Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
ita prius eos deseruisse conprehendes quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum Deo suo captos, sed a Deo ut disciplinae transfugas deditos.
Ceterum de incendio mundi, aut inprouisum ignem cadere aut † difficile, non credere uulgaris erroris est.
quis enim sapientium dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt, occidere, quae facta sunt, interire? caelum quoque cum omnibus quae caelo continentur, ita ut coepit, si desierit fontium dulcis aqua maria nutrire, in uim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore mundus hic omnis ignescat.
et Epicureis de elementorum conflagratione et mundi ruina eadem ipsa sententia est...
loquitur Plato: partes orbis nunc inundare dicit, nunc alternis uicibus ardescere, et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addidit tamen, ipsi artifici Deo soli et solubilem et esse mortalem.