo expellentem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum. sic Christus ait: nolite prohibere; qui enim non est contra uos, pro uobis est. nam et ipsis sic mandatum est, ut opus esset illorum sanctificatio trinitatis; nec in nomine suo tingerent, sed in nomine patris et filii et spiritus sancti: ergo nomen est, quod sanctificat, non opus. intellegite uos uel sero operarios esse, non dominos. et si ecclesia uinea est et uites sunt homines et ordinati cultores, quid in dominium patris familias inruitis? quid uobis, quod dei est, uindicatis? quid uultis uestrum esse totum, ubi nec partem habere potestis? nam propter tumorem uestrum, quo in nos intumescitis, increpat Corinthios beatissimus Paulus: in se et Apollo actus temporis nostri conformat: ne alter, inquit, in alterum intumescat. ut ostenderet, quia hoc totum sacramentum baptismatis dei est, ut illic sibi nihil uindicet operarius, sic ait: ego quidem plantaui — hoc est: de pagano catechumenum feci — Apollo rigauit — hoc est: ille catechumenum baptizauit. sed ut cresceret, quod plantatum aut inrigatum est, deus fecit. nam et quiuis hodie uolens uineam suam pastinare operarium placita mercede conducit, qui curuato dorso et
[*]( 1 Luc. 9, 49 15 I Cor. 4, 6 17 & 19 I Cor. 3, 6 ) [*]( 5 Bam et si sic RBv (tametsi sic OocAl.) illorum sed dei sanctificatio est (trinitatis — non opus om.) RB, (om. est) v 9 uinea ecclesia G et ante uites om. d nites om. RBv 10 ordinati sunt (snnt r perduae. m. 1 ?) G qui G in dominio SB inruitis (r a. I. m. 2) R, inruistis Bvb 12 poteritis BBb, poteritis habere v 13 qui (i ex o corr. uidetur) B chorinthios B 14 et in se G nostri temporis vb confjrmat (o a. I. m. 2 ?) R, confirmat Gv 15 ne] nec B alter in alterum inquit edd. 16 deus B 17 nichil sibi uindicet C si ait R 18 post plantaui scriptum est in RBvb Apollo rigauit, sed omissum h s post catech. feci caticuminum (h et e 8. 1. m. 2) R, caticuminuin GB 19 hoc id est (om. ille) G hoc est om. RBv, id. est b caticuminurn (.sic) R, catecuminum B caticuminum bapti (w ras.) I zauit G 20 aut] $et G 21 et om. v suam om. RBvb ) 136
desudatis lateribus sinus terrae faciat, ubi deponat electa plantaria, et aquam calcatis scrobibus superducat. scrobem fodere et plantaria ponere potest; aquam inducere potest; imperare, ut teneat, non potest; est enim hoc solius dei de medullis palmitum producere radices coalescentes in terram et gemmantes oculos, incrementa frondium prouocare. denique beatus apostolus Paulus, ut uestram praesumptionem tumoremque conpesceret, ne se aestimet operarius baptismatis aut dominium habere, aut de tanto isto munere particulam sibi aliquam uindicare, indicans, quia totum dei est, sic ait: neque quia plantat neque qui rigat, est aliquid, sed solus deus, qui ad incrementa perducit. operarii inter alios estis intrante sole, hoc est finito saeculo potestis in die retributionis nobiscum de mercede contendere. nolite uobis maiestatis dominium uindicare. nam si ita est, uindicent sibi et ministri, qui mensae dominicae famulantur, ut pro humanitate exhibita ab inuitatis gratulatio eis referatur. Christi uox est inuitantis: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. ueniunt gentes ad gratiam; exhibet ille, qui inuitare dignatus est; ministerium exercet turba famulorum; non famulantibus, sed pascenti referendae sunt gratiae. uos cum ministri sitis, inuerecunde totum uobis conuiuii dominium uindicatis, cum se et ceteros beatissimus Paulus famulos cum humilitate fateatur; ne quis putaret in solis apostolis aut episcopis spem
[*]( 11 I Cor. 3, 7 18 Matth. 25, 84 ) [*]( 1 exudatis lateribus G sinum G 4 ut teneat Casaub. gbsaema removit hoc (s. I. m. 1) R solus dei (sic) B 5 radicente (nte eras., tum lacuna 5 fere littèr.) B coalescentes om. B 6 gemfbates (sic) G, gemmantes (m alterum corr. ex in) B 8 se om. RBv estimaret (et fin. add. m. 2) B 9 habere dominium edd. si (adscr. i. mg. m. 2 sibi) G 13 estis. Intrante Casaub. in diem libri 15 dominum G •X nam et si B 17 prohibita (ei s. l. m. 2) B 18 percipite-origine mundi om. BB edd. 20 ad gloriam G 22 uos nobiscum cum m. RB, uos nobiscum comministri vb sitis om. v 23 inuerecundae (sic) B uindicantes (n alt. del. et is ex es corr. m. 2) G 25 ne qui BG ) 137
suam esse ponendam, sic ait: quid est enim Paulus uel quid Apollo? utique ministri eius, in quem credidistis. est ergo in uniuersis seruientibus non dominium, sed ministerium. uides ergo iam, frater Parmeniane, ex tribus speciebus supra memoratis illam primo tripartitam esse inmotam, inuictam et inmutabilem operantis uero temporariam esse personam.
Restat iam de credentis merito aliquid dicere, cuius est fides, quam filius dei et sanctitati suae anteposuit et maiestati. non enim potestis sanctiores esse, quam Christus est; ad quem cum mulier illa ueniret, cuius filia erat mortua, et rogaret, ut suscitaretur, nihil promisit de uirtute sua, sed post fidem interrogat alienam, ut, si mulier crederet, pro matris credulitate filia surgeret, si non crederet, uirtus filii dei feriata cessaret. interrogatur mulier, respondit se credere fieri posse; quod rogabat. iubetur ire, redit ad domum mulier, inuenit puellam uiuam, quam dimiserat mortuam. non ruit in oscula, non properat in amplexus, sed redit, ut saluatori gratias ageret; et ut ostenderet filius dei se uacasse, fidem tantummodo 10 operatam esse: uade, inquit, mulier, in pace, fides tua te saluauit. ubi est, quod dicitis: \'dantis est, non accipientis?\' quid uobis uidetur et centurionis fides? cuius puer cum male haberet, saluatorem petiit, ut ab eo mortem [*](lICor.3,4 10 - 20 Luc. 8,42.48 22 cfr. Matth. 8,5; Luc. 7,2 sq. ) [*]( 1 ait om. G est om. B 2 quid est Ap. G in quem] cui G 3 in om. B 4 iam om. vb 5 primam v tripertitam BG 6 et operantis temp. MB uero om. RBvb temporalem G 10 cum (8. I. m. 1) R, om. v 11 uenerat.... rogabat v 12 promisit] lIiuslsit (p ex p correct. uidetwr) B 13 per matris credulitatem G filias (s del. I m. 2) G 14 uistus filius B 15 interrogata G 16 & 18 redit (i 8. I. m. 1) R 17 remiserat G 18 properauit Bvb rediit B gratias a ageret saluatori G 19 uacgisse (sic, a s. I. m. f) R, uaculsse B uacasse om. G (A adpos., cui respondet m. 2 i. mg. iuxta mulieris)! uacuisse v 20 esse operatam (a alter. delet. et i. mg. adp. u m. 2) G ti sic ait uade inquit G 21 dicis (ti s. I. m. 1) R, dixiati B, dicis edd. 22 et om. G cuius om. v )
138
repelleret. iam Christus pereuntem ueniebat ad puerum; sic eum centurio tenuit, ut indignitatem tecti sui confessus, quod filius dei totus non deberet intrare, sed suam uirtutem mittere, qua puer fugata morte reuiuiscere potuisset. non fortitudo centurionis, non sapientia laudata est, sed fides: et curatus est puer in illa hora. certe \'dantis est, non accipientis\' multa sunt huiusmodi in euangelio de fide perfecta, sed uel tria conplenda sunt fidei testimonia. quid uobis uidetur et illa mulier, quae de secreto causae feminarum, cum per annos duodecim laboraret et omnem substantiam suam in medicos erogasset, cum uideret a filio dei tantas celebrari uirtutes, processit in turbam, uidet medicum, uidet et populum. cogebat illam dolor, ut medicinam peteret, pudor inpediebat, ne causam suam coram masculis indicaret. inuenit consilium tacita tides. mittam, inquit, manum meam et tangam fimbriam uestimenti huius, et sanafiam. nemine uidente inter turbas manum misit, tetigit et sanata est; nec ausa est indicare, quod ausa non fuerat petere. sed ne fructus fidei apud ignorantes latere uideretur, sic saluator ait: quis me tetigit? mirati sunt discipuli eius dicentes: turbae te conprimunt; tu dicis: quis me tetigit? et Christus: quis me, inquam, tetigit? sensi a me exisse uirtutem. sic mulier confessa est se tetigisse et sanam esse. iamdudum pro filia mater petiit, pro puero centurio postulauit; hoc loco nec mulier petiit, nec Christus promisit, sed fides quantum praesumpsit, exegit: certe \'dantis est, non accipientis.\'
[*](5 Matth. 8,13 9-23 Luc. 8,43- 46; Matth. 9,20—22; Marc. 5, 2õ-U ) [*]( 2 tenuit centurio in dignitatem (om. ut) Gb dignitatem (in 8. i m. 2) R quo G 3 uirtutem suam mitteret G 4 et non fort. 2\'tRv 5 et non sap. RBvb 11 uiderat B 13 s6d pudor G 15 et om. G 16 uest. eius Gb fiet v (corr. Cochl.) 17 tetigit om. RBv nec causa B, (corr. m m. 2 deleto c) G 20 conprimunt (m 8. I. m. 2) R 22 inquit G sentio enim G 23 Fe] sic B sanatam Gb 24 & 25 petit G 25 sed om. G tantum quantum sibi presumpsit exigit (sic) G, tantum quantum b 26 accipientis] quae excipiunt in G Et ht uel sero-non oportuit mori hoc loco non probabilia in finem libri V transposuit Dup., om. RBvb ) 139
Nam quod ad amplificandos tractatus tuos, frater Parmeniane, Naaman Syrum quasi inmaturam quandam durissimorum nascentium uulnerum massam diu describere uoluisti, quid hoc ad praesentem pertinet causam? bene hoc diceres et longa oratione recte uti potuisses, si inuenires aliquem catechumenum scabrosissimis moribus, qui gereret durissimam mentem, qui lenissimam gratiam aquae salutaris accipere detrectaret. bene hominis innouationem uerbis a te dictis ostenderes, bene ueternosam naturalem duritiam in infantilem carnem inmutari ac molliri posse monstrares. in hoc uero negotio, quod inter partes tempore praesenti tractatur, ut quid a te talis commemorata est lectio? in qua non legitur aliquis illum leprosum Syrum ante dictum uel iussione Helisaei lauisse, ut merito denuo melius lauaretur. quod et si fieret, nec sic nobis occurreret, quod recte imitari possetis. non enim legitur ille prius lauisse in fluminibus Syriae aut ab aliquo lotus esse et nihil profecisse. nam et si hoc legeretur non ad Helisaei laudem, qui non lauit, sed consilium dedit, sed ad Iordanis gloriam pertineret, illi homini in eo flumine primitiuam gratiam prouenisse, in quo postea sub Iohanne per confessionem in paenitentiam populorum peccata fuerant moritura. [*]( 13 cfr. IV Reg.\'5-) [*]( 1 nam quod applicandos (om. ad) G amplificandum v 2 naman B Namansyrum G quando duriss. B 4 ad ante praesentem om. MB ad pertinet (ad s. l; m. 1) R, pertinet ad B dicere RBv 5 sed longa RBv si] ut BBv 6 caticumenum BB, caticuminum G scabrosis G 7 aquae om.. RBv 8 detractaret (e s. l. m. 2) B, detractaret vb nouationemJJa® a te] ante v 9 ueterosamB infantili carne (om. in)i2jBv 10 hoc uerfoo (sic) R, h. uerbo B 11 partes est RB 12 aliquem G 13 syrum om. G iussionem G (quod iam Casaub. proposuit) 18 & 18 helisei libri (helisey B u. 13) 14 t (n 8. l. m. 2) R, et B denuo om. G nec si nobis B 16 lotum G 17 esset RB 18 ad ipsius iordanis gratiam pertinere (sic) G (cfr. p. 136, 20 ubi gratia in G commutatwr uerbo gloria) 21 professione (om. per) penitentie populi G in penitentia BBb )
140
Postremo qualis est illa pars tractatus tui de caelestibus nuptiis, ubi spem amputans futurorum totum in praesenti tempore posuisti dicendo a societate uestra proiectum esse eum, qui ianitores et ministros fefellerit uestros, ut a communione fidelium foras cum iniuria mitteretur. si ita est, nihil est, quod speret fides, nihil, quod resurrectio repraesentet, nihil, quod in caelis amplius expectetur, nihil, quod rex ille [caelestis] et pater familias deus in suo conuiuio agnoscat, cum praesentia multorum gaudeat et de aliquorum absentia contristetur. et multos dicat uocatos, paucos uero electos; nihil erit, quod irascatur uestem nuptialem non habenti, cum filius dei ipse Christus sit sponsus et uestis et tunica natans in aqua, quae multos uestiat et infinitos expectet nec uestiendo deficiat. sed ne quis dicat temere a me filium dei uestem esse dictum, legat apostolum dicentem: quotquot in nomine Christi baptizati estis, Christum induistis. o tunica semper una et inmutabilis, quae decenter uestiat et omnes aetates et formas nec in jnfantibus rugatur nec in iuuenibus tenditur nec in feminis inmutatur! aderit profecto ille dies, ut caelestes nuptiae incipiant celebrari; illic qui baptisma singulare seruauerint, securi discumbent. nam. quicumque a uobis se rebaptizari consenserit, huiusmodi homini non denegatur resurrectio, quia credidit in resurrectionem carnis; resurget quidem, sed nudus. sed quia nuptiali ueste a uobis se expoliari permisit, hanc patris familias auditurus est uocem [*]( 10 cfr. Matth. 22, 14 15 Gal. 3, 27 ) [*]( 1 qualis-para (in ras.) B est et illa G 4 fefellerat v uestrum RB 5 nihil] non RB 7 nihil in cael. BBv ille rex G 8 caelestis om. BBvb, (quod cum sequatur deus, uncinaui Stlperfluvm) 9 cum ad presentiam G 10 et] ut G et paucos (om. uero) BBb. 11 erat v, idem propoa. Casaub. 14 ne qui G 16 induistis] uos uestistis G 17 innumerabilis quae BBvb 18 rugat libri 21 nam om. b 22 se om. R baptizari v consenserunt RBv (corr. Cochl.) e homini om. B 23 in resurrectione Gb 24 resurgit (e s. l. m. 2) R, resurgit B sed quia] et quia G 25 se spoliari G )
141
\'amice — hoc est diccre: agnosco te — aliquando renuntiaueras diabolo et ad me conuersus fueras et dederam tibi uestem nuptialem; ut quid sic uenisti non habens, quod tibi dedi?\' hoc est dicere: quare non habes, quod tibi dedi? nemo enim potest irasci non habenti rem, quae data non sit. uestem nuptialem inter istos acceperas et solus non habes? quare nudus et lugubris uenisti? quis tibi detraxit spolia? quas fraudulentas adisti fauces? quos incurristi latrones? quotquot tales uenturi sunt, locum in illo conuiuio non habebunt.-
Et ut uel sero conpendium faciam, credo etiam hoc sufficere; etsi tot probationes minime diceremus: uobis absentibus uerbo tenus baptizati sunt mille: ex his sorte sua defuncti sunt centum. abstinete paulisper ab hoc scelere manus. sanctitas, ut dicitis, uestra primo resuscitet sepultos, emendet, si potest, mortuos et sic reuertatur ad uiuos. si mortuos suscitare non potestis, ut quid uiuentibus conamini manus inferre, nisi ut conpleatur, quod per Ezechielem prophetam de uobis locutus est deus dicens: ut occiderent animas, quas non oportuit mori. [*]( 19 Ez. 13, 19 ) [*]( 1 agnosce v, cognosce b, cognosco scr. Casaub. cum aliquando MBvb et Oasaub. 3 ut quid... non habens q. tibi dedi om. RBv uenisti n. habens uestem nuptialem hoc est dicere ... b 5 poterit G 6 istos] filios B 8 uel quas G 9 sunt hoc exemplo G 10 habebunt] EX- PLICIT LIBER QVINTVS (rubr.) R fol. 52 •, Explicit liber quintus B fol. 53* 1, Explicit Liber Quintus (rubr.) G fol. 51b. de uerbis supra sequentibus, quae desunt in RBv, cfr. p. 138, 26 16 sic] si G 19 de nobis om. d )
142
Ut mihi uidetur, liquido demonstratum est, in diuinis sacramentis quid nefarie feceritis. iam illa ostendenda sunt, quae crudeliter ac stulte uos fecisse negare minime poteritis. quid enim tam sacrilegum quam altaria dei, in quibus et uos aliquando obtulistis, frangere, radere, remouere, in quibus et uota populi et membra Christi portata sunt, quo deus omnipotens inuocatus sit, quo postulatus descenderit spiritus sanctus, unde a multis et pignus salutis aeternae et tutela [*]( INCIPIT LIBEB SEXTYS (rubr.) R fol. 52 *, Incipit Liber Sextus B fol. 53* 2, Prefatio (rubr.) G fol. 51 ; sequitur in ItBGd argumentum idemque in P legitur fol. 243 b: In (I rubr. G) hoc sexto (Seitus [rubr.] in hoc sexto P) libro (libello G) ostenduntur (continetur RB) scismatici (om. JBB) hoc est episcopi (ostenditur episcopos edd.) partis Donati contra legem fregisse altaria et (om. G) inconsiderate (in cons .. -0) conflasse et passim nendidisse uasa (uasa uend. G) dominica et lauisse quae lauanda non erant et mitellas puellis (puelis [1 corr. ex r m. 1] B) mutasse de quibus nulla scriptura legitur. sed in v argumentum copiosius perhibetur his verbis: Dictum est in Quinto de baptismatis et fidei uirtute ac declaratum quantum sit scelas, quanta impietas et iniuria rebaptizare catholicos: nunc superest commemorare in hoc sexto libro de reliquis Donatistarum sacrilegiis et stultitiis: Quibus uexare solent Catholicos. dum Altaria frangunt aut radunt, Dum reliquos Christianos in uniuerso terrarum orbe pollutos dicunt, Dum sacratas Deo uirgines iterum profiteri cogunt, Dum diuinàe legis codices a Catholicis extorquent et Basilicarum parietes salsa lauant uelut pollutos et a suis discipulis alios seduci procurant. Post argumentum addit. in G Explicit prefatio et in lin. sequ. Incipit Liber Sextus (rulw.), in v Incipit Liber Sextus 2 ut mihi uidetur] indnbitanter RBvb et liquido b 4 stultae R 5 enim om. G est tam v sacrilegum admissum sit G 6 radere et remouere ausi estis G et om. RBvb 8 sit] sinit (ni eras.) B qui (o s. l. m. 1) R, om. B (lacuna 2 litt.) descendit Bvb 9 et ante pignus om. RBb )
143
fidei et spes resurrectionis accepta est? altaria, inquam, in quibus fraternitatis munera non iussit saluator inponi, nisi quae essent de pace condita. depone, inquit, munus tuum ante altare et redi prius, concόrda cum fratre tuo, ut possit pro te sacerdos offerre. quid est enim altare nisi sedes et corporis et sanguinis Christi? haec omnia furor uester aut rasit aut fregit aut remouit. hoc igitur inexpiabile nefas, si de aliqua ratione descendit, uno modo fieri debuit. sed ut aestimo, alio loco copia lignorum frangi iussit, aliis uero ut altaria raderent, lignorum inopia imperauit; ut autem alii remouerent, ex parte uerecundia persuasit; ubique tamen nefas est, dum tantae rei manus sacrilegas et inpias intulistis. quid perditorum conductam referam multitudinem et uinum in mercedem sceleris datum? quod ut inmundo ore sacrilegis haustibus biberetur, calida de fragmentis altarium facta est. si liuoris iudicio nos uobis sordidi uidebamur, quid uobis fecerat deus, qui illic inuocari consueuerat? quid uos offenderat Christus, cuius illic per certa momenta corpus et sanguis habitabat? quid uos offendistis etiam uos ipsi, ut illa altaria frangeretis, in quibus ante nos per longa temporum spatia sancte, ut arbitramini, obtulistis? dum inpie persequimini manus nostras illic, ubi corpus Christi habitabat, feristis et uestras. hoc modo Iudaeos estis imitati: illi iniecerunt Christo manus in cruce, a uobis percussus est in altari. si catholicos illic insectari uoluistis, uel uestris illic antiquis
[*]( 3 Matth. 6, 24 ) [*]( 1 in quam G in om. RB 2 poni RBvb 3 qui... condita (sic) B Repone G 6 sedes corporis G 7 aut fregit aut rasit G 8 natione RB 9 frangi iussit-lignorum inopia om. RBv aliis] alii G, alio b 10 ut remouerentur (om. autem alii) RBvb 11 persnasitj iussit RBvb 13 conduct.] conuinctam B 14 in mundo G ore) opere Bv 15 altariorum G 17 illuc vb inuocare G 18 per d cetera RBv (eorr. Oockl.) 19 habitabant d qui (d s. I. m. 1) R a nos ante offend. om. d offenditis (s s. I. m. 1) R, offenditis Bv 21 sanctgc (sic) R 22 feristis] infecistis coni. Cochl. 24 manus christo edd. altare RB 25 insectare G ) 144
oblationibus parceretis. ibi modo superbus inuentus es, ubi iamdudum humilis offerebas, ibi libenter peccas, ubi pro multorum peccatis orare consueuerap. hoc faciendo in numerum sacrilegorum sacerdotum libenter intrastis, sociati sceleribus profanorum, de quibus apud dominum Helias propheta querelam deponit; his enim locutus est uerbis, quibus et uos inter alios ab ipso accusari meruistis: domine, inquit, altaria tua confregerunt. dum dicit \'tua\', indicat, quia res est dei, ubi deo aliquid a quocumque oblatum est. sufficeret insaniae uestrae, quod membra laniastis ecclesiae, quod dei populos iamdudum in unitate positos uestris seductionibus diuisistis. inter haec omnia uel altaribus parceretis. cur uota et desideria hominum cum ipsis altaribus confregistis P illinc enim ad aures dei ascendere populi solebat oratio. cur concidistis precibus uiam? et ne ad deum supplicatio de more solito ascensum haberet, inpia manu quodammodo scalam subducere laborastis? et tamen cum omnium uestrum una sit coniuratio, in hoc titulo simili errore dissimiliter deliquistis. si suffecerat remouere, non licuit frangere; si oportuit frangere, rasisse peccatum est; si enim non licuit, sicut inter uos placuit, recte uidetur fregisse, qui fregit. iam reus est, qui maiorem partem radendo seruauit. quae est ista
[*]( 7 m Reg. 19, 10 ) [*]( 2 pro... peccata G 4 societati B, (etpunct. del.) B soc. estis G 5 apud i deum ab helia pr. querela deponitur G 6 deponet (i e. 2. m. 2) B is enim G 7 accnsare (i s. I. m. 2) B 8 dei est G 10 quod inembra (sic) G laniasti (s 8. I. m. 1 ut uidetwr) B 12 haec om. B n 13 confregistis] euertietis b illic (n s. i. m. 2) B, illic Bv, illuc G, illac b enim om. BBvb 14 solebat populi G concidisti (s s. I. m. 1 ut uidetur) B 16 habeat G scalas Gb 18 delivquistis (sic) B CS sufferat (ce s. I. tII. 1) B, sufficerat B 19 oportuit] ab hoc uerbo indpit C . 20 licut (expunct. sed nil corr. i. mg. tIbi est rawra) G uos om. BBv (sed add. Cochl.) 21 uidetur fecisse CG qui fren gerit BBvb 22 maiorem (bis pos.) B seruaait (u 8. I. m. 2) B, seruabunt B ) 145
noua et stulta sapientia nouitatem quaerere in uisceribus uetustatis et remota quasi quadam corporis cute in latenti corpore cutem quasi alteram quaerere! donum, quod ad se pertinet et in se totum est, quod unum est, inde cum aliquid fuerit ablatum, minui potest, non potest inmutari. rasisti equidem, quod tibi uisum est; sed adhuc ibi est, quod odisti. quid? quodsi sic coniurastis, ut quae a nobis in nomine dei in ipso ministerio tacta sunt, inmunda uiderentur? quis fidelium nescit in peragendis mysteriis ipsa ligna linteamine cooperiri? inter ipsa sacramenta uelamen potuit tangi, non lignum; aut si tactu possunt penetrari uelamina, ergo penetrantur et ligna; si penetrari possunt ligna, penetratur et terra; si a uobis lignum raditur, et terra, quae subter est, fodiatur, altam facite scrobem, dum pro uestro arbitrio quaeritis puritatem. sed obseruate, ne ueniatis ad inferos et illic inueniatis Core; Dathan et Abiron scismaticos, magistros scilicet uestros. ergo et fregisse uos et rasisse constat altaria. quid est, quod in hac re subinde uester quasi languere uisus est furor? uidemus enim uos postea mutasse consilium et altaria a uobis iam non frangi nec radi, sed tantummodo remoueri. si hoc sufficiebat, illa, quae prius a uobis facta sunt, et uos indicatis, quia fieri minime debuerunt.
[*]( 16 cfr. Num. 16 ) [*]( 2 uetustatis] maiestatis b cute (e in ras.) R, cutem (m exp: m. i m 1) C lateiite edd. 3 alteram] ad lateram B donet R, dono (ura s. I. m. 1) C, donec Bv (donum-unum est om. b) ad 4? se (sic) B 4 unde RBvb, inde (i in ras.) C 5 mutari non potest RBb, om. v 7 quod hoc si RB si om. CG 10 coperiri (o s. I. m. 1) B t tangi potuit G 11 ausi (t s. I. m. 1) C tactum (tactu b) possit II. penetrari uelamenvfc penetrare (e fin. perduct.) C 15 querita (tis s. I. m. 1) B sed obserua te ne v (obsecro ne Oochl.) 16 inuenietis RB h choreb RB, cores v (corr. Cochl.) dathan Chore (core m. 2 C) et ab ... CG abyron BGv 18 subinde] subi*to B, subito Bvb 19 uidimus RB 20 iam om. CG sed radi (om. sed post radi) RBvb 21 aut remoueri RBvb illa (a corr. ex e) qui B a uobis om. RBvb 22 uos (bis pos.) RB ex his iudicatis (sic) v . et uos om. vb debuerunt a uobis RBvb ) [*]( xxvr.-) [*]( 10 ) 146
Hoc tamen inmane facinus a uobis geminatum est, dum fregistis etiam calices, Christi sanguinis portatores, quorum species reuocastis in massas merces nefariis nundinis procurantes — ad quam mercem nec emptores eligere uoluistis — sacrilegi, dum inconsiderate uendidistis, auari, dum uenditis. passi estis etiam conburi manus uestras, quibus ante nos eosdem calices tractabatis. eam rem tamen passim uendi iussistis, emerunt forsitan in usus suos sordidae mulieres, emerunt pagani facturi uasa, in quibus incenderent idolis suis. o scelus nefarium, o facinus inauditum auferre deo, quod idolis praestes, subducere Christo, quod proficiat sacrilegio!
Sed uideo hoc uos loco inuidiam nobis falso conflantes ad Aggaeum prophetam uelle confugere, ubi scriptum est: quae tetigerit pollutus, polluta sunt. liuore interueniente facile est iratis iactare conuicium; sed semper dum intenditur crimen, necessaria est manifesta probatio. quis enim nostrum intrauit templa? quis uidit sacra sacrilega? pollui homines possunt fumis, nidoribus, sacrilegiis, sacrificiis, sanguine; sed in hac causa quis ingressus est templum? quis incendit idolis? quis inmundis nidoribus maculatus est? quis sanguinem uel pecudis inmundae uel hominis fundi aspexit? [*](14 Aggae. 2, 14 ) [*]( 1 hoc tam C a nobis om. RBvb gemin. est (in ras.) B 2 porti- II tores BB 3 reuocastis (castis in ras.) B reuocatis (s 8. I. d m. 2) C mercedem ... prouocafltes RBv 4 aquam (sic) R, aquam v (corr. Cochl.) mercem om. RBvb 5 sacrilegium admisistis dum CG auari dum uenditis om. RBvb (haec uerba Dup. post eligere noluistis transposuit) 7 tractatibus v (tractabitis Cochl.) tam (~ m. 2) B, tam Gv, cum d passim uendiuis sistere. Emerunt v (Cochl. propos. iam (loco tam) passim uendidistis aere) 8 iussisti B sordid$(t add. m. 2) £ 11 prestet G 12 uos hoc loco CGb 13 aggeum libri e e 16 manifestanda v 18 fumis (e s. I. m. 2) R, fumlis (e s. I. m. 1) B, e fumi sacrilegis Casaub. sacrilegi? (o s. I. m. 2) R, sacrilegos (sic) B, sacrilego v sacrilegis nidoribus sacrificiis b sacrificiis om. RBv * 19 in hoc (a s. I. m. 2) B ingressis est CG 20 intendit v est qui B 21 sanguine CG inmundi (§ s. 1. m. 2) B. inmundi CBG )
147
quem probatis ad aliquod facinus commodasse consilium? in societate alicuius sceleris uel unum episcopum conuincite, si potestis. de nescio quo primate suspicamini, qui eodem tempore ambulasse dicebatur. suspicio non est idoneum crimen. quis eum accusauit? quis eum conuicit? ubi uel erubuit uel confusus est? seruate uobis suspiciones uestras. igitur, sicuti supra diximus, in hac causa quicquid aspere fieri potuit, dum illa res in origine reuocatur, ad principes uestros pertinere monstrauimus; unde est, quod catholicos quasi pollutos appellas? an quia uoluntatem et iussionem dei secuti sumus amando pacem, communicando toto orbi terrarum, sociati orientalibus, ubi secundum hominem suum natus est Christus, ubi eius sancta sunt inpressa uestigia, ubi ambulauerunt adorandi pedes, ubi ab ipso filio dei factae sunt tot et tantae uirtutes, ubi eum sunt tot apostoli comitati, ubi est septiformis ecclesia. a qua uos concisos esse non solum non doletis sed quodammodo gratulamini. quia unitatem deo placitam amauimus, pollutos uocatis; quia Corinthiis, Galatis, Thessalonicensibus adsensum adcommodauimus communionemque coniungimus, pollutos uocatis; quia furtiuas uobiscum non legimus lectiones, pollutos uocatis — aut negate uos alienas lectiones legere, si potestis. ut quid audetis epistulas ad
[*]( 1 ad om. CG aliquot B 2 societatem CG 3 de nescio quo e -suspiciorles uestras igitur (u. 6) om. RBvb primato (o exp. et e s. i. scr. m. 1) G 7 sicut G 8 in origene (e prius corr. in i m. 2) C uocatur RBvb 9 monstrabimus RB 11 sociari CBGv, sociati (t corr. ex r) R 14 filio dei om. RBvb totae tantae b (tot ac tantae Oodal.) 15 ubi cum eum sunt CG (cum lineal. subscr. not. in G) eum ş-ą\\lţ toti sunt ap. (sic) R, eum tote (ultim. e uel i eras.) sunt B 16 aqua uos BG conciosos B 18 amauimus] habemus RBv i hi 18, 20, 21 uocas RBvb qui v corinthis (i s. I. m. 2) R, corintis h (hi 8. Z. m. 2) C galatis (h 8. I. m. 2) C. galathis B, gallathis G b c 19 tessalonic. (b s. I. m. 2) C, thesalon. B adcommodauimus (c s. I. m. 2) R, adcommodamus (sic) B communionemquae (sic) R 20 et quia CG uobiscum furtiuas CG 21 pollutos uocatis om. CGb uos non CG ) [*](10* ) 148
Corinthios scriptas legere, qui Corinthiis communicare noluistis? ut quid ad Galatas, ad Thessalonicenses scripta recitatis, in quorum communione non estis? cum haec omnia ita esse constet, intellegite uos ab ecclesia sancta esse concisos et nos non esse pollutos. ubi est ergo, quod tibi putas Aggaeum prophetam posse succurrere? igitur altaria et uasa supra memorata et in manibus uestris iamdudum fuerant et in nostris: si infamatis manus nostras, quare illic damnatis et uestras? sed dicitis lectum esse: quod tetigerit pollutus, pollutum est. fac aliquem pollutum esse, ut possint ab eo tacta uideri polluta. esto, si solus sit tactus et non interueniat inuocatio nominis dei, quae et tetigerit pollutus, [polluta erunt] inquinari possunt, si de deo taceatur. nam si sit inuocatio nominis dei, ipsa inuocatio sanctificat, et quod pollutum esse uidebatur. denique cum ducenta et quinquaginta turibula, quae sacrilegorum et peccatorum manibus portabantur, cum eosdem peccatores absorberet terra, remanserunt de manibus eorum excussa turibula. et dum dubitaret Aaron sanctus sacerdos, quidnam de his faceret, audiuit uocem dei dicentis; tolle Aaron haec uasa et fac inde laminas et pone in angulis arcae testamenti domini, quoniam, licet illi peccauerint, qui ea ferebant, tamen uasa illa sancta sunt, quia nomen meum
[*]( 9 Aggae. 2, 14 15 cfr. Num. 16 20 Num. 16, 37. 38 ) [*](i 1 scripta B corinthis (cfr. p. 147, 18) R 2 galathas RB (sed cfr. p. 147,18), gallatas G 4 esaepost sanct. om. G 6 aggeum libri succurrere (re fin. add. m. 2) R et uasa] tua RBv 7 iamdudum-nostris si om. BBv R 8 infamatus (a s. I. m. 2) R, infamatas B 9 tetigit CG (sed cf. p. 146,14) * 11 tactu (a s. I. m. 2) B esto] o RB, om. v sit om. RB 12 et non et (sic) R et post quae om. CGb tetigeritj? (is exp. m. 1) B 13 polluta sunt RBb (quae verba tmcinaui glossematis exemplum) 15 esse putabatur CG uidebatur esse B cum C.Cta et L B, cum i CC. et Ia B et om. CG 16 & 18 turabula (i s. I. m. 2) R 18 dum om. Bv 19 de iis d 22 domini om. RBvb peccauerunt RBv qui ea] quia B \'23 et tamen B ) 149
illic inuocatum est, dicit deus. et utique plus est portare quam tangere. ergo iam liquido apparet ex inuocatione nominis dei posse aliquid sanctificari, etiam si peccator inuocet deum; non enim tantam uim potest habere tactus, quantam habet diuini nominis inuocatio. nam et uos, qui uobis de uestra sanctitate praesumitis, dicite, si tactus sanctificat aut inuocatio. utique inuocatio, non tactus; aut si de solo tactu praesumitis, tangite tabulam, lapidem, uestem: uideamus, an sancta esse possint, si de deo taceatur.
Iam illud quam stultum, quam uanum est, quod ad uoluntatem et quasi ad dignitatem uestram reuocare uoluistis, ut uirgines dei agere paenitentiam discerent, ut iamdudum professae signa uoluntatis capitibus postea uobis iubentibus inmutarent, ut mitellas alias proicerent et alias accepissent. primo dicite nobis, ubi uobis de mitellis aliquid mandatum est. uirginitas enim uoluntatis res est, non necessitatis. denique stabularius ille Paulus apostolus, cui confossus peccatorum uulneribus populus commendatus est, duos denarios, quos erogasset, acceperat, duo scilicet testamenta, haec per doctrinam quasi sumptus inpendit, docuit, quomodo coniugales christiani debeant uiuere: de quo cum quaereretur, quid de [*]( 16 — p. 150, 8 cfr. Fulgent. Rusp. ad. Mohim. 2, 13 (193 Mgn.) 18 cfr. Luc. 10, 34. 35 ) [*]( * O 1 illuc BBv dic. aominus CG 2 iam gliquid (a del. et o suprscr. m. 2) R, aliquid v (corr. CochZ.) 4 possunt habere v quantam (n in ras.) C 7 si (s. I. m. 2) R 9 sed de B 10 illud quod st. B est om. vb 11 uoluistis (in ras.) B 12 nirgi (sic) B agerent... discentes (dicentes m. 1 B) RBv agerent (om. discentes) b 13 postea] imposita Casaub. accepissent postea uero nobis v uobis] uero RB nobis iubentibus om. C 14 m. alias] m. aurea? BBv et om. BBvb acciperent d 15 dicite nobis om. RBv, dicite ubi b aliquid de mitella MBvb 16 uirginitas enim-aut cogit (p. 150, 8) Optati uerbis usus adfert Fulgentius l. I. non necessitatis om. B 17 illl apostolus Paulus sic apud Fulgentium conf$ssus (o s. Z. m. 2) (J peccatoribus in uulneribus B 18 est om. BBvb 21 debent v a quo edd. (praeter FuZgent.) de quo ipse cum CG )
150
uirginibus praeciperet, respondit de uirginibus nihil esse mandatum. confessus est se duo testamenta, hoc est duos denarios erogasse: expliciti erant quodammodo sumptus, sed quia, qui saucium commendauerat, promiserat se redditurum, quicquid in curam amplius erogasset, post inpensos duos denarios non praecepta, sed consilium erogat Paulus ad uirginitatem; nec inpedimento est uolentibus nec nolentes inpellit aut cogit: qui dederit uirginem suam, bene facit, et qui non dederit, melius facit. haec sunt uerba consilii nec ulla sunt praecepta coniuncta, uel de qua lana mitella fieret uel de qua purpura pingeretur. non enim hoc panno potest uirginitas adiuuari, non inde conpescuntur aestus animi, quos interdum aetas accendit, non inde subleuatur mens, quae nonnumquam desideriorum ponderibus premitur. nam si ita esset, non una sed plurimae uirginis capiti inponerentur, ut, quotienscumque animum carnis desideria pungerent, contra inpugnationem mentis mitellarum numerus dimicaret. res inuenta est ad signum capitis, non ad remedium castitatis. denique talis pannus ueterari et rodi et perire potest; et tamen uirginitas. si inlaesa sit, sine mitella tuta esse potest. spiritale nubendi hoc genus est. in nuptias sponsi iam
[*](2 cfr. I Cor. 7, 25 8 ibd. 38 ) [*]( 1 praeciperet respondit om. BBv respondit sibi b sibi de uirg. Fulgent l. I. de uirgin. om. BBv 2 mandatum confessus est. Sed duo v se (s. I. m. 1) C, sed BB 3 quodadmodo R 4 quia om. CG et Fulgent. I. I. sanctum saucium v (sancto uel sano coni. Cockl.) 5 in cura CG et Fulgent. l. l. amplius (ius in rQl.) C 6 erogabat... ad uirgines CG 7 est uoluntatis BB, est uoluntati nolentes v (Cochl. i. mg. addo neque) 8 dederit inquit CGb uirginitatem RB 11 fieret aut RB edd. de purpura G panno hoc RBvb 12 non enim inde b concupescuntur CG 13 quos (s corr. ex d) B aestas Rv, estas B, (corr. m. 2 i. mg.) G 14 pr,emitur (sic) R 15 uirginali capiti CG capitum (mitellae add. Cochl.y ponerentur v 16 an/mum (sic) B desideria carnis CG 17 mentis Onl. v 18 capiti v 19 ueterari] et errare libri d, deturbari vb, usu ueterascere coni. Zycha, ueterari scripsi (cfr. Bonsch Ital. p. 169) 20 tamen] 999 (sic) R, om. B 21 uenerat RB ) 151
uenerant uoluntate et professione sua; et Ut saecularibus nuptiis se renuntiasse monstrarent et iunctas spiritali sponso, soluerant crinem: iam caelestes celebrauerant nuptias. quid est, quod eas iterum crines soluere coegistis? quid, inquam, quod ab ipsis per uos exacta est secunda professio? quis est alter spiritalis sponsus, cui iterum nuberent? quando mortuus est, cui nupserant, ut iterum nubant? nudastis denuo capita iam uelata, de quibus professionis detraxistis indicia, quae contra raptores aut petitores uidentur inuenta. in mitella indicium est uoluntatis, non castitatis auxilium: ut rem iam deo deuotam nec, qui sponsabat, perseueret petere aut ne raptor audeat uiolare. signum est ergo, non sacramentum. inuenistis igitur huius modi uirgines, quae iam spiritaliter nupserant, quas secundas coegistis ad nuptias, et ut crines iterum soluerent, imperastis. hoc nec mulieres patiuntur, quae carnaliter nubunt. ex quibus si alicui maritum post matrimonii orbitatem mutare contigerit, non repetitur temporalis illa festiuitas, non in altum tollitur, non populi frequentia procuratur. detraxistis igitur non capitis ornamenta, sed, ut supra diximus, melioris uoluntatis indicia.
[*]( 1 iam uoluntate B ex professione v tua (s 8. I. m. 2) R 2 monstraret R, monstrare B et iunctam (sic) B, i. mg. adp. m. 2 R, n m om. CGvb, et iunctas d 3 crimen (corr. m. 2) R crinem] temere v • (corr. Cochl. crines) nuptias celebr. CG 4 & 14 cogistis (e s. l. m. 1) B 5 professio secunda vb est post quis om. G 6 est om. B 7 nudatis CG 9 mitellam (sic) R, mitellam B est om. CG uoluntatis (n in ras.) C 10 auxilium est CG utrtpp rem (sic) B, om. B ; ec iam dipp (õ s. I. m. 1) B deuotam an quis (ec s. I. et puncto a del. m. 2) B ut cum iam dum deuotam an quis v (Cochl. coniec. ut eam iam dum Ideuotam ne qui) nec quis B, ne qui b 11 sponsabat repeteret aut CG uiolare auderet CG 12 non sacramentum inuen. igitur om. G sacramentum uirginitatis. Igitur coni. Dup. ergo huiusmodi C 13 quasi secundas (que si sec. B) libri, quas scripsi secundo v 14 in nuptias CG et om. BBvb 16 maritum marittl marit (sic) B, post m. orbitatem om. BBvb orbitate G 17 illa temporalis vb 19 melioris CG (cfr. supra I Cor. 7, 38), bonae uoluntatis RBvb ) 152
iam consecratos deo sparsistis inmundis cineribus crines, iussistis etiam salsa aqua perfundi. et utinam uel id, quod tulistis, uelociter reponeretis: produxistis moras, ut retractae in pristino habitu aliquae diutius remanerent, retractis signis, quibus se iamdudum contra petitores et raptores muniuerant. qui cum uiderent praescriptionem. sibi iamdudum obpositam a uobis esse sublatam, de sponsis raptores effecti sunt: nec uisus est sibi unusquisque peccasse, dum talem rapuit, qualem uiderat, quando, ut uxorem acciperet, postulabat.
In hoc genere quanta damna fecistis deo, quanta lucra diabolo procurastis! conflastis inpie calices, crudeliter confregistis et inconsulte rasistis altaria; puellas miseras non sine obprobrio, ut secundam mitellam acciperent, coegistis, cum de prima in lectione recitari non possit. et illud praetermittere nequeo, quod nec deo est placitum nec a uestris cultoribus excusari nec ab aliquo homine defendi potest. per iudicia saecularia et leges publicas diuinae legis instrumenta executione officiorum a plurimis extorquenda esse duxistis, uolentes soli habere, quod pax in commune possederat. non uereor christianus dicere, quod uobis postulantibus gentilis [*]( .. 1 consecratQs (a s. I. m. 2) R, consecratas Bvb aspaersistis (ae tao a corr.) R, aspersistis Bvb inmundis-iussistis om. RBv 2 perfandi] Cochl. coniec. perfudistis id om. CG 3 uelociter reuocare (reuore B) nelletis BBvb produristis] interposuistis BBvb, protraxistis d retroactae CG 4 detractis coniec. Cochl. 5 petitores ni raptoresque CG murauerant CGv (muniuerant Cochl.) muyauerant (ni 8. l. m. 2) R, muniuerant B 7 reptores (a s. I. m. 1) C 8 rapit JDG 9 acciperet(taJdLm. £ )22 postolabat (us. l.m. 2)JR 10 tanta damnaRBvb fecisse RB 11 conflatis (s s. I. m. 1) C ac crudeliter confregistis (om. et) inconsulte CG crud. fregistis RBvb crudeliter om. d 13 obprobrioip (sic) R secunduqi (u fin. corr. in 0 m. 11 R, secundo B secundas mitellas CG 14 cum de prima—non possit om. b in om. RBv de prima lectio (= scriptura) Casaub. 17 diuina elegis (coniunx. m. 2) C 18 eisequtione (sic) ... a\'plurimis (\' m. rec.) C extorq...J eripienda esse dixistis RBvb 19 haberi v in communione edd. e n possiderat (e s. I. m. 2) R 20 nerear G postolantibus (u s..m. 2) R )
153
executio non potuit ignorare: uelamina et instrumenta dominica extorsistis. quae iamdudum fuerant in commune possessa; extorsistis cum codicibus pallas: iudicio superbiae uestrae utraque arbitrati estis esse polluta. nisi fallor, haec omnia purificare properastis- lauistis procul dubio pallas; indicate, quid de codicibus feceritis. in omnibus iudicium prouidentiae uestrae debet esse aequale: aut utrumque lauate aut utrumque dimittite. quodsi aliter facias, corrupisti diligentiam tuam; pallam lauas, codicem non lauas: si in una parte bonum est, in altera malum est. non potes negare offendere te in una, si in altera promereris, et si gaudes, quod in una uidearis religiosus, debes et plangere. quia teueris in altera parte sacrilegus.
Iam illud quale est. quod in multis locis etiam parietes lauare uoluistis et inclusa spatia aqua salsa spargi praecepistis. o aqua quae dulcis a deo creata es, super quam ante ipsos natales mundi sanctus spiritus ferebatur. o aqua, quae ut purum faceres orbem, lauisti terram! o aqua, quae sub Moyse, ut naturalem amaritudinem perderes. indulcata ligno tot populorum pectora suauissimis haustibus satiasti! restabat tibi [*]( 17 cfr. Gen. 1, 2 19 cfr. Exod. 15, 23-25 ) [*]( 1. executio] excusatio RBv uelamina] uolumina coniecit Cochl. et probauit Casaub. strumenta MBv (instrumenta Cochl.), ins/trumenta C (sed cfr. p. 30, 1) 2 extorxistis B quae iamdudum—extorsistis om. CG in communione RBvb (cfr. p. 152, 19) 3 extorcistis B id est cum codic. CG pallas] pallia propos. Casaub. (cfr. Uictor. Utic. 1, 39; 2, 16) 4 omnia om. RBvb 5 lauisti (s add. m. 1) B sine e dubio CG 6 prouidentig, (e s. l. m. 1) B 7 laua... dimitte RBvb 8 facis CG corrup.] concupisti RB, concupisti, diligentia tua p. v 9 codicem non lauas om. RBv 10 est ante in om. vb in alteram B non potest negari offendi v offenderis in una RB 11 in unam G in alter B promereris] praemereris (re del. m. 2) C pre mens G 12 uideris esse CG 14 et parietes v 15 inclusa] in causa RBv (Cochl. coniecit sine causa) aqua om. RBv 16 dulcis quae CG creata est codd. supra quam et ante CG ipsius natalem RBvb 17 spiritus sanctus B 18 lauisti terrarult. rabidam gentem CG moysen RB )
154
post promotionem non leuiter degradari. praesentia Moysi in te amaritudo moritur et a scismaticis hodie cum catholicorum turba dulcedo tua uexatur. pares patimur bellum, pares expectamus uindicem deum. dic, frater Parmeniane, quid uobis fecerat locus, quid ipsi parietes, ut a uobis ista paterentur. an quia illic rogatus est deus? an quia illic laudatus est Christus? an quia illic inuocatus est spiritus sanctus? an quia uobis absentibus illic prophetae et sancta euangelia recitata sunt? an quia illic fratrum iamdudum litigantium concordauerant mentes? an quia unitas deo placita in qua habitaret, inuenerat domum? indicate, quid illic lauare potuistis. si catholicorum uestigia et in uico et in platea calcauimus, quare non omnia emendatis? nam et fouendorum corporum causa eadem nos et uos lauacra pariter abluerunt et ante uos frequenter nostrorum loti sunt multi. si post nos purificanda putatis omnia, lauate et aquam, si potestis; aut si uestigia, ut supra diximus, nostra uobis uidentur esse polluta; sufficeret terra; ut quid et parietes lauare uoluistis, in quibus humana non possunt poni uestigia? parietes non calcare, sed tantum uidere potuimus. si et quod tangit aspectus, lauandum esse censetis, cur cetera dimisistis inlota? uidemus tectum, uidemus et caelum, haec a uobis lauari non possunt. illa lauando promeriti estis deum, ista non lauando inexpiabile uidemini incurrisse peccatum. cum igitur alibi quasi diligentes uideri uultis, alibi neglegentes estis inuenti — si tamen
[*]( 1 praesentia] prece antea coni. Oasaub. Exod. 15, 25 adferens 2 et ab CG scimaticis (s. I. m. 1 s) B 4 uindicem] iudicem CG dicite RBvb 5 a nobis- om. RBvb 7 illuc inuocatus R est X (sic) B 9 illic iamdudum fratrum CG 10 concordauerunt B 11 habitabat vb 12 plateis CG 14 nunc pariter habemus et ante CG 15 si om. Bv I 1 16 ausi (t 8. l. m. 2) C 17 diii BBvb esse uidentur vd, nostra esse nobis uidentur b 18 ut om. BBvb, ut qui CG 21 censeritis B in lota G, in lota B uidimus t. uidimus BB 22 tectum] tecum B 23 si illa (illaip) C,G estis promeriti CG deum] dominum RB ista] illa CG 24 diligentes essetis inuenti (cetera desunt) RBv ) 155
diligentia dicenda est stultitia et, ut uero nomine appellem, uanitas uestra: nisi forte quia hoc faciendo in pauorem misistis populos inperitos, ut, quia lota est columna, lauarentur et corpora. si in his rebus consilium latet, miseros subtiliter decepistis; si talis res sine consilio gesta est, manifesta est uestra hebetudo. haec uos stulte fecisse et a uobis seducti cognoscunt nec uos ipsi negare poteritis.
Quid referam etiam illam inpietatem de uestra coniuratione uenientem, quia ad hoc basilicas inuadere uoluistis, ut uobis solis cimiteria uindicetis non permittentes sepeliri corpora catholica? ut terreatis uiuos, male tractatis et mortuos negantes funeribus locum. si inter uiuentes certamen fuerat, odia uestra uel mors aliena conpescat. iam tacet, cum quo paulo ante litigabas; quid insultas funeri? quid inpedis sepulturae? quid cum mortuis litigas? perdidisti malitiae fructum. et si corpora non uis in unum quiescere, animas tamen in uno apud deum positas non poteris separare.
Omnia denique, quae a uobis geruntur, ex toto narrari non possunt, sed tamen concedantur uobis, qui erroris huius magisterium possidetis. iam et de uestris silere quis posset, de illis scilicet, quos aut factione aut subtilitate, ut uestros faceretis, seducere potuistis, non solum masculi sed etiam feminae: ex ouibus subito facti sunt uulpes, ex fidelibus perfidi, ex patientibus rabidi, ex pacificis litigantes, ex simplicibus seductores, ex uerecundis inpudentes, feroces ex mitibus, ex innocentibus malitiae artifices. post quod ad uos delapsi [*]( 1 dicenda est] dici potest CG appelletur RBvb 2 in pauore libri « • 3 lauarentar (sic) B 4 misericors B 7 poteriti (s add. m. I) B 8 et illam CG 9 qui C inuadere tioluistis (e uo ex correctura m. recent.) Q 11 terreretis RBv tractastis RB 12 fuerat certamen edd. 14 litigebus (corr. m. 1) R imputas sepulturae v 15 sepulturam edd. (cfr. Ronsch Ital. 413) litigabM (sic) R perdis CG 17 tamen in unum Cochl. 19 sed concedatur (om. tamen) RBvb 20 possit C 21 et de illis v 22 faciatis v et non solum CG 23 ex hominibus v factae C, facte G 24 rabidi (b corr. ex u m. 2) C 25 ex mitibus feroces CG 26 post quot B delapsi sunt aut delapsi (sic) v )
156
sunt aut delapsae, dolent alios ibi esse, ubi nati sunt; bene stantes in lapsus suos inuitant; si scirent se gloriam consecutos, felicitate sua tacite fruerentur. nunc autem perditos transitus suos consolari cupientes, ceteros ut similiter labantur, inuitant et residentes in sinu matris ecclesiae quasi pigros et tardos accusant. his enim uerbis loqui non erubescunt: \'Gai Sei uel Gaia Seia, quamdiu te tenes?\' hoc est dicere: iam meum sequi debes errorem, iam debes deserere ueritatem. [quam diu te tenes? hoc est dicere:] imitare lapsus meos, imitare transitus turpes. quamdiu fidelis uocaris? iam fidem desere, iam paenitentiam disce: uos estis aucupes, et illi aut illae sunt aues. sed quia non est unum aucupum genus: alii sunt, qui arte simplici altis fundatas radicibus in faciem nemoris diffusas arbores petunt, ubi aues simplici uolatu naturalibus ramis insidunt; non illic numerantur fraudes, non artificiosa consilia; ars una est et sola capiendi peritia. illi uos aucupi similes dico, qui post discessum noctis ante lucis aduentum non aliorum more naturales uadit ad arbores. sed ipse arborem portans futurum nemus stringit in fascem aridam arborem nullis radicibus fultam multiplici fraude conponit. cui adulterinos inserit ramos, et quae suas iamdudum succisa. perdidefat, alienas accipit frondes. alias aues clausas portat in cauea, euisceratas alias ad imaginem uiuentium, olim
[*]( 3 fruentur B perditi v, perdit b 4 labentur .RB, labantur (b ex u corr. uidetur) C 5 inuitat (corr. m. 2) C in sinum CG xrt quasi (sic) R, ut quasi v 6 enim] etiam C erubescęnt (corr. m. 2) R 7 Gaisei uel Gaiseia (sic) R, gaisei uel gaiaseia CG (*. mg. nonnulla erasa, ex quibus exstat gaiseia G), gasy ul gasya (sic) B 8 iam 6 meum—est dicere om. BBv 9 quam-dicere rmcinaui imitari (corr. m. 2 hic et ante transitus) 22,9 & 10 imitari B 10 transititus B fideli 9^0 w caris (corr. m. 2 uel 3) G noceris RBv 12 aucupium R, aucupii CG 13 altis fundatas—aues simplici om. BBv 16 peritia om. BBvb illius peritia. Uos CG 18 naturalis CG 19 stringit fasce in ar. v 21 cui (i corr. ex m) B adulteri nos G succisas CG 22 accepit BBv portant B, portant B 23 in caueis CG, incaua (corr. m. 1) B eiusceratas G, et nisceratas Bv. uiscerata (sic) b ) 157
extinctas fallacibus ramis quasi uiuentes inponit. aliae latent in caueis, aliae quasi uiuentes uidentur in ramis. iungitur una geminata fraude calliditas, et ut decipi uiuarum uolantium simplicitas possit, quas mortuas esse constat, uidentur tendere colla cum uocibus, et quae latent in carcere suo, quasi de gutture cantant alieno. inter alterius imaginem et alterius uocem dolus unus operatur: captiuae liberas capiunt et mortuae uiuentes occidunt. tales sunt, quos aut rebaptizatione aut paenitentia sauciastis, ne soli aut solae perisse uideantur, alios uel alias secum perire magno studio et labore contendunt.
[*]( 1 uiuentes (en in ras.) C 3 uiuarum] auium CGb 4 quas morc (vel mori) uas (ligat. m. 2) C, quasi moriuas (i corr. in t m. 1, ut U widetur) G 5 gt (corr. m. 2) R, ut B 6 de gutturae R can- tent RB 9 sociaStis RBb, saciastis v sol§ R, sole B 10 labore et studio vb _ 11 contenduntj EXPLICIT LIBER SEXTVS R fol. 5sb , EXPLICT LIB VItal (inter LIB et VI capitis humani forma ridicule depicta est) C fol. 7* EXPLICIT LIBER SEXTVS B fol. 60* 1, (rubr.) G fol. 57 h, Finis v (haec sunt ultima Optati librorum in v) ) 158
Post traditores ostensos et sanctam ecclesiam demonstratam, post repulsas quas ingerebatis calumnias et post peccata uestra, quae a deo increpari meruerunt, ordine suo et iteratio sacramentorum et praesumptiones uestrae et terrores ostensi sunt. iam responsorum dictorumque nostrorum finis esse debuerat; sed quoniam post inuidiae siluam securibus ueritatis abscisam uideo adhuc uestras uel uestrorum [*]( INCIPIT LIBER SEPTIMVS (rubr.) B fol. 5sb, INCIPIT PFATIO C fol. 7*, Incipit liber septimus B fol. 60* 1, Incipit prefatio G fol. 57* . additur huius libri argumentum, a quo incipit A fol. 4 a cp. primum et secwndum fere totum continens, in ABBG idemque exhibetur in P fol. 244 a: In hoc nouissimo (Septimus [rubrJ nouissimo P, in hoc om. PBB) libro hoc est septimo (hoc e. sept. om. CG) continentur (continetur P, continent. * A, om. BB, sed postea add. post demonstrati) traditores, qui in primo libello (libell* A, libro CG) sub nominibus (• • b nominib [sic] A) suis et locis et confessionibus sunt (confession . * * * . * nt A) demonstrati (dem.. s/trati A, demonstrati continetur BB), non (om. CG) graue (grauem P) peccatum habuisse (i eras. A), qui necessitate, non uoluntate peccauerint (uolumtate pecca • * < < nt A), bono unitatis etiam tales in communione (in com * ... * ne A) recipi potuisse (potuissent A, etiam tales-recipi potuisse interciderunt in CG). EXPLICIT PRAEFATIO FELIC • • E • (i q. feliciter) et uersu sequenti LEGAS (quod verbum cum tribus lineis proximis-ingerebatis calum rubr.) A, INCIPT LIBER VII C, Incipit. Liber. Septimus. Sancti. Optati. (rubr.) G 2 bostensos (h suprasc. m. 2) C demonstrata A, demonstratS (~ m. 2) C 3 ingeratis G calunias B 4 p*ccata.... a do»«crepari A or**ne suo A 5 iteratio] ratione R, ratio Ab, traditione CG, oratione B (corr. Dupin.) *acramentorum A presumptiones (s fin. add. s. I. m. 1) B, »rac»«*»onis (siue rae..) A errores ABBb 6 sunt uel sint A dio«rumque (membr. perforata) A 7 securi/b*» A 8 uideo (o minus clare scr.) A ues/tras A uel uestrorum oni. b )
159
prouocationes pullulare, quas uos audio dicere, ad unam communionem non oportuisse quaeri, cum filios traditorum uos esse constiterit, ad ea pauca respondeam. reuera sufficiebat sibi ecclesia catholica habens innumerabiles populos in prouinciis uniuersis, sufficiebat et in Africa, licet in paucis; sed deo uestra separatio non placebat, quoniam diuulsa fuerant unius corporis membra et contra uoluntatem dei fratres a fratribus errabatis. quamuis domesticum iudicium in parentibus uestris operatum sit, ut ultro recederent, qui pro admissa traditione abici debuerant, nullum iudicium celebratum est, sed sententiae est operatus effectus. pellendi fuerant post traditionem, de qua sibi in concilio Numidiae confessi sunt; sed ne inuidia esset, excusata est iudicandi seueritas, dum maiores uestri ultro inuenerunt de reatu consilium, ut cooperto crimine suo quasi superbi discederent, quibus et dolere et erubescere debebatur. illi namque si illo tempore bono pacis unitatem facere debuerant, etiam et ipsi ab ecclesia non fuerant repellendi, in quibus necessitas excusauerat uoluntatem. non enim aliqui illorum sponte tradiderant aut hoc peccatum cum ceteris delictis poterit coaequari. qurcquid enim deus fieri noluit, ore suo prohibuit, quo modo dixit: non occides, non moechaberis, et cetera. potuit etiam hoc prohibere,
[*](21 Exod. 20, 18. 14 ) [*]( 1 prouocatiwones (ti in ras.) C, prOUOCH..nes A pullulare posse quibus potestis dicere RBb (quas—audio om.) 2 uenire non oportuisse (om. quaeri) BB 3 constite*»t A s»ffl/ciebat A 4 #eclesiacatholica (a principale eras.) A catotholica (to ezptmX. m. 2) C, om. b 9 operatum est A re_,cederent A admisso A 10 traditionis culpa BB debuerunt A 11 est om. B 12 con§ilio (c uel a s. Z. m. 1) B 13 ne in inuidia essent G, (in 8. i. m. 2) C, inuidiae essent b est] et BB iudicandicandi G saeneritas (a prim. eras.) A 14 de re (ligat. B) actum BB concilium B 15 doleret B, doleret B 16 illorum temp. A bono pacis unitatem facere debuerant (unitas fieret ARB) et si (e. s. om. CG) ad ecclesiam libri; interciderunt itaque in omnibus libris etiam et ipsi-quamquam etsi illorum (p 163, 26), quae Balduin. in II. edit. (p. 69 *—71h) ex Tiliano quodem codice deprompta hoc loco inseruit, Dupin. in appendicem reiecit spuria plerisque probatas. sed cfr. praefat.. ) 160
quod a parentibus uestris admissum est; sed quoniam aliud est, quod facit animus, aliud est, quod operatur euentus, quicquid de uoluntate potest ab homine fieri, hoc meruit prohiberi; quicquid necessitas peccat, non potest magnis uiribus accusari. denique uoluntas habet poenam, necessitas ueniam. homicida, scelus dum nemo cogit, potest et facere, potest et non facere; adulterium moechus, dum de foris nemo conpellit, potest admittere, potest et non admittere, et cetera huiusmodi, in quibus liberum habetur arbitrium. ideo prohibita dum geruntur, iudicio destinantur, non interdicta dum aliqua necessitate fiunt, forte facile dignetur ignoscere, qui noluit prohibere. deniquedelictum, hoc quod quasi capitale potuit obi i parentibus uestris. si illo in tempore nudarentur aut in iudicium uocarentur, possent sibi exemplo non uno succurrere, ubi primis temporibus aut tabulae legis fractae aut libri traditi esse leguntur uel incisi et incensi, et nemo damnatus est. si, ut supra dixi, parentes uestri illo tempore nudarentur, si accusari potuissent, sine dubio dicerent se nihil amplius fecisse a Moyse legislatore. quamuis non sibi similent sed inter se repugnent necessitas et uoluntas, cum eodem nomine legis parentum uestrorum et Moysi una fuerit causa. possent dicere parentes uestri illud se de necessitate fecisse, quod Moyses prior fecerit de uoluntate. qui cum populo indignaretur, non considerauit, quia deus digito suo scripserat — et plus est, quod scriptum est in caelo, quam quod in terra, et non est unum, quod fecit dei digitus et quod scripsit calamus humana manu conpositus. Moyses ferebat, quod per nubem acceperat, et parentes uestri tradiderunt, quod data mercede confecerant. recte se parentes uestri defenderent docentes capitale crimen non esse, si id fecisset so unusquisque eorum magno metu perterritus, quod Moyses fecisset iratus. et non legimus dominum indignatum esse Moysi nec uindicasse confractas tabulas, quas manu sua perscripserat, nec peccator appellatus est nec punitus. sic lex
[*]( ■ 15 & 23 sq. cfr. Exod. 32, 19; Deut. 9, 17 ) 161
a deo profecta est, ut aqua de fonte dilabitur aut poma, quae de arbore salua radice carpuntur. non perit, quod erogatum est, si in origine sua saluum est. denique Moyses post tabulas sparsas legis et comminutas non damnari meruit et Sina postea montem reuocatus ascendit et loqui cum deo iterum meruit et secundum legem innouatam accepit, quam prodiit titulus libri, qui Graeco uocabulo deuteronomos scribitur. ecce non perit in lege, quod saluum fuerat in origine. sed ne cui uideatur Moyses habuisse meritum, ut de conloquio quandam apud deum fiduciam et ideo deum non iratum esse, et hoc si ita esset, semper amicitia meritum suum et fructum exigere debebat: quare in eum postea uindicatum est, quod offendit? nonne ut ostenderetur leue fuisse illud, quod iratus admiserat? lex in deo sana fuit, et postquam ab homine cum tabulis lapideis fracta est; deuotio quae ab homine debebatur, ubi exhibita non est, Moyses illam poenam meruit, ut medio itinere moreretur, ne terram promissionis intraret, unde constat non magnum peccatum posse conputari, quod in praesenti exemplo potuit inpune committi. haec si a parentibus uestris dicerentur, quis eis communionem negare potuisset? quid? si et illa consequentia exempla proponerent, in quibus legitur, innouata lex cum haberetur in arca et populus Israhel in proelio uinceretur. lex quae in arca consilio populorum in hostes adlata est, quae ab ipsis presbyteris et ceteris filiis Israhel defendi non potuit, et inimicis est tradita, dum minus est reportata: tradita lege qui adferendam dixerant, fugerunt timidi et non leguntur postea in uindicta aliquid passi. si a parentibus uestris haec ratio redderetur, quis eos a commu- nione sua repellere potuisset? quid? si nec illa exempla
[*](5 cfr. Exod. 34, 2; Dent. 10, 1 16 efr. Num. 20,12; Dent. 1, 37 22 sq. cfr. I Reg. 4, 3-11. ) [*]( 1 perfecta b 4 cum non damn. scr. Casaub. meruisset (om. et) b 6 prodidit coni. Casaub. 13 non ut b 14 sana] malint sancta cfr. Rom. 7, 12 15 facta b facta est deuotio qua coni. Casaub. 16 illa poena b 18 praesenti] praeceptis b 19 patuit b, ) [*]( XXVI. ) [*]( 11 ) 162
tacuissent principes uestri, quibus legitur Baruch librum legis, quem ex ore Hieremiae prophetae exceperat, tradidisse scribae Iudin et a principibus regis iussum esse, ut et ipse Baruch, qui exceperat, et Hieremias, per quem deus locutus erat, fugerent et laterent. Hieremias dictabat, Baruch tradidit, fugerant ambo; ad Ioachim regem liber adlatus est, qui rex cum ante se pro qualitate temporis frigidi arulam habuisset . ardentem et librum a Iudin scriba recitatum non libenter audiuisset, subinde concisum minutatim ignibus inponebat. et non iratus est deus uel Hieremiae, qui fugerat, uel Baruch, qui cum eo fugiens tradiderat; quibus si deus iratus esset, ad prophetam aliquem alterum loqueretur; non ad alterum, sed ad ipsum Hieremiam locutus est. sic enim legitur: et factus est sermo domini ad Hieremiam, postquam conbussit rex capitulum libri et sermones, quos scripsit Baruch ex ore Hieremiae. dixit deus ad Hieremiam: accipe tibi chartam alteram et scribe omnes sermones tuos, qui tunc erant scripti in libro, quem conbussit Ioachim rex Iudae., ecce nec deus iratus est, nec qui arserat perit, nec Baruch punitus est, nec Hieremias a deo contemptus est; unde apparet, quod in hac re grauis numquam fuerit culpa, quam numquam potuit sequi uindicta. , si haec parentes uestri adlegarent, quis illos a communione reuocare potuisset? denique cum uideret deus et a Moyse legis tabulas fractas et arcam hostibus derelictam et post traditionem Baruch librum legis et incisum esse et conbustum. indicauit prouidentiam suam et promisit se legem iam non in tabulis scribere nec in libris, sed in ipso interiori homine, hoc est in mente et in corde uniuscuiusque credentis, quomodo scripserat in corde Noe, Abrahae, Isaac et Iacob et ceterorum patriarcharum, quos constat legitime sine lege uixisse. quam rem probat et beatus apostolus Paulus dicens: scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in
[*]( 13 Hier. 36, 27 & 28 33 n Cor. 3, 3 ) [*]( 7 arulam] aridam b 28 non immutabilia scribere b ) 163
tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. post legem a Moyse fractam et a filiis Israhel hostibus derelictam et offerente Baruch ad Ioachim regem et concisam et incensam ante tempora christiana, ubi postea melius scripturus erat, legem indicauit deus per prophetam dicens: quoniam hoc est testamentum meum, quod disponam domui Israhel et domui Iudae, et post dies illos, dicit dominus, dans leges meas in corde eorum et in mentibus eorum scribam eas. promisit hoc iamdudum et proxime reddidit temporibus christianis. ergo iam secundo loco est charta, secundo loco membranae. si a deo lex ibi scripta est, unde tradi non possit, ut parentes uestri, qui iam in trinitate crediderant, quamuis libros tradiderint, nec corda nec mentes tradiderint suas, in quibus deus legem suam scripsit, sicuti se scripturum esse promiserat: ubi est ergo, frater Parmeniane, quod dixisti penitus exustam a traditoribus legem? ecce nec penitus exusta est nec ex toto sublata, dum et in cordibus credentium manet et librorum milia ubique recitantur; unde apparet te parentes tuos, quamuis per ignorantiam, frustra accusare uoluisse. igitur si parentes uestri ad tempora unitatis occurrerent tot exemplis rationabiliter redditis et ipsi a communione repelli non possent, quanto. uos, quos constat traditores non esse sed filios traditorum, cum patrum et filiorum et personae discernantur et nomina, inter quas personas si non sit communis culpa, non potest una esse sententia? quamquam et si illorum unitas fieret et si ad ecclesiam catholicam sponte uenissent — non sicut uos, quos non sine uoluntate dei adductos esse constat, ut rediretis, unde erraueratis, quamuis adhuc erretis — si ad catholicam, ut dixi, sponte uenissent, quia traditores fuerant,
[*]( 5 Hier. 31, 33 (cfr. Hebr. 10, 16) ) [*]( 8 corda b 23 non traditores b 26 et ad (om. si) eccl. Casaub. etwsi (ligat.) A 27 eclesiam (a eras.) atholicam A uenircnt CGb (sed cfr. I. 30) 28 dei ad-ctos Å, adiutos CGb 30 fuerunt CGb ) [*]( H* ) 164
de talibus recipiendis dubitarent forsitan nostri maiores; sed nobis laetandum est, quod tales usque ad nostra tempora minime durauerunt. ergo hodie negotium nouum est, dum uobiscum res, non cum illis agenda est. quamuis ab ipsis ad uos uideatur hereditaria macula esse transmissa, tamen in hoc titulo non potestis rei esse cum patribus uestris secundum iudicium dei, qui locutus est per Ezechielem prophetam dicens: anima patris mea est et anima filii mea est; anima quae peccat, sola punietur. quae res iam et antiquis saeculis, in ipsis natalibus mundi probata est, dum non pertinuit ad Seth filium Adae, patris admissum. sed ne quis dicat alio loco scriptum esse dicente domino: mala patrum usque in quartam progeniem redditurum. illius sunt procul dubio ambae uoces, sed non ad unum populum sonat utraque. prima est per Moysen ad certum genus hominum, u secunda per Ezechielem ad alterum genus hominum. cum sciret deus Iudaeos apud Pontium Pilatum professuros, ut dicerent: sanguis huius super nos et super filios nostros, de praescientia deus uidit pro magnitudine culpae parum fuisse, quod dicturi erant, et ut conpetentibus poenis lueretur offensio, ipsis Iudaeis comminatus est dicens se mala patrum usque in quartam progeniem redditurum. ergo haec uox ad solos Iudaeos specialiter pertinet, ceterum illa ad christianos, qua dignatus est promittere non uindicare in
[*]( 8 Ez. 18, 4 12 & 21 Exod. 20, 6 18 Matth. 27, 25 ) [*]( 1 forsan BB 2 letandum (a add. m. 2) A 3 negotium om. BB 4 agendo BB 7 & 16 ezechielum ACG 8 fili A 9 anima (i wert. m. 2) quae C queres iam B 10 in om. CG dum] nam b b 11 set (h s. l. m. 2).R filium de patris (sic) BB admissurp (sic) 22 ne qui ABB 12 dicente deo A 13 in quarta A redditurum (urum in ras. corr. ut uidetur m. 2) A 14 duuio (u alt. corr. in b m. 2 ?) A sonat (n suprascr. m. I) A, sonant una quae BB 15 per] ad BB 16 cum] dum 22B, sed cum CGb 18 nos et filios B ei 19 presentia BG (sed cfr. p. 172, 25), praesentia (ci add. m. 1) A uiderat magnitudinem RB 21 se om. BB 28 illam A ) 165
filios, si quid peccetur a patribus, nec in patribus si quid a filiis forsitan delinquatur. cum et temporibus Moysi sine cuiusquam poena lex iterata sit At arca testamenti ab hostibus ultro sit reddita et ab Hieremia deo praecipiente charta sit altera scripta: quare putatur apud maiores uestros solos capitale fuisse peccatum, in quo per tot exempla nemo damnatus est? nam si lex ideo data est, ut homines docerentur, non ut ipsa lex quasi pro deo coleretur, post factum patrum uestrorum nullum damnum passa est turba credentium; unusquisque eorum sub metu codices suos perdidit. nam lex, quae necessaria fuerat, ualet apud doctores populorum et cultores dei. bibliothecae refertae sunt libris; nihil deest ecclesiae; per loca singula diuinum sonat ubique praeconium; non silent ora lectorum; manus omnium codicibus plenae sunt; nihil deest populis doceri cupientibus, quamuis lex non magis pro doctrina quam pro futuro iudicio scripta esse uideatur, ut sciat peccator, quid pati possit, si minus iuste uixerit. denique scriptum est et legitur: quod iustis lex data non sit, quia unusquisque iustus ipse sibi lex est; et alio loco idem beatus apostolus Paulus dicit, quia lex non facit iustos, sed ipsa amat iustitiam. semper in omnibus rebus efficientibus effecta quaeruntur: uacat lex, quae efficit, si per conpendium paratum est, quod efficitur. denique Abrahae non dictum est: crede, sed ultro credidit, in quo sine lege legis effectus inpletus est. non legitur: audiuit Abraham legem et credidit, sed legitur: credidit Abraham deo et reputatum est illi ad iustitiam. et primis temporibus Noe patriarcha nihil egit, unde iustus fieret, et iustus electus est, qui fabricata
[*]( 2—5 cfr. Eiod. 34, 28; I Reg. 6, 2 sq. Hier. 36, 27 sq. 18 I Tim. 1, 9 19 dr. Rom. 2, 14 20 cfr. Rom. 3, 20; GaL 2. 16 (?) 26 Gen. 15, 6 (cfr. Rom. 4, 3; Gal. 3, 6; Iac. 2, 23) ) [*]( 1 si quid (inter q et a lacun.) Å peccatur C in patres A 2 forsan (cfr. p. 164, 1) RB delinquatur] sequitur alterum additamentum ex cod. Tiliano in II. Baldmna p. 72* —74*<um et temporibus -necessitas non uoluntas (p. 167, 33), quod omtssum in libris Dupinius in appendicem reiecit; sed cfr. praefat. ) 166
area feliciter in diluuio nauigaret. longum est ire per singulos, qui sine lege inuenti sunt iusti. haec si a uestris parentibus suo tempore dicerentur, quis eos a communione sua repelleret? quid? si dicerent non debere silentio praeteriri, quod apostolus de extralegalibus ait: gentes, quae legem nesciunt, ea quae legis sunt, faciunt; habent enim legem scriptam in cordibus suis. nam et multi probantur in lege peccasse et multi bene sine lege uixisse. lex et homo duae res sunt, sed pares esse non possunt: non enim homo factus est propter legem, sed lex data est propter homines. nusquam uideo damnum inlatum deo, dum et origo legis apud eum manet. et postquam scriptura uestris parentibus tradita esse dicitur, nihil deest, omnia membra legis sana sunt, salua sunt, recitantur: nihil minus est de lege et docere et doceri cupientibus. an illud erat magis necessarium, ut occideretur homo, ne scriptura aliqua traderetur? quid? quod nec homines occisi sunt et omnes scripturae non desunt. non est unum lex et deus. si pro deo moriendum fuerat, qui et resuscitare mortuos et reddere praemium potest, liber non traditus de duobus his nec alterum potest. inpedit igitur necessitas uires suas. non minus uidemus neglegentiam frequenter operari, quam necessitas operata est. nam si membranae aut libri, quibus scriptura legitima continetur, in totum debent inlaesa seruari, quasi non damnantur aliqui neglegentes, non est longe tradere a male ponere aut male ferre. alter in domo librum posuit, quae domus incendio concremata est: damnetur, qui neglegenter posuit, si damnandus est, qui postulandum librum territus dedit. damnentur etiam illi, qui neglectas membranas aut libros ita posuerunt, ut eos domesticae bestiolae, hoc est mures ita corroserint, ut legi non possint. damnetur et ille, qui ita in domo posuit, ut nimietate pluuiarum sic tecta aliqua stillicidia deliquarent, ut omnia humore oblitterata legi non.
[*]( 1 cfr. Gen. 6 5 Rom. 2, 14 ) [*]( 4 qui si. b 14 docere cup..b 20 impendit Casattb. 23 debet b 24 qaasij quare Casaub. 30 damnatur b ) 167
possint. damnentur et illi, qui ferentes libros legis temerarii se rapacibus undis fluminum crediderunt et se liberari cupientes scripturas in undis e suis manibus dimiserunt. ergo si scriptura una est, et hanc qui seruare non potuit, reus est; alter undis tradidit, alter rosoribus bestiis dereliquit, alius stillicidio corrumpenda neglexit, alter metu mortis territus homo homini dedit; si unum est, quod ab omnibus admittitur, quare eligitur, qui damnetur, cum leuior culpa sit traditoris quam neglegentis? qui ante mures posuit aut sub stillicidio reliquit, uoluntate neglegens fuit, et qui in fluuio. perdidit, de temeritate peccauit; qui metu mortis aliquid tradidit, homo homini dedit; integrum erat apud dantem, integrum apud accipientem. si, qui accipit, flammis tradidit, peccatum magis accendentis est, non tradentis. haec si a maioribus uestris dicerentur, quando illos repellere a nostra communione possemus ? si etiam Antiochi regis tempora commemorare uoluissent, quibus omnes Iudaei coacti sunt, ut libros in incendium darent, et ita uniuersa scriptura data est, ut apex unus in aliquo libro minime remansisset? de Iudaeis illo tempore nemo damnatus est nec a deo uel ab aliquo angelo in quemquam Iudaeum est ulla dicta sententia, quia peccatum fuerat imperantis et minantis, non populi cum tremore et dolore tradentis. qui Antiochus ne aliquid primitiuo populo nocuisse uideretur, statim prouidit deus, ut per unum hominem Esdram, qui lector eodem tempore dicebatur, tota lex, sicut antea fuerat, ad apicem dictaretur. sic tyrannus Antiochus fructum malignitatis suae habere non potuit, dum praeter septem fratres et unum seniorem carnem suillam manducare detrectantes nullum Iudaeum occidit et lex perire non potuit. sic et parentes uestri tempore suo nec ipsi occisi sunt et libri legis -dominicae toti ubique recitantur. si parentes uestri, ut supra dixi, haec dicerent, quis illos in suam communionem non intrepide accepisset, ubi, ut dictum est, peccauerat necessitas, non uoluntas?
[*]( 16 cfr. I Machab. 1, 59 24 cfr. I Esdr. 7 28 cfr. II Hachab. 7 13 si quis b 24 Hesdam (sic) b, i ) 168
temporibus unitatis principes uestri, qui probantur ista fecisse, iam e uiuis excesserant uobis quasi hereditariam maculam relinquentes, quam prius deus a uobis prouidentia sua sic diluit, dum inter patres et filios, sicut supra diximus, separauit. igitur quia tradere peccatum est, uideant parentes uestri, quid in iudicio dei respondeant; uestrum tamen, qui ab aliis temporibus estis, peccatum esse non potest.
Inde est, quod uos iamdudum in communionem nostram uoluimus recipere, quia uos illo tempore non peccastis, sed principes uestri. nam peccator talis, quales fuerunt uestri maiores, si ad ecclesiam ueniat et necessitatis suae rationem ostendat, primo recipiendus est, deinde sustinendus pio sinu matris ecclesiae. nec quasi ex toto sanctus debet quis de altero iudicare, quia scriptum est in euangelio Christo dicente: nolite iudicare, ne iudicetur de uobis, maxime cum nemo ex toto sanctus poterit inueniri. nam si sunt, qui possint non habere peccata, mentiuntur in oratione dominica, si sine causa indulgentiam postulant dicentes deo patri: dimitte nobis peccata, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, cum Iohannes apostolus et omnium conscientias prodat et suam resignet his uerbis: si dixerimus, inquit, [*](15 Matth. 7,1; Luc. 6,37 18 Matth. 6,12; Luc. 11, 4 21 I Ioh. 1,8 ) [*](em 1 adde temporibus R, (a ultra mg. scr.) A unitatis (em s. I. m. 2) B, addS/tera prioribus unitatem B nam principes ARB 2 iam eui excess. R, iam euveniexcess. (sic) B, excesserunt CGb quasi om. CGb a 4 deluit C, (e del. et i corr. i. mg. m. 2) G, diluendum (a s. l. m. 2) . a inter B, diluendam inter B supra dictum est ABB separabit (u m. 2) B, separabtlt B 6 uerumptamen B quia ab BB, ab om. d alis (add. m. 2) A 8 ad uos B in (s. Z. m. 1) B nostram om. G 9 nolumus B 10 uestri] addita sunt in II. Balduina p. 74* ex codice Tiliano nam peccator—sinu matris ecclesiae (l. 13), quae desiderantur inlibris; sed cfr. praefat. 13 nec (c s. I. m. 1) B sanctus) actu RB 14 euuangelio dicente christo (add. transpos. sign.) B dicentem A 16 poter- A 17 peccatum b 18 indulgent»am A 19 deuitoribus (u corr. in b m. 2) A 20 apostolus om. ABB (rasurae t uestigium in A) 21 designet CGb inquid (t m. 2) B )
169
quoniam peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. cuius dicti rationem in quarto libro manifestius explanauimus. sed fac et aliquos esse tota sanctitate perfectos: non licet, ut sint sine fratribus, qui ne repellantur, euangelica praecepta reclamant, quibus describitur ager, qui est totus orbis, in quo est ecclesia et seminator Christus, qui praecepta dat salutaria. e contrario homo est malus, id est diabolus, qui non in luce, sed per tenebras seminat inportuna peccata; et in uno agro nascuntur diuersa semina, sicut in ecclesia non est similis turba animarum. ager suscipit semina bona uel mala, est diuersitas seminum; sed creator unus omnium est animarum, unus dominus agri; ubi nata sunt zizania, duo sunt auctores seminum, sed ager unum dominum habet, ipsum deum dominum. illius est terra, illius sunt bona semina, illius est et pluuia. ideo uos adductos recipere in unitate consensimus, quia nobis non licet uel separare uel repellere, quamuis peccatores in uno agro nobiscum natos una pluuia, hoc est uno baptismate nutritos, quomodo non licuit apostolis de tritico zizania separare, quia separatio sine exterminio fieri non potest, ne dum euellitur, quod opus non est, conculcetur, quod opus est. pariter iussit
[*]( 19 cfr. Matth. 13, 29 ) [*]( 1 quia peccatum RB diciplmQs (sic) R, decipi mus (lacuna 4 n * litt.) A 3 explanatimus (corr. m. 2) R fac aliquos A tot (a s. I. m. 2) A 4 qui nec (c del. m. 1) C, quin B 6 de clamantes scriptura muniuntur ager CGb 6 est enim totus (om. qui) CGb 6 & 10 eclesia (a eras.) d 7 saluatoria B 8 est om. ABB 10 sui similis A, similis sibi b 11 suscipicit uel suscipiat B semina (8. I. m. 1) B, dupliciter pos. B uel bona A 12 animarum i est RB domi ager (i s. I. m. 2) A, domini ager CG 14 ipsum dominum deum B 15 sunt illius CG et om. ACGb uos ad. uos rec. B 18 nouiscum (u prius corr. in b m. 2) d natos quia in una b una (bis pos.) B baptis/ma tae (inter ma et tae lacuna 4 litt., membran. perforat. hic et uersibus sequentibus) A, baptismatis (corr. m. 2) R, est in baptismate b 19 licui (sic, lacuna 10 litt., iuxta membr. foramen lacuna 5-6 litt. capit) A zizaniam RB se parare (aemlw. perfor.) A 20 du m (membr. perfor.) A ) 170
Christus in agro suo per totum orbem terrarum, in quo est una ecclesia, et sua semina crescere et aliena. post crementa communia uenturus est iudicii dies, qui messis est animarum, sedebit iudex filius dei, qui agnoscit, quid est suum et quid alienum. illius erit eligere, quid condat in horreo et quid tradat incendio, quos ad interminata tormenta destinet et quibus promissa praemia repraesentet. agnoscamus nos omnes. homines esse: nemo sibi usurpet diuini iudicii potestatem. nam si sibi totum uindicet quiuis episcopus, dicatur, quid in iudicio acturus est Christus. satis sit homini, si de peccato suo reus non sit, quam ut de alieno iudex esse desideret. professio denique nostra est non solum uos non repellere, sed etiam parentes uestros, si eorum , temporibus contingeret et unitas fieret, bono pacis non repellere. nefas est enim, ut episcopi faciamus, quod apostoli non fecerunt, qui permissi non sunt uel semina separare uel de tritico zizania euellere.
Quodsi de recipiendis uobis catholica dubitaret, nonne uos debuistis unitatis adsequi formam? sed exempla in euangelio lecta proponere noluistis, ut est lectio de persona beatissimi Petri, ex qua forma unitatis retinendae uel faciendae descripta recitatur. equidem malum est contra interdictum aliquid facere; sed peius est unitatem non habere, cum possis. quam unitatem ipsum Christum uidemus praeposuisse uindictae suae, qui magis omnes discipulos suos, uoluit in uno esse, [*]( 1 aq. cfr. Matth. 13, 24 sq. 16 ibid. 13, 29 ) [*]( 2 eclesia (a eras.) A semina (n in ras.) Cf (i corr. ex e ut t 11 uitktwr; G, semina sua b 3 iudici .(i add. m. 1) B 4 sum (u add. m. 1) R 5 illius est A 8 & 9 sini (n corr. in b mj 2) A 8 iudicii (i fin. add. m. 2) R 9 dicat, R, dicat B 10 satis est BB , si de pec] his uerbis finitur Optati fragmentum inAfol. 6b 11 quam] quanto RB de alieno om. RB 12 non solum uos-unitas fieret om. libri, exhibet II. Dupin. p. 75. ; sed cfr, praef. 14 bono (um add. m. 2) C, bonum Gb n uos non BB 16 detrico (corr. m. 1) B zizaniam BB 17 euellere] pellere B 25 magis uoluit (om. noluit post suos) RB )
171
quam, quod offensus fuerat, uindicare; dum nollet se negari, promisit se apud patrem negaturum esse, qui se negaret apud homines — et tamen non se promisit puniturum, scripturam aliquam qui tradidisset: grauius est enim negare eum, qui locutus sit, quam tradidisse uerba, quae locutus sit — et cum haec ita scripta sint, tamen bono unitatis beatus Petrus, cui satis erat, si, post quod negauit, solam ueniam consequeretur, et praeferri apostolis omnibus meruit et claues regni caelorum communicandas ceteris solus accepit. bono unitatis sepelienda esse peccata hinc intellegi datur, quod beatissimus Paulus apostolus dicat caritatem posse obstruere multitudinem peccatorum: onera, inquit, uestra inuicem sustinete, et alio loco ait: caritas magnanimis est, caritas benigna est, caritas non zelatur, caritas non inflatur, non quaerit, quae sua sunt. et bene dixit. haec enim omnia uiderat in apostolis ceteris, qui bono unitatis per caritatem noluerunt a communione Petri recedere, eius scilicet, qui negauerat Christum. quodsi maior esset amor innocentiae quam utilitas pacis et unitatis, dicerent se non debere communicare Petro, qui negauerat magistrum et dei filium dominum. possent non communicare, ut supra dictum est, beatissimo Petro; possent contra illum recitare uerba Christi, qui promiserat negaturum se esse apud patrem eum, qui se
[*]( 2 & 23 cfr. Matth. 10, 33; Lac. 12, 9 12 Gal. 6, 2 13 I Cor. 13,4.5 ) [*]( n 1 offensos (corr. m. 1) R, offenaus dicit fuerat B nolet G. se negare CGb 3 apud homines-quae locutus sit (l. 5) omissa in libris habentur in II, Balduina p. 75 h; sed cfr. praef. 5 et] sed RB 6 ita om. G sunt CGb 7 negabit (corr. m. 1) R b ueniam mereretur RB 11 apostolus Paulus R caritatem (h s. I. t m. 1 ?) C 12 inquid (corr. m. 2) R, onera uestra inquit b sustincntes RB et] ecce CGb 13 cantu inquit RBb magnanima RB 15 iQomnia B 20 Petro-communicare om. G (lacunam m. 3 cruce rubr. indicauit)x b 23 patrem suum qui RB. ) 172
coram hominibus negasset. ad quam formam debet diligenter adtendi; de qua dum pauca commemoro, ipsius sancti Petri beatitudo ueniam tribuat, si illud commemorare uideor, quod factum constat et legitur. dubito dicere peccasse tantam sanctitatem, sed ipse hoc factum probat, qui et doluit amare et fleuit ubertim, qui nec doleret nec fleret, si nulla interuenisset offensio. potuit utique caput apostolorum ita se gubernare, ut nihil incurreret, quod doleret; sed ideo in uno titulo eius multa uidentur errata, ut posset ostendi bono unitatis omnia debere deo seruari. et nescio an in altero hoc genus peccati tanti ponderis esse possit, quanto in beato Petro fuisse manifestum est. quisquis enim forte in aliqua persecutione negauit filium dei, in conparatione beati Petri uidebitur leuius deliquisse, si negauit, quem non uidit, si negauit, quem non agnouit, si negauit, cui nihil promisit, si semel negauit. nam in beato Petro hoc genus peccati dilatatum est: primo quod cum interrogaret Christus omnes, quem se homines dicerent, unus dixit Heliam, alter dixit. prophetam; tunc Christus dixisse legitur: uos quem me dicitis esse? et ait illi Petrus: tu es filius dei uiui. pro qua agnitione laudari ab eo meruit, quod instinctu dei patris hoc dixerit. ecce ceteris non agnoscentibus filium dei solus Petrus agnouit. deinde sub die passionis cum diceret Christus: ecce teneor et fugietis omnes, tacentibus ceteris solus se promisit non recessurum. de praescientia filius dei ait:
[*]( 19 Matth. 16, 15. 16 21 cfr. Matth. 16, 17 24 Ioh. 26, 32; Matth. 26, 31 t ) [*]( 1 denegasset CGb 2 adtendi (t m. 2) B dum] cum RB cummemoro B 4 constet B 7 et potuit RB 8 & 15 nil B 9 possit CG 10 obseruari B 11 quantum BB 14 uidetur leuiter BB, uidetur b deliuquisse (sic) R si negauit quem non nidit orn. RB 15 quem npn agnonit (8. l. m. 1) B 17 dilatum (ta s. l. m. 1) R 18 helian BB 19 legitur tu petre quem me dicis RB 20 esse om. R et ait ille tu RB -21 meruit] addunt edd. quod instinctn dei patris hoc dixerit quae respiciunt ad Matth. l. c; sed cfr. praef. 22 ecce] et CGb 23 die om. B 24 fugitis R, fugiti B 25 presentia B (cfr. p. 164, 19) ) 173
Petre, antequam gallus cantet, ter me negabis. additum est aliud ad pondus peccati, promissum scilicet, quod non erat inpleturus. postea quam in domum Caiphae ductus est Christus, ad mensuram delicti conplendam de tanto numero nullus alius interrogatur praeter beatum Petrum. interrogatus primo negat, interrogatus iterum negat, tertio dixit se Christum omnino non nosse; et cantauit gallus, non ut tempora cantu suo distingueret, sed ut peccasse se beatus Petrus agnosceret. denique doluit amare et fleuit ubertim. ecce ut supra dictum est, ceteris non agnoscentibus solus agnouit, ceteris non promittentibus solus promisit, ceteris nec semel negantibus ter solus negauit et tamen bono unitatis de numero apostolorum separari non meruit. unde intellegitur omnia ordinata esse prouidentia saluatoris, ut ipse acciperet claues, interclusa est malitiae uia, ne apostoli animo licentiam iudicandi conciperent et genera contemnerent eum, qui negauerat Christum. stant tot innocentes et peccator accipit claues, ut unitatis negotium formaretur. prouisum est, ut peccator aperiret innocentibus, ne innocentes clauderent contra peccatores et, quae necessaria est unitas, esse non posset. haec si commemoraretis communicare cupientes, quando uos catholica pio sinu suscipere dubitaret ecclesia, cum constet uos non traditores esse, sed filios traditorum?
Nam aliqui ex uobis uolentes nos populis suis contemnendos-. ostendere etiam illud miscent tractatibus suis, quod a Salomone propheta dictum est: muscae moriturae [*]( 1 Matth. 26, 34 26 Eccl. 10, 1 ) [*]( 3 caiphe R, caifae C, cayphe B, caife G Caiphae sacerdotis b 4 detento (sic) numero B 6 tercio dicit G Christum se CG 7 tempora (a corr. ex e m. I) G 8 agnoscentibus c filium BB 11 nec] ut (corr. m. 1 ?) B 14 inclusa RB, intercUusa (a exp. m. 1 ?) G 16 se uere B 17 toti CGb 19 cluderent libri (cfr. Bonsch, Ital. p. 466) peccatorem RB 20 commemoretis RB n 22 ecclesia um. BB 24 uos (corr. m. 2) C suis om. RB 25 etiam aliud opponunt tract. RB 26 prophete (sic) G )
174
exterminant olei suauitatem, et muscas morituras nos appellant et oleum nominant, illum scilicet liquorem, qui ex nomine Christi conditur, quod chrisma, postquam conditum est, nominatur. antequam fiat, adhuc oleum est natura simplex; fit suaue, dum de nomine Christi conditur. ergo tres res sunt, quas Salomon propheta nominauit: oleum, suauitatem et muscas morituras exterminantes suauitatem. istae tres res loca sua habent in ordine: primo loco est oleum, secundo suauitas de confectione, tertio muscae morientes exterminantes suauitatem. quisquis est talis tractator ex uobis, probet, quomodo nos muscas morituras appellat. si apud uos putatis esse confectionem, quae det oleo suauitatem, apud uos est oleum et suauitas. numquid nos exterminamus oleum uestrum, ut merito nos muscas morituras appelletis? quod uestrum est, apud uos est. et si a uobis ad nos aliquis transitum u fecerit, sic a nobis seruatur, quomodo a uobis dimittitur. quomodo dicitis, quia nos sumus muscae moriturae suauitatem olei corrumpentes, cum post uos nihil tale facimus? aut si a nobis dicitis suauitatem olei corrumpi posse, aut possumus aliquid et damus oleo suauitatem; aut si nos, ut uultis, nihil possumus, remansit oleum tale esse, quale et natum est; quomodo dicitis, quia nos sumus muscae moriturae corrumpentes suauitatem olei? igitur oleum antequam a nobis conficiatur, tale est, quale et natum est; confectum suauitatem ex nomine Christi accipere potest. quomodo possumus uno facto et conficere et cori-umpere? restat, ut, si oleum de se
[*]( 1 suauitatem olei BB et quasi muscas CGb 3 post quod conditum BB 4 adhuc om. RB simplex est fit et suaue est CGr simplex fit et su. est b fiet BB o sunt quod B 6 suauitas BB 7 res om. COb 9 muscae om. B 10 quis est RB 11 apud nos B 12 det (add. m. 1) G est apud uos oleuni CGb •IB 15 aliqui (s m. 2) C, aliquid RB 18 & 21 nil B facigus (m 8. l. m. 2) C 19 aut si possumus BB 20 aut si non ut Cb nos om. BB 22 moriturae om. BB 24 quale natum Gb suauitatem accipere ex nomine Ch. p. BB 25 uno momento et confic. BB 26 restat etsi B ) 175
suaue sit, uacet, quod agitur ab hominibus, si ab homine in nomine Christi conficitur. non potest idem operarius duas res repugnantes et contrarias simul facere. uobis absentibus si conficimus, non corrumpimus. si corrumpimus, quis ante nos confecerat, quod corrumperemus ? quare ne uacet dictio prophetae, si ita est, intellegite, quia uos estis muscae moriturae. uos enim exterminastis, non quod natum est, sed quod confectum est; suauitas enim legitur non natura posse corrumpi. oleum enim simplex est et nomen suum unum et proprium habet; confectum iam chrisma uocatur, in quo est . suauitas, quae cutem conscientiae mollit exclusa duritia peccatorum, quae animum innouat lenem, quae sedem spiritui sancto parat, ut inuitatus illic asperitate fugata libenter inhabitare dignetur. haec est suauitas olei, quam possunt muscae moriturae corrumpere. si nos exterminaremus a uobis confectum oleum, merito nos muscas morituras appellare possetis. sed dum, quod a uobis unctum est, tale seruamus, quale suscipimus, muscae moriturae esse non possumus. sed dum uos inuidiae tempestatibus inpulsi quasi in oleum caditis, uos exterminatis in rebaptizatione suauitatem olei illius, quod in nomine Christi confectum est, unde condirentur mores, unde accenderetur lumen mentis ad salutarem et ueram intellegentiam. uos exterminatis rem, ubi oleum fuit et suauitas. nos quomodo potuimus corrumpere suauitatem, quae ante nos a nullo confecta est? seduxistis homines, rebaptizastis, iterum unxistis. pro dolor! non sine morte uestra exterminastis, quod
[*](1 etsi ab h. B 2 conficiatur CGb 4 confeciiuus non corrupimus RB si corrupimus R, om. B 7 exterminatis B quod q.onatum (sic) est B 10 iam om. RB in quo erit RB 12 lenem B 13 ut unitatus B T* libenter habitare RB 16 exterminabimus (re 8. I. m. 2) B 16 nos om. B 11 quod de uobis B 20 & 23 exterminastis CGb 20 re- S baptidiatione (z s. I. m. 2) R 22 accenderegtur B, incenderetur CGb ad salutares partes et RB 25 seduxisti (s adp. m. 1 ut uidetur) B rebaptiastis (corr. m. 2) B 26 pdolor (lor m. 2, tum lacuna 4-5 litt.) C exterminantes RB ) 176
fuerat de nomine Christi confectum, more muscarum, quae pereuntes exterminant. quia mors est peccatum, quod non habet indulgentiam. scriptum est, quia qui peccauerit in spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. ergo cum et falso nos muscas appelletis et omnia, quae a nobis fiunt, dissoluere properetis et nos contemnendos aut despiciendos esse dicatis uobis solis sanctitatem uindicantes, innocentiam proponitis uestram, ut promittatis uos aliena posse donare peccata. uides igitur non de nobis, ut disputatis, sed de uobis dixisse beatissimum Paulum apostolum: erunt, inquit, homines se ipsos amantes, cupidi, gloriantes sibi, superbi, blasphemi, parentibus non oboedientes, ingrati, scelesti, pacem non custodientes, sine adfectu, detractores, inmites, sine benignitate, et cetera.
Nam illud quale est, quod pro arbitrio tuo Moysi uobis inponere uoluisti personam, contra quem Iamnem et Mambrem obstitisse commemorat apostolus Paulus. si ita est, quae apud uos ueritas inueniri potest, cui catholica uidetur obsistere, aut quod apud nos esse mendacium poteris adprobare? in una communione esse cum toto orbe terrarum numquid poteris adprobare mendacium? symbolum uerum et unicum retinere et defendere numquid poteris adprobare mendacium? cathedram Petri et claues regni caelorum a Christo concessas, [*](3 Matth. 12, 32 11 II Tim. 3, 2 & 3 17 cfr. H Tim. 3, 8; Exod. 7, 11 ) [*]( 1 morę (sic) R 2 perientis R, perientes B ertenmnant om. RB 3 quia scriptum est qui RB scriptum est-in futuro ex margine in textum irrepsisse Casaub. dicit 4 ei] illi RB nec hic nec in futuro s scculo CGb (sed cfr. p. 125, 15) 6 properatis RB 7 despiciendo (8 8. I. m. 2) G 8 uestrum G 9 uides] uidetis edd. igitur om. RB non (in ras.) G 10 disputasti RB beatissimum apost. Paulum BB 11 inquid (corr. m. 2) RC 14 sine adfectione (affectione B) BB 16 nam et illud d pro om. B moysi (y corr. in i m. 2) C 17 iannem B 20 esse om. R B 22 & 23 poteritis G 22 mendacem RB )
177
ubi est nostra societas, numquid poteris adprobare mendacium? in ipsa lectione quae commemorasti inter ipsas personas, considera ordinem rerum [et] qui fuerit prior, adtende. utique Iamnes et Mambres secundo loco sunt, qui contra Moysen et ueritatem falsis artibus militare uoluerunt. et antecesserat Moyses, cuius uirtutes inpugnare frustra conati sunt. ut Moyses prior est, sic et catholica prior est; ut Iamnes et Mambres repugnantes obstiterunt, sic et uos rebelles contra ueram catholicam militatis. quid est ergo, quod nomina et nobis et uobis mutare uoluistis, nisi ut te sociis tuis conparares aequalem? sunt enim aliqui ex uobis, qui obliti aut ignari praeteritorum temporum in nos dicant, quae pertineant ad eos, qui iamdudum de catholica lapsi Maiorinum ordinauerunt, illi scilicet auctores scismatis et traditionis. cum adhuc retinerent pacem, antequam exterminarent deo placitam unitatem, fuerunt lumen mundi et sal terrae merito appellabantur. dum docerent pacem, adhuc pacifici uocabantur; antequam inflati essent, beati erant de paupertate spiritus, pars erant condimenti; beati erant, dum mites, pars fuerant condimenti; beati erant, dum iusti, pars erant condimenti; beati, dum pacifici, totum fuerant condimentum. posteaquam erroris diuitias dederunt spiritui et pulmonibus suis et facientes scisma, inmites inuenti sunt et minus misericordes, dum inpie
[*]( 4 cf. Exod. 1, 11 16 sq. cfr. Matth. 5, 13 ) [*](1 poteritis G 3 consideras BB et om.libri 4 & 7 iannesB moysen (y corr. in i m. 2 hic et postea) C 5 ueritatem] aaron RB 7 et ut post sic om. b et (ut s. I. m. 1) B 8 contra neritatem BB 10 et nobis et nobis R conpares RB 12 temporum eos iamdudum qui de cath. libri et b; quae supra sunt, coni. Dupin. Casauboni vestigia secutus (in nos iam dicunt... ad eos iamdudum qui Casaub.) Ii 14 scismatis (h s. l. m. 2) R traditores cum adhuc Casaub. 15 pacem antiquam ex. RB 16 fuerunt] cum erant BB 18 inflati erant B pars U erat (n s. I. m. 2) C, p. erat RB 19 fuerat BB 20 erant ante dum D om. CGb pars erat BB 21 fuerat (n 8. I. m. 2) C, fuerat BB 22 spiritus B suis om. BB et post suis om. Gb faciente B 23 inmites] inmanes R, inmane B impiae (a dei. m. 2) C ) [*]( XXVI. ) [*]( 12 ) 178
membra ecclesiae diuiserunt et iniustitiam secuti regnum dei pro fastidio habuerunt et diuidendo ecclesiam noluerunt esse pacifici, ipsi facti sunt sal infatuatum, ex quo nihil condiretur, quod deo de suauitate placuisset. et cum hoc malum pertineat ad principes uestros, a quibusdam sociis tuis aliter disputatur, ut dicant insipientes fuisse eos, qui agnouerunt uel sero ueritatem et ab scismate recedentes agnita matre catholica secuti sunt pacem. hos putant aliqui uestrum errasse, hos existimant quasi infatuatos a sapientia recessisse. unde apparet uos omnes eodem modo errare in nominibus transferendis, d\'lm et tu Iamnem et Mambrem pacificis catholicis conparasti et uos scismaticos Moysi, quod a ueritate alienum est. et aliqui socii tui insipientes de sapientibus iudicare uoluerunt, ut dicant fatuos factos esse pacificos, et parentes suos de dissensione infatuatos esse intellegere noluerunt.