Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quicquid daemonum colitis, uicti dolore quod sunt eloquuntur, nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim uestrum adsistentibus, mentiuntur.

ipsis testibus, esse eos daemonas, credite fassis: adiurati enim per Deum uerum et solum inuiti miseris corporibus inhorrescunt et uel exiliunt statim uel euanescunt gradatim, prout fides patientis adiuuat aut gratia curantis adspirat. sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus per uos lacessebant.

ideo inserti mentibus imperitorum odium nostri serunt occulte per timorem: naturale est enim et odisse quem timeas, et quem metueris infestare, si possis. sic occupant animos et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse quam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint.

Quam autem inicum sit, de incognitis et inexploratis iudicare, quod facitis, nobis ipsis paenitentibus credite.

et nos enim idem fecimus et eadem uobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes uorarent, [*]( 1 hinc sunt Dauisius: hi sunt Pr, de his sunt Heumann 2 uacchantur P1 7 pleraque pars Dauisius: plerique pars P, plerique r et cod. Brux. II ipso daemonas de semet ipsos P pr. m. sed corr. m. 2 . 8 orationis incentiuis Vsener 12 credite fassis Anonymus in Miscell. Observv. IV, 423 : credite fessis P pr. m. sed fessis erasum, de se uerum confitentibus credite P corr. etr; cf. Cypr. hi tamen adiurati per Deum.. statim cedunt et faten- tur etc. 13 miseris GeZenius: miseri Pr (Cypr. obsessa corpora); cf. Wopk. p. 43 16 quos longe a coetibus per uos lacessant Vahlen coll. Lact: I. D. 4, c. 27 in. 18 timens P littera n punctata, times r; timeas iam habet apographum Parisini BruxeUense 19 quem oderis Freinshemius ad Curt. VIII, 10,1. coli. Cic. de off. II, 7 II infestares si Ppr. m. 22 quam a. inicum P: Quantum autem uitium r II de incognitis Carrio Emend. 2, 18: de om. Pr, in incogn. Meursius 23 penitentibus P, poenit. r 24 fecimus Wopkens: fuimusPr; cf. infrap. 41,1511 haebet sSe esP,sedsêe expunctum )

41
conuiuia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper uentilari et numquam uel inuestigari uel probari, nec tanto tempore aliquem existere qui proderet, non tantum facti ueniam, uerum etiam indicii gratiam consecuturum : malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret.

nos tamen cum sacrilegos aliquos etincestos, parricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum putabamus, nonnumquam etiam miserantes eorum crudelius saeuiebamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, uidelicet ne perirent, exercentes in his peruersam quaestionem, non quae uerum erueret, sed quae mendacium cogeret.

et si qui infirmior malo pressus et uictus Christianum senegasset, fauebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret.

adgnoscitisne eadem nos sensisse et egisse, quae sentitis et geritis? cum si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur.

his enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures aduersus nos referserant. nec tamen mirum, quoniam fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa ueritate consumitur.