Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
Aristoteles uariat et adsignat tamen unam potestatem: nam interim mentem, mundum interim deum dicit, interim mundo deum praeficit. Heraclides Ponticus quoque deo diuinam mentem quamuis uarie [*]( 2 eo P distincte: et r, est Vahlen, eho Rigaltius, en Holden; nos coion cum J. Fr. Gronouio (Obss. eccl. c. 7 p. 80) ut glossema inclusimus (Cdlarius uerba eodem Gronouio praeeunte sic transposuit: opinionem consonare, sed altior etc.) 3 poteritPr 11 traditum P, tradita r, traditur VaAktt; lectione codicis genuina glossematis suspicio augetur 4 filosophi P 5 anaxamenes P 7 Anaxagorae rcrum descriptio et modus inf. mentis opus dicitur Bouhier in Clerici Bibl. sel. XVI, 222 II motus Meursius et Rigaltius: metusP, modus r II mentis opus (uel m. esse) dicitur Lindner 10 capiatur r: capitatur P, carpatur Vahlen coll. Cic. de d. nat. I, § 27; cf. Lactant. D. I. I, 5, 17 II xeonfanen P, Xenophanem r 11 antistenen P, Antisthenem r 12 zeuxippus P, speusippus r, em. Gelenius II uim animalem Bauisius (ad Cic. de d. nat. I, § 32): uim naturalem animalem Pr, uim naturamue animo Wopkens 13 qua Pr: quo P corr. m. 2 1\\ deum esse Vrsinus; at cf. Madu. ad Cic. de finn. II, § 8 II Quid Democritus? uulgo; ut nos, distinxit primus Arntzenius 14 athomorum PV 18 designat Vahlen coll. p. 28, 6 et Cic. de d. nat. I, § 33 1\\ uni (uel unam mundo) Wopkens 19 praeficit] additum in Pr: Aristoles (Aristoteles r) ponticus uariat alias mundo alias menti diuinae tribuens principatum, quae uerba ut glossema Vrsinus expulit; rectius C. Roeren inMinuctanis (Coloniae 1859) ea deleto emblemate Aristoles ponticus post Theophrastus (p. 27, 1) transponenda esse intellexit coll. Cic. de d. nat. I § 35 20 quoque de deo Pr )
Theophrastus etiam uariat, alias mundo, alias menti diuinae tribuens principatum. Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem prouidentiae omnes reuoluuntur. Cleanthes enim mentem, modo animum, modo aethera, plerumque rationem deum disseruit. Zenon, eiusdem magister, naturalem legem atque diuinam et aethera interim interdumque rationem uult omnium esse principium; idem interpretando Iunonem aera, Iouem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter uulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit grauiter et reuincit errorem.
eadem fere Chrysippus: uim diuinam, rationalem naturam et mundum interim et fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione physiologica in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur.
Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi, louis partum et ortum Mineruae et hoc genus cetera rerum uocabula esse, non deorum.
nam Socraticus Xenophon formam dei ueri negat uideri posse et ideo quaeri non oportere, Ariston Stoicus conprehendi omnino non posse: uterque maiestatem Dei intellegendi desperatione senserunt.
Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis ciuilis nonnumquam admixtione sordesceret. Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et inuenire [*]( 1 Theophrastus etiam Vahlen: theofrastus et P \\I uariat - principaturn] hic om. P, cf. ad p. 26, 19 2 crysippus Pr, item infra 4 mentem Pr : mundum Dauutitis: ipse malim mundum modo (uel mentem modo), modo animum; cf. Cic. I. c. § 37: Cleanthes autem.. tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum ultimum et altissimum.. ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum iudicat 5 disserit Dauisius recte, utuidetur ; nam praesentia praeter § 4 (de Thalete) et antecedunt et sequuntur 11 uim enim diuinam Vonck L. L. p. 56 13 physiologica Bursian: physoesogiae P corr. in phylologiae, physiologiae r II aesiodi homeri orfeiquo P 14 disciplina eadem est eiponenti et disserenti malim 15 cetera Rigaltius: ceterarum Pr 16 nam P: fort. iam II xenofon P 17 aristo stonicus P, Aristo stoicus r, Aristo Chius Gelenius; nos formam Ariston ex leui codicis corruptela restituimus 18 compraehendi Pr Jj magistatem P 20 et hominibus Meursius, at u. Davis. II fort. est, quae (sine et) 22 ipso suo Pcorr. ex ipsuo; ipso Vrsinus )