S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Huius rei apertissimam ueritatem, Parmeniane frater, agnosce. si tamen hoc nomen fraternitatis frequenter a me [*](11 cfr. Es. 66, 3; Dent. 23, 18; Aug. c. ep. Parm. 2, 5, 10 ) [*]( INCIPIT LIBER QVARTVS (rubr.) R fol. 36 b, Incipit (I rubr.) Liber quartus B, fol. 36* 1, Incipit prefatio Liber Quartus (rubr.) G fol. 36b; addunt RBGvd libri IIII argumentum, quod P exhibet fol. 243* : In (Quart [ruar.] in P, I [rubr.J B) hoc quarto (in lacun. add. m. 2 B) libro (uolumine G, om. RB) indicio (iudicio RBv) dei ostenduntur (ascenduntur R, accenduntur [c prius corr. ex s] B), qui sint hoc tempore peccatores, et quia deus per Hieremiam (iheremiam B) prophetam ludaeis irascitur, non christianis, et quia idola (ipsi add. G) sunt lacus detriti, non Macarius aut Taurinus, sicuti (sicut P) Parmeniano uisum est. Post haec: Incipit Liber Quartus (rubr.) G, v p. 45, sex fere uersus uacant in B 2 frater nobis RB 3 calumnia R ti facta RB esse] est RB dilucidequae (sic) R 4 dixisşęţ (ti 8. I. m. 2) R peccatorum vb 5 ille om. RB 6 nos] uos B presumptionem uestram G 7 sed facite RBvb 8 ut ex vb praesumptio om. RBvb 9 illius] iudicis est Gv et add. in v nosse ueram illius ferre sententiam 11 ungi-metum] uideatur esse timendum G 12 mêtum] meritum B 13 rei om. G pmenine B (sic saepius) )

103
dictum libenter audire dignaris, fac, ut tibi sit fastidiosum, tamen nobis est necessarium, ne forte iuxta probationem huius nominis tacendo rei esse uideamur. si enim tu non uis esse frater, ego esse incipio inpius, si de nomine isto tacuero. estis enim fratres nostri et nos uestri propheta dicente: nonne uos unus deus creauit et unus pater genuit? non enim potestis non esse fratres, cum omnibus dictum sit: dii estis et filii altissimi omnes. et nos et uos unum praeceptum accepimus, in quo dictum est: ne uocetis uobis quemquam patrem in terris, quia unus est pater uester in caelis. saluator noster Christus solus natus est filius dei; sed et nos et uos filii dei uno modo facti sumus, sicut in euangelio scriptum est: uenit filius dei: quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem, ut filii dei fierent, qui credunt in nomine eius. nos et facti sumus et dicimur, uos et facti estis et non dicimini, quia pacifici esse non uultis nec audire ipsum filium dei dicentem: felices pacifici, quia ipsi filii dei uocabuntur. Christus ueniens deum et hominem reuocauit in pacem: et fecit ambos unum tollens medium saepem parietis. uos nobiscum, id est cum fratribus pacem habere non uultis. non enim potestis non esse fratres, quos isdem sacramentorum uisceribus [*]( , 6 Malach. 2, 10 8 Ps. 81, 6 (cfr. Ioh. 10, 34) 9 Matth. 23, 9 13 Ioh. 1, 11 & 12 17 Matth. 5, 9 19 Eph. 2, 14 ) [*]( 1 fastidiosum-ne forte om. v 2 iurla. pr.] iusta probatio v tot probationes Gb 3 oideamur] iudicamur v si enim—esse incipio lineola subscripta not. in G 4 esse] ecce B 6 deus unus G et om. d genuit] genius uel genuis (s del. et t adscr. i. mg. m. 2) G 8 uos autem \'dii G uos et nos G (sed cfr. I. 12) uos sumus qui vb, uos qui d unum om. vb praeceptum . unum d 9 accipimus BB uobis om. B 10 aester om. G 11 coelis, saluator n. Christus. Solus vb 12 dei tramp. ante sumus in v, t t t om. b 13 (juodquod (t s. I. m. 2) R, quodquod B, quotq. (sic) G 14 eis] illis G 15 qui credunt i. n. eius om. BBvb et post nos om. G 16 uos [om. et) facti — n. dicimini lineola subscr. notat. in G . 20 pari (lacuna 3 lilt., sed in mg. supple etis litt, manus claris) uos B 22 iisdem Gb, idem (sic) B, eisdem v )
104
una mater ecclesia genuit, quos eodem modo adoptiuos filios deus pater excepit. unde huius temporis praescius Christus, quia futurum erat, ut a nobis hodie discordaretis, talia dedit orandi mandata, ut uel in oratione unitas remansisset, ut iungerent preces, quos discrepaturae fuerant partes. oramus pro uobis, quia uolumus, et uos pro nobis, et cum non uultis. aut dicat unusquisque uestrum: \'pater meus, qui in caelis as\', et \'panem meum cotidianum da mihi hodie\', et \'dimitte mihi peccata, quomodo et ego debitori meo\'. igitur si quae mandata sunt, mutari non possunt, uidetis nos non in totum ab inuicem esse separatos, dum et nos pro uobis oramus •- uolentes et uos pro nobis oratis etsi nolentes. uides, frater Parmeniane, sanctae germanitatis uincula inter nos et uos in totum rumpi non posse.

Iam peccator quaerendus est, cuius potuit uel oleum timeri uel sacrificium repudiari. cesset humana suspicio., utriusque partis praesumptio sileat; quis sit peccator, solus indicet deus. legimus in XLVIIII psalmo sub secundo diapsalmate spiritum sanctum dixisse: peccatori autem dixit deus. hoc loco aduertenda est tota mentis intentio et uidendum, quis sit peccator. si enim post quod lectum est: [*]( 7—9 cfr. Matth. 6, 9.11. 12; Luc. 11, 2-4 19 Ps. 49, 16 ) [*]( 2 praecisus (s prius eras.) R, preciosus B 4 ut om. Rv sed sequens I uel m. 2 corr. ita ut uel desit in R, idem om. B permansisset G, remaneret edd. ut iung.-partes Ivneola subscr. notat. in G 5 preces iungerent edd. quas BBv discrepatorw (del. m. 2) R, discrepare B, discreturi G (quos discrepare facerent partes coni. Cochl.) partes] parietes G Rogamus pro G 6 et nos pro nobis (corr. i. mg. m. 2) G. cum] quia G 7 pater noster (corr. i. mg. m. 2) G 8 et (utrimque)] aut G 9 peccata mea G si om. RBv quae emendata sunt G 10 uos...........in totum (i. mg. suppl. m. 2 non) G Q 11 pro nobis (u s. 1. m. 2) R rogamus nolentes G 12 rogatis et si non uultis G oretis vb 18 sancta gemina uincula RB" 17 utrisque (u s. I. m. 2) R qui libri, quid v 18 iudicet Bvb XXXVIII ps. (om. in) BBvb (corr. Cochl.), in quadragesimo nono G 19 diapsalmate (lin. subscr.) G 20 aduertanda B 21 qui libri quod om. RBv, postquam b (cfr. p. 105, 9) )

105
peccatori autem dixit deus, uerba huiusmodi sequerentur, ut diceret: \'tulisti arma, proiecisti te castris, stetisti contra hostes in acie\', timendum erat militi, quia potuit ipse uideri peccator. aut si diceret: \'conparasti merces, peregrinatus es, egisti nundinas, lucri causa quod emeras, uendidisti\', timendum erat negotiatori, quia potuit ipse uideri peccator. aut si diceret: \'fabricasti nauem, struxisti funibus, ornasti uelis, opportunos, ut nauigares, captasti uentos\', timendum erat nautae, quia potuit ipse uideri peccator. aut post quod lectum est: peccatori autem dixit deus, si sequerentur haec uerba: \'dissensio et scisma tibi displicuit, concordasti cum fratre tuo et cum una ecclesia, quae est in toto orbe terrarum, communicasti septem ecclesiis et memoriis apostolorum, amplexus es unitatem\', si haec subsequens lectio con-tineret, nobis timendum erat, nos esse potuimus peccatores. cum autem dicit deus: ad quid exponis iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu autem contempsisti disciplinam et abiecisti sermones. meos retro; sedens aduersus fratrem tuum denotabas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. uidebas furem et currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas. haec ad uos dicta sunt omnia. excusate uos ab his omnibus, si potestis.