Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

sic est negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fouetur. inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse diuinam. quis tam stultus, ut hoc colat? quis stultior, ut hoc coli credat? nisi quod uos et totos asinos in stabulis cum uestra uel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita [*]( 1 ab his Pr: anilis Vsener, ab his del. Heumann 2 uenditari Heumann 3 extitisse malim 4 iudicii r 5 reus esse nec Vsener 6 solumodo P 1\\ peneteret P 7 aliquos delebat Hevmann 9 miserentes Heumann 10 ut urgeremus r 11 pprient P 12 si quis r 13 praessus P, oppressus Heumann 14 Agnoscitisne r 15 gessisse Anonymvs Parisiensis 1\\ et agitis Heumann 16 arguendi r; ipse cum Cellario malim: essent urguendi 20 referserant Vahlen: referseruntPr II quoniam Vahlen: cum omnium Pr, cum hominum Rigaltius 22 sic est Pr, sit et J. Fr. Cfronouius Obseru. c. 7 26 sua addidit Bigaltius coll. Tertull. Apol. 16: nos tamen non negabitis et inmenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a uobis \\I Hippona r 27 decoratis RigaZtius: deuoratis Pr, denotatis Meursius, adoratis Heinsius Syll. epist. IV, 260 1\\ uerbecum P pr. m. )

42
ueruecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos et leonum et canum uultibus deos dedicatis.

nonne et Apim bouem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et auibus et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur.

idem Aegyptn cum plerisque uobis non magis Isidem quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem magis quam strepitus per pudenda corporis expressos contremescunt.

etiam ille, qui de adoratis sacerdotis uirilibus aduersum nos fabulatur, temptat in nos conferre quae sua sunt. ista enim inpudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia uocatur urbanitas, qui scortorum licentiae inuident, qui medios uiros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius taedescit impudicitiae suae quam pudescit.

pro nefas ! id in se mali facinoris admittunt, quod nec aetas potest pati mollior nec cogi seruitus durior.

Haec et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est: ea enim de castis fingitis et pudicis, quae fieri non crederemus, nisi de uobis probaretis.

nam quod religioni nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis, longe de uicinia ueritatis erratis, qui putatis Deum credi aut meruisse noxium aut potuisse terrenum.

ne ille miserabilis, cuius in homine mortali spes omnis innititur; totum enim eius auxilium cum extincto homine finitur.

Aegyptii sane hominem sibi quem colant eligunt: illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi uictimas caedunt. at ille, qui ceteris deus, sibi certe homo est, uelit nolit: nec enim conscientiam suam decipit, si fallit alienam.