Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

quid aliud et a nobis Deus quam mens et ratio et spiritus praedicatur? recenseamus, si placet, disciplinam philosophorum: deprehendes eos, etsi sermonibus uariis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et conspirare sententiam.

omitto illos rudes et ueteres, qui de suis dictis sapientes esse meruerunt. sit Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium de caelestibus disputauit. is [*]( 11 secundum Aen. VI, 724 aqq. 16 Georg. IIII, 221 sq. 18 Aen. I, 743. 20 sqq. ex Cic. de deor. nat. I, c. 10 sqq. ) [*]( 3 de histo P ante rasuram II audi Vonck, at cf. Cypr. de id. uan. 9: dici frequenter audimus: o deus! et deus uidet etc. 5 dtñ uerus P corr. in dns uerus (pro ds uerus) 8 audi Frsinws 10 diem induxerit Dauisius: diem duxerit P, deus induxerit r 11 uerius? Principio edd. 1\\ ac P: et r 13 quicquid alitur animo Vonch Spec. 140 15 uerba Vrsinus (sed hic sane causa eius uerba): uera Pr 18 unde hominum genus et pecudes Vergilius Âen. 1, 743; in Georg. 4, 223 siepergit: hinc pecudes, armenta, uiros, genus omne Cerarum etc. 19 aliud et P: aliud r II a] ad P ante rasuram 20 disciplinas Heumann 21 uarios malim 23 Si Thales r 24 primus omnium obelo notauit censor in Z. f. Philos. u. kath. Theol. 18,170 /I disputabit P1 II is autem VaKten: isdem P, idem r; is rerum Elmenhorst deletis uerbis milesius thales )

26
autem Milesius Thales rerum initium aquam dixit, deum autem eam mentem quae ex aqua cuncta formauerit: [eo altior et sublimior aquae et spiritus ratio, quam ut ab homine potuerit inueniri, a deo traditum] : uides philosophi principalis nobiscum penitus opinionem consonare.

Anaximenes deinceps et post ApolloniatesDiogenes aera deum statuunt infinitum et inmensum: horum quoque similis de diuinitate consensio est.

Anaiagorae uero descriptio et motus infinitae mentis deus dicitur, et Pythagorae deus est animus per uniuersam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium omnium uita capiatur.

Xenophanen notum est omne infinitum cum mente deum tradere, et Antisthenen populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum, Speusippum uim [natn.ralem] animalem, qua omnia regantur, Deum nosse.

quid ? Democritus, quamuis atomorum primus inuentor, nonne plerumque naturam quae imagines fundat et intellegentiam deum loquitur? Straton quoque et ipse naturam? etiam Epicurus ille, qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam tamen superponit.