Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

ita nihil mirum est, si ista moles ab eo, quo exgtructa est, destruatur. animaduertis philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum uestigia subsecuti, sed quod illi de diuinis praedictionibus profetarum umbram interpolatae ueritatis imitati sint.

sic etiam condicionem renascendi sapientium clariores, Pythagoras primus et praecipuus Plato, corrupta et dimidiata fide tradiderunt: nam corporibus dissolutis

solas animas uolunt et perpetuo manere et in alia noua corpora [*]( 2 quicquam P corr. et r II iis Heumann: his Pr 3 conpraehendes P, compraehendes r, deprehendes Heumann 4 suo esse captos r 7 difticile P corrupte, dissilire Jae. Gronouius, dissici illo Oehler, posgis etiam, eum uerba p. 15, 2 resptdantur, suspicari dirui illum; uerisimilius tamen uidetur quaedam intercidisse 10 coepit, si desierit Dombart: coepisse desinere P, coepisset, desinere? r; ipse malim ita ut coepisse, desinere, et si desierit etc. de re cf. Cic. de deor. nat. II, 46, 118 II dulcis aqua maria nutrire P: dulci aqua marisne nutriri r; in edd. prioribus locus misere deprauatus legitur 11 consumpto humore r 13 eadem ista s. Vsener I] loquatur Vsener, loquitur HeumatmO, dicit Vrsino delendtim uidebatur; probabilius Vahlen: similiter loquitur Plato 14 inundari Wopkens II docet Heumann 16 addidit nos: addit Pr I] ipsi et deo Heumannus obelo notauit p esse et mort. Wowerus 18 filosofos P 19 quae docemus nos, non quod Heumann 20 praedicationibus Pr, em. Gelenius 21 an imitati sunt ? 22 pytagoras P )

49
saepius commeare.

addunt istis et illa ad retorquendam ueritatem, in pecudes, aues, beluas hominum animas redire. non philosophi sane studio, sed mimi conuicio digna ista sententia est:

sed ad propositum satis est, etiam in hoc sapientes uestros in aliquem modum nobiscum consonare.