S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

A uobis enim contempta est disciplina; ut quid recitas [*]( 1 & 10 Ps. 49, 16 16 ibid. 49, 16 . 17. 20. 18. ) [*]( 2 ut] et G tulisti—peccator (lin. subscr.) G proiecisti castr. JRBva processisti de Gb, proiecisti te scripsi stetis (sic) B 3 in aciem G 5 quod\' eras (sic) B 7 instruxisti Gb 9 nauite G ipse om. B aut si post G, aut. postquam b (cfr. p. 104, 21) 11 dissentio G scismata Bv displicent v 12 tuo om. G quae est om. G 13 et om. G 15 nos esse potuimus esse B, nos potuimus esse G * 16 Ut quid G iustificationes G 17 adsnmis (s s. I. m. 2) R testamentum tuum B 19 aduersum Bvb denotabus] detrahebus G (loquebaris Uulg. sed cfr. p. 107, 18) 21 occurrebus BB, concurrebus v adulteris port.] mechis particulam G (elr. p. 111,15) 23 omnibus om. G )

106
testamentum, qui testamento non seruis, in quo descripta est disciplina, quam seruare non uultis? non enim potestis dicere uos eam seruare, contra quam militatis. deus dicit: quaere pacem et consequeris eam; tu repudiasti pacem: non est contemnere disciplinam? in euangelio legitur: pax hominibus in terra bonae uoluntatis; tu nec uoluntatem bonam uis habere nec pacem: non est contemnere disciplinam? item in psalmo CXXXII legitur: ecce quam bonum est et iucundum habitare fratres in unum; in unum habitare cum fratribus non uis: non est contemnere disciplinam? Christus dicit in euangelio: qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lauandi; tu rebaptizando iterum lauas: non est contemnere disciplinam? deus dicit: ne tetigeritis christos meos neque in prophetas meos manum miseritis; uos tot sacerdotes dei honoribus expoliastis: non est contemnere disciplinam? Christus dicit: inde scio, quia discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis; odio nos habetis, fratres utique uestros, nec apostolos imitari uoluistis, a quibus etiam negator dilectus est Petrus: non est contemnere disciplinam? exponis iustificationes dei et adsumis testamentum eius per os tuum. quomodo disputas: quaere pacem, cum non habeas pacem? quomodo [*]( 3 & 22 Ps. 33, 15 5 Luc. 2, 14 8 Ps. 132, 1 11 Ioh. 13, 10 14 Ps. 104, 15; I Para!. 16, 22 17 Ioh. 13, 34 20. 21 cfr. Ps. 49, 6 ) [*]( 1 testamentum non seruas vb scripta est disciplinS (-- del. m. 2) G 3 seruare eam G seruasse RBv 4 consequaris b et tu G non] utique hoc G (idem u. 7, 13, 16, 20) 6-8 tu nec uol.-contemnere disc. om. b 8 in ipso psalmo 132° G 9 est om. BG quam iocundum G fratres (s. I. m. 2) R, om. d in uno habitare libri 10 numquid non est G 12 iterum necessitatem vb 13 dixit G 14 christianos meos v 15 manum miseris G honor. spoliastis G * 17 unde v 18 nos. odio nos Gb 21 adsumis (s s. I. m. 2) B eius om. v 22 disputas] dicis d (fortasse legendum dicere potes, cfr. I. 2) cum tu non vb hab. pacem testamentum non sernas RBv (desunt recitas et testamentum et in quo descr. e. disciplina p. 107, 1. 2) quomodo addidi )
107
testamentum recitas et testamentum non seruas, in quo descripta est disciplina?

Electi estis, qui sedentes populum doceatis, et detrahitis nobis utique fratribus uestris. quoniam, sicut supra dixi, una nos mater ecclesia genuit, unus nos deus pater excepit, et tamen scandala contra nos ponitis mandando singulis, ne nos salutent, ne a nobis dignationem accipiant. considerate uerba superbiae uestrae, considerate tractatus, considerate mandata, actus quoque uestros reuoluite et inuenietis oleum uestrum timuisse, qui rogabat. nullus uestrum est, qui non conuicia nostra suis tractatibus misceat, qui non aut aliud initiet aut aliud explicet. lectiones dominicas incipitis. et tractatus uestros ad nostras iniurias explicatis; profertis euangelium et facitis absenti fratri conuicium; auditorum animis infunditis odia, inimicitias docendo suadetis, haec omnia dicendo contra nos scandala ponitis. ergo unicuique. uestrum dictum est: sedens aduersus fratrem tuum denotabas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. dum peccatorem arguit et sedentem increpat deus, specialiter ad uos dictum esse constat, non ad populum, qui in ecclesia non habent sedendi licentiam. uides ergo procul dubio uobis inputari debere, cum dicit deus: sedens aduersus filium matris tuae ponebas scandala. unam matrem nos habere iam totiens conprobaui nec uos negare [*](17 & 22 Ps. 49, 20: ) [*]( 1 testamento non seruis G (sed cfr. p. 106, 1. 2); hic est ordo in d: testamentum recitas-est disciplina: quomodo dicis-habeas pacem (p. 106, 21) 3 electi] lecti coniec. Casaub. (i. e. \'scriptum est de uobis\') 8 tractatus mandata BBv 9 actusque B et om. RBvb et inuenietis-qui rogabat del. Dup. quae non cohaererent cum praeeedentibus aut sequentibus llautom. Gb 12 initet v (scrips. Cochl. mutet) aut] et Gb 15 animas infigitis RBv odio v inimicitias suadendo (docetis add. Barth.) docendo suadetis v 18 denotabus] detrahebus d (cfr. p. 105, 19) 19 dum peccatorem-ponebus scandala (u. 23) om. G dum om. RBv 21 habet edd. praeter v )

108
potestis qui contra nos scandala ponitis, dum aliqui uestrum et non intellectas proferunt -lectiones, ut auferant etiam illud, quod inter omnes solet esse commune, salutationis uidelicet officium. nam et uos ipsi aliqui in perfunctoria salutatione oscula denegatis solita et docentur multi, ne aue dicant cuiquam nostrum, et uidentur sibi hoc de lectione, sed non intellecta mandari ignorantes, de quibus apostolus hoc diierit: cum his nec cibum capere; aue illi ne dixeritis; serpit enim eorum sermo uelut cancer. dixit hoc de haereticis, quorum coeperat illis temporibus uitiosa esse doctrina, qui subtili seductione uerborum morbis obscure serpentibus corrumperent fidei sanitatem: ut Marcion, qui ex episcopo apostata factus inducebat duos deos et duos Christos, ut Praxeas, qui argumentabatur patrem passum esse, non filium, ut Ualentinus, qui conabatur carnem Christo subducere. • horum est sermo, qui habuit cancer ad fidei membra uexanda. talis sermo est et Scorpiani haeretici, qui negabat debere esse martyria. sed uenena sua sibi seruent nec eorum relatio auditorum intellectus simplices uel leuiter uexet. huius igitur [*](8 I Cor. 5, 11; n Ioh. 10 9 II Tim. 2, 17 ) [*](2 et & etiam om. G 8 quo B omnes homines Gb 5 oscula solita denegatis Gb ne nos salutent ne uel aue G 6 cuique b 7 mandare JRBvb hoc om. G 8 aue illi-uelut cancer om. G 9 serpi (lacuna 4 litt., tur eras. uidetur) enim B de (a. r l. m. 2) B 10 ceperat BG 12 conramperent (r 8. I. m. 2) B M Marchion G I 18 et duos scriptos (x 8. l. m. 2) B, et duos scrixptos (sic) B, et duos scriptos v 14 ut] aut B Praxeas] ebion BB, hebion Gb, simon v; pro Ebtonis nonwne Balduino iam suspecto Praxeae, qui haereseos supra laudatae auctor perhibdvr, nomen rettituit Dupift. tntereidisae (Jliqua arbitratus uelut: nt Ebion, qui Christum dicebat esse merum hominem (qtftU quid- postea Photino ad- signamtur p. 109, 6), ut Prazeas, qui argumentabatur sq. quem arg. se patrem esse (om. paaum) v 16 snb Chr. subd. B 16 quem h. cancer G, qui h. cancrum vb 17 talis est et sermo G Corpiani RBvb, scaepiani Albasp. ex cod. Tiliano scr. negat G 18 sed] et b, scilicet d serpent RB, serpant v, seruet b ne eorum elatio G )
109
sermo est, qui uitandus est, ne serpat sicut cancer. dictum est hoc et de Ario, qui conabatur docere filium dei ex nullis substantiis factum esse, non ex deo natum; cuius doctrina, nisi in Nicaeno concilio a trecentis decem et octo episcopis dissiparetur, pectora multorum sicuti cancer intrauerat. dictum est hoc de Photino praesentis temporis haeretico, qui filium . dei ausus est dicere tantummodo hominem fuisse, non deum. potuit hoc et de nobis dici, quia uester sermo animis et auribus aliquorum non leue intulit cancer. uester enim sermo est, quem ad pacis filios habetis, dum dicitis: \'peristis, adtendite post uos; peribit anima uestra; quamdiu uos tenetis?\' sic fecistis de fidelibus paenitentes, sic mortificastis in sacerdotibus honores. ecce et uester sermo est, qui serpit uelut cancer hodie, ut salutatio et conuictus prohibeatur. noster sermo quid tale facere potuit, qui simplici doctrina filios pacis retinemus, non alienos seducimus nec quemquam exterminamus? manifestum est igitur uos contra nos cotidie scandala ponere et longum est percurrere omnes modos, quibus nobis detrahitis, et omnia genera, quibus scandala ponitis.