Sed dicis: isto in loco deo deuotissimus Moyses quomodo sacerdotum fecit mentionem, sic et iudicis. proba te super nos factum iudicem, proba ad hoc te constitutum imperatorem, ut nos armis tuis ad omnem implendam uoluntatem amici tui diaboli perduceres. cum probare non possis, . quia praeceptum sit tibi non solum non dominari episcopis, sed et ita eorum oboedire statutis, ut si subuertere eorum decreta temptaueris, si fueris in superbia conprehensus, morte mori iussus sis, quomodo dicere poteris iudicare te posse de episcopis, quibus nisi oboedieris, iam, quantum apud deum, mortis poena fueris multatus? cum haec ita sint, tu, qui es profanus, ad dei domesticos quare istam tibi sumis dei sacerdotum auctoritatem, cum etiam ipsos iudices Iudaeos tunc, quando in lege manebant dei, ex genere habere permiserit suo? si enim, inquit Moyses, dixeris, statuam supra me principem, quomodo et reliquae gentes quae in circuitu meo, constituens constitues super te ipsum principem quemcumque elegerit dominus deus tuus. ipsum de fratribus uestris constitues. non poteris constituere super te hominem alienigenam, quoniam non est frater uester. et subsequitur, cur noluerit alienigenam fieri principem, ne scilicet ad sectam suam traheret alios. propterea dicit: ne reuoces nos in Aegyptum, hoc est ad idolorum cultum, quasi is qui, inquam, tibi usurpasti hanc auctoritatem quam tibi deus non tradidit. et si traderet et inter te esse permitteret, primo in loco Christianum te esse oportuerat, quia scelus esset alienigenam dei seruos iudicare, inimicum religionis domesticos dei. deinde si fuisses Christianus et te participem censuisset deus sacerdotibus fieri ad regendum populum eius, accipe qualem te [*]( 14 Deut. 17, 14. 15 22 ib. 17, 16 ) [*]( 9 posse* (s eras.) 12 istam v, quistu V, quaeso tu fort. tibi om. v sumis] in add. s. I. m. rec. et v sacerdotum scripsi, sacerdotem Vv 19 alienigenem (* m. rec.) 22 reuocet v 23 quasi is qui inquam scripsi, quasi quia inquam V, quasi dicat quis es tu inquam qui V m. rec. et v; ef. p. 77, 10 tamquam is 25 inter] in coni. Latinius 28 partipem 29 regendum coni. Tilius, gerendum Vv )
77
esse praeceperit. et erit cum sederit in principatu suo, scribet ei deuteronomium hoc in libro ante sacerdotes et leuitas, et erit cum ipso, et legetis ei omnes dies uitae eius, ut discant timere dominum deum tuum, custodire omnia mandata haec et iustificationes has facere, ut non extollatur cor eius a fratribus eius et non transgrediatur a mandatis dextra aut sinistra, ut longiturni temporis sit in principatu suo ipse et filii eius cum ipso in filiis Israel. quid tu huiusmodi habes nisi omnia contraria, nisi cuncta quae dei inpugnent domum ? primo es haereticus, deinde persecutor dei domesticorum; conatus es ac conaris ad Athanasium iugulandum, tamquam is homo, qui non memineris scriptum: si fuerit homo odiens proximum et insidiatur eum et surrexerit in eum et percusserit eum animo et mortuus fuerit et fugerit in unam ciuitatum harum, mittent seniores ciuitatis illius, et accipient eum inde et tradent eum in manus exquirentium sanguinem, et morietur. non parces oculo tuo super eum et mundabis sanguinem innocentis ex illis, et bene tibi erit, et iterum: non manebit testis unus in testificationem aduersus hominem secundum omnem iniquitatem et secundum omne peccatum quodcumque peccatur. in ore duorum testium aut trium stabit omnis sermo. si autem steterit testis iniustus aduersus hominem detrahens ei iniqui. tatem, stabunt duo homines, quibus est ipsis contradictio, ante dominum et ante sacerdotem et in conspectu iudicis quicumque fuerit in diebus illis. et interrogabunt diligenter iudices, et ecce testis iniustus testificatus est iniqua, resistens aduersus fratrem suum, et facite ei, quemadmodum nequiter egit facere aduersus fratrem suum, et auferes iniquum ex uobis ipsis. et ceteri audientes timebunt, et non adponent amplius facere uerbum malignum hoc in uobis. non parces oculis tuis super eum, animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede. cum
[*]( 1 Deut. 17, 18—20 12 ib. 19, 11—13 18 ib. 19, 15-20 ) [*]( 1 scribet scripsi, scribe Vv ei om. v 2 deuteronomium scripsi, deuteronomio V, in deuteronomio ante et erit 1. 1 transponit v; xat. γράψετ avrdo to δευτρονόμιου του̃το flg βιβλιου LXX 3 eis scr. cff Coleti 20 peccator 25 quilllque ) 78
cernas haec fieri de te homicida deum statuisse, dicas quaeso, quid sit aliud dicere: damnate eum, quem scitis innocentem, facite contra dei mandata, nisi, euellite corda, tollite uobismet sensus, ultro iugulate uestras animas, licet uidentes quia fouea sit fingite uos caecos, praecipitesque uosmet date in aeternam uoraginem, mergite in eam foueam, a qua non uos eripi posse cernitis, uobis ipsis uitam auferte, sumite perpetuam mortem? quid est aliud dicere fac quod deus fieri prohibuit nisi estote inimici deo, adquirite uobis diabolum amicum, date operam ne consequamini paradisum, ne denique regnum caelorum quod uobis promisit, si mandata eius seruaueritis, deus; amate inferna, diligite stagnum ardentem, desiderate esse cum omnibus qui sunt semper dantes poenas, desiderate dici homines diaboli.
Haec sunt praemia quae tua egregia conquirunt consilia, haec illa optima quae mortem pariunt sempiternam, haec quae demergunt hominem caelo iam proximum ad inferna. adhuc non sciebas scriptum, ut ad haec nos rogares mala gerenda? non erit in sacco tuo pondus et pondus, maius aut minus. non erit in domo tua mensura et mensura maior et minor. pondus uerum et iustum erit tibi, et mensura uera et iusta erit tibi, ut multorum dierum sis et bene tibi sit super terram, quam dominus deus tuus dabit tibi in sorte, quoniam abominabilis est domino deo tuo omnis qui facit haec, omnis qui facit iniqua. pondera integra et mensuras iustas qui non seruauerit abominabilis cum esse sacris referatur litteris, credo nos acceptissimos tunc fore putasti, si iniuste (in) eum protulissemus iudicium. Moyses, maledictus, inquit, qui transfert terminos proximi. proximi auellere et de loco transferre in locum prohibemur terminos, et pondus, egredimini, dicis, dei sacerdotes, terminos iustitiae. maledictus, inquit spiritus sanctus ore Moysi, quicumque declinauerit iudicium [*]( 19 Deut. 25, 13-16 28 ib. 27, 17 81 ib. 27, 19 ) [*]( 10 paradysum 16 pariant V; em. v 17 demergant V; em. v 1 19 erat (\' m. rec.) saccao 26 abominabilem eum esse cum v . in 28 iniuste eum (III m. rec.) V, imustum fort. protulisemus (\' m. rec.) 29 evellere v )
79
aduenae, orphani et uiduae, et tu ludos tibi praebens de nostro sanguine dixisti: punite eum quem ignoratis deliquisse. noluimus, Constanti, esse tecum maledicti, te magis cupientes sumus nobiscum benedictum in sancta inueniri ecclesia. non tuam audimus uocem, quae nos dei incurrere offensam prouocat, sed audimus Moysis serui domini dicentis: et erit, si non audieritis uocem domini dei uestri, custodire et facere omnia mandata eius, quaecumque ego mandabo tibi hodie, et uenient super te omnes maledictiones hae et inuenient te. maledictus tu in ciuitate, maledictus tu in agro, maledictae apothecae tuae et quae sunt reliqua tua, et maledicti filii tui uentris et nascentia terrae tuae, armenta boum tuorum et greges ouium tuarum, maledictus tu in gressu tuo. mittet tibi dominus taedium et thlipsen et anxietatem in omnia, quocumque inmiseris manum tuam, quaecumque facies, quaecumque disperdat te in breui propter nequitiam studiorum tuorum. si non sunt mala studia falsa mittere crimina, persequi dei cultores, dei idololatriam introducere in ecclesiam, manu militari iugulare credentes in unicum dei filium, poterunt haec maledicta non te ac tecum adprehendere currentes.
Conuocasti nos ad dei sacerdotem iugulandum, ad eum interimendum, per quem te praecepta sua audire sanxerit deus. et scripsit Moyses uerba legis huius in libro, et dedit eum sacerdotibus et leuitis qui tollunt arcam testamenti domini et presbyteris Israel. et mandauit eis Moyses in illa die dicens: post septem annos in tempore anni remissionis in die festo scenopegiae in coeundo omnem Israel apparere in conspectu domini dei tui in loco quem elegerit legetis hanc legem in conspectu Israel in auribus eorum, conuocatis in ecclesiam uiris et mulieribus et natis et proselyto qui fuerit in ciuitatibus uestris, ut audiant et discant timere dominum deum [*]( 6 Deut. 28, 15—20 23 ib. 31, 9—13. ) [*]( 1 orfani 6 audimus] uocem add. m. ec. Moysi fort. I. 11 apothaecae 13 gregem (\' m. rec.) 17 suorum (\' m. rec.) 18 idolatrjam m. 1 22 sancxerit 25 pbiteris V, presbyteriis v 27 quoeundo m. 1 29 couocatis m. 1 30 proselito )
80
uestrum et audiant facere omnia uerba legis huius. et filiieorum, qui nesciunt, audientes discent dominum deum uestrum omnibus diebus quibus ipsi uiuunt super terram. persequeris eum, per quem te audire praeceperit dominus; agente eo in rebus humanis cohaereticum tuum Georgium successorem, cum, tametsi fuisset liberatus iam Athanasius ex corpore, tibi non licuerit mittere, sed fuerit ac sit in dei manu quem fuisset dignatus populo suo antistitem instituere per seruos uidelicet suos, hoc est catholicos episcopos. neque enim posset impleri uirtute spiritus sancti ad dei gubernandum populum nisi is quem deus allegisset cuique manus per catholicos episcopos fuisset imposita, sicut defuncto Moyse impletum spiritu sancto inuenimus successorem eius Iesum Naue, loquitur scriptura sancta dicens: et Iesus filius Naue impletus est spiritu intellegentiae; inposuerat enim Moyses manum super eum. et audierunt eum filii Israel et fecerunt secundum quod mandauit dominus Moysi. conspicis ordinationi dei te obuiam isse contra dei faciendo uoluntatem, temet mucrone gladii tui iugulatum, siquidem non licuerit ordinari, nisi fuisset defunctus Athanasius, et defuncto Athanasio catholicus debuerit per catholicos ordinari episcopos. loquitur sacra scriptura dixisse ad legum Naue deum: Moyses seruus meus defunctus est. nunc itaque surgens transi Iordanem tu et omnis populus iste in terra quam ego dabo illis. omnem locum, quemcumque ingressi fueritis uestigio pedum tuorum, uobis dabo illum, sicut dixeram Moysi. desertum et ante Libanum usque ad flumen magnum Euphraten et usque ad mare magnum, usque ad solis occasum erunt fines termini uestri. non resistet homo in conspectu tuo per omnes dies uitae tuae, et sicut eram cum Moysi, sic ero tecum et non derelinquam te neque despiciam te. numquid potest deus esse cum inimico suo Georgio?
[*]( 14 Deut. 34, 9 22 Ios. 1, 2—5 ) [*]( 3 persequaeris 6 ex scripsi, et V, delet Latinius 7 set 10 uirtate scripsi, uirtutem (\' m. rec.) V, uirtufl v 11 elegisset fort. q; 24 quemcflm (cu in ras. m. 1) 25 ueatrorum Sabatier 27 magnum om. v Eufratem v SO Moyse v dispiciam ) 81
numquid ei, quem non ordinauerit, quem non elegerit, poterit esse propitius? talis est Georgius, qualis fuerat Arrius qualesque sunt Valens et Vrsacius uel ad quem me destinasti German<ici)ensium Adoxius; neque enim possent nisi de spinis spinae procedere. haec ita se habere ex actibus ipsius Georgii legens contestationes Alexandrinorum poteris colligere; et quamuis tibi sceleratum blasphemum illum esse placeat neque enim aliter tibi esset amantissimus, nisi quia sit sceleratus —, tamen haec eo protulerim, ut eximiam possis cernere operam tuam. cum igitur non esse deum cognoscas cum Georgio, sed esse aduertas cum Athanasio, quem populo suo instituerit antistitem, cognoscere tandem poteris dei te ordinationem fuisse conatum destruere, deum te fuisse in Athanasio persecutum. audis enim dicere deum ad Moysi successorem: sicut eram cum Moyse, sic ero tecum, et non derelinquam te neque despiciam te, ecce alio loco: inualesce et uiriliter age custodire et facere sicut praecepit tibi Moyses puer meus. et non declinabis ex illa dextra aut sinistra, ut intellegas in omnibus quaecumque agis. et non recedet liber legis huius ex ore tuo, et meditaberis in eo die ac nocte, ut custodias facere uniuersa quae scripta sunt. tunc dirigam uias tuas et tunc intelleges. ecce praecepi tibi, inualesce et uiriliter age; non est quod expauescas neque timeas, quoniam tecum est dominus deus tuus in omni loco.
Iam superest te, siue tu siue Georgius quae geritis si sunt uenientia ex dei mandatis, probare. audis enim promittere se deum futurum cum successore Moysis, quomodo fuerit et cum Moyse, si modo quae sunt in libro legis scripta seruauerit. si igitur ut haec geras scriptum non inueneris, [*]( 15 Ios. 1, 5 16 ib. 1, 7-9 ) [*]( 2 Arrius Coleti, arrianus Vv, Arrius tuus fort. qualesque scripsi, quales qui Yv 3 ursatius 4 germanensium Vv, em. Coleti 8 esset* (t eras.) 11 aduertas om. v 13 connatum 14 Moysis v 16 dispiciam 17 custodi et fac Sabatier: lσχυε ovv xal, άνδριςου ϕυλάσσεσυαι xat itoislv LXX 22 intellegea (es ex as m. 1) 27 successorem m. 1 28 moysen, ) [*]( XIIII. ) [*]( 6 )
82
tuae erit aequitatis tandem aduertere uobiscum Arrianis non esse deum. sed illum in uobis mansitare. qui manserit et in Cain. quae te causa ad haec. Constanti. inpulit gerenda, ut potentia regni tui ad tantam perductus superbiam statuisses eum necandum, quem deus sibi in sacerdotali honore elegerit? non inueneras in primo Regnorum libro scriptum? non glorietur sapiens in sapientia sua, neque glorictur potens in uirtute sua, neque glorietur diues ia diuitiis suis; sed in hoc glorietur qui glorictur, scire et intellegere deum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. cur haec praeteriens. qui in omni tempore iudicium iustum facere debueras, iniustitiam tecum etiam nos facere cogebas? deponi per nos decreueras catholicum. firmari uero haereticum; sed quando istud sanae fecissent mentis homines? si enim Heli sacerdos. cur filios in sacerdotii honore constituisset indignos. illa audit quae perpessus est a domino. quid nos audire ac perpeti mereremur, si catholicum episcopum damnantes et quidem inauditum sineremus Georgium fieri Arrianum Alexandrinis episcopum? et uenit, inquit, homo dei et dixit: haec dicit dominus: manifeste ostendi me ad domum patris tui es omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotium, ut ascenderent ad sacrificium meum et incenderent incensum et tollerent Ephod. et dedi in domo patris tui omnia frumenta filiorum Israel in escam. et tu quare respexisti in incensum meum ac sacrificium meum inprobo oculo, et honorificasti filios tuos plus quam me, ut benediceres eos a primordio in omnibus sacrificiis Israel coram me? propter hoc haec dicit dominus Israel: dixi, domus tua et domus patris tui transiet coram me usque in aeternum, et nunc non est. sic dicit dominus: nequaquam mihi, non sic erit a me, quoniam qui ho(no)rificant me, honorificabo eos, et qui spernit me ad nihilum redigetur. et ecce dies
[*]( 6 I Beg. 2, 10 (ct Hier. 9, 23) 19 ib. 2, 27—34 ) [*]( 9 gloriaetur 14 stad 15 cur (Į m. rec.) audet (" M. rec.) 16 quae] atque fort. 19 inquid m. 1 21 trib; 25 inprobo (»» m. rec.) 30 horificant 31 et haecce m. 1 ) 83
ueniunt, et disperdam semen tuum et semen patris tui, et non erit tibi senex in domo mea omnibus diebus, et uirum disperdam tibi a sacrario meo, ut deficiant oculi eius, et defluet anima eius. et omnis quae superauerit multitudo e domo tua decidet in gladio uirorum. et hoc tibi signum, quod ueniet super duos filios tuos hos Ofni et Finees, in uno die morientur ambo gladio uirorum. si hanc ille accepit increpationem pro filiis a deo, qualem nos mereremur accipere pro te, Constanti? credo dictum fuisset nobis: plus honorificastis Constantium quam me, quomodo illi dictum est, quod plus honorificauerit filios quam deum. qua, inquis, de re? quia si tua fecissemus praecepta, domini inueniebamur spreuisse, quia Georgius sit, ut fuerint filii Heli, filius pestilentiae, quem tu loco dei hominis Athanasii conlocandum per nos censueras. deinde cum dicat deus: qui me honorificauerit honorificabitur, et qui me spernit ad nihilum redigetur, si tuam contra ipsius diuina mandata prolatam uocem sacrilegam audiremus, honoricaueramus deum? an si te nihil esse iudicantes illius tantum sacris statutis parere niteremur? interea tu gaude, quia sis exhonorans deum. audis enim ipsum dicentem, quod uenturi sint ad nihilum omnes eum spernentes. an negabis te exhonorasse deum tollendo sacerdotes e plebibus quos ordinauit ille? an negabis te exhonorasse dominum, quando contra sancita ipsius coegeris sacerdotes eius damnare absentem inauditum? non ergo exhonorasti deum, quando tuleris apostolicam atque euangelicam traditionem et idololatriam, quam Arrii aedificauerit in corde diabolus, statueris ab omnibus cultoribus teneri dei?
Cum haec ita sint, iam tuae erit prudentiae aestimare, quid tibi agendum expediat, utrumne hic corrigens errores [*]( 15 I Reg. 2, 30 ) [*]( 3 tibi om. v 6 Phinees v moriuntur (8 m. rec.) 12 sfiuisse 13 eli 18 iudicandites 22 dominum v sacerdotes (s in ras.) ..do quos s. l. m. 1 23 a*n s*ancita 24 sacertes 26 idolatriam m. 1 Arii Latinius, arrius V; Arrii exaedificauerit fort. 27 omnibus scripsi, hominibus (m mi rasurae indicium) V et v ) [*]( 6* )
84
tuos, consecutus ueniam tantorum scelerum, inter dei inueniri statuas domesticos, an redactus ad nihilum, sicut promittit spernentibus se dominus, incipias in perpetuum dare poenas, quas dant hi quorum tenere delegeris itinera. et ut plene uidere possis quae te maneant pericula, propterea quod sis exhonorans diuinitatem, accipe Samuheli etiam quae dicantur propter Heli filios: et dixit dominus ad Samuhel: ecce ego facio uerba mea in Israel, et omnis qui audierit ea, tinnient utraeque aures eius, in illo die quo suscitabo super Heli omnia quae locutus sum in domo eius et consummabo quae praedixi ei, quoniam ego ulciscor in domo eius usque in aetcrnum propter iniquitates filiorum eius, quas ego scio, quoniam contemnentes dominum mala locuti sunt filii eius, et non monuit eos neque castigauit. et nunc sic iuraui domui Heli, si propitiabitur iniquitas in domo Heli in incenso aut in sacrificiis in sempiternum. si haec Heli sunt promissa propter delictum filiorum, quid tibi propter sacrilegium tuum? si illi haec in aeternum sunt promissa, quid tibi agenti tanta? si filios Heli dixit deus male locutos de se, quanto magis dicat te, qui susceperis Arrii blasphemiam ad inpugnandam scilicet fidem, quam patriarchae prophetae apostoli et omnes tenuerunt martyres? rogamus te inter haec gerere factorum tuorum \' paenitentiam, considerans saltem quae filiis Heli exhonorantibus deum acciderint. Heli, inquit scriptura, senex erat ualde, et filii eius euntes abierant, et erat maligna uia eorum coram domino. et factum est in diebus illis, et conuenerunt alienigenae in pugnam ad Israel, et infra: et inclinauit pugna, et cecidit uir Israel coram alienigenis, et uulnerati sunt in acie in campo quattuor millia hominum. et uenit populus in castra, et dixerunt maiores natu Israel: propter quid deficere
[*]( 7 I Reg. 3, 11-14 24 ib. 3, 21 (cf. 2, 22) — 4, 1 27 ib. 4, 2—5 ) [*]( 1 inueneri m. 1 4 qua*s plane v 9 utreque 12 iniquitates LXX, iniquitatem Vv quas V, qua v 18 contempnentes 18 quod {\' m. rec.) 22 too m. 1 25 quoram m. 1 26 aligenicoram g gene 28 quorum alienienis (corr. m. rec.) ) 85
fecit nos hodie dominus coram alienigenis? tollamus igitur arcam domini dei nostri ex Selon, et exeat in medio nostrum et liberabit nos de manibus inimicorum nostrorum. et misit populus ad Selon, et sustulerunt inde arcam domini, ubi sedebat Cherubin. et ambo filii Heli cum arca dei ibant, Ofni et Finees, et infra: expugnauerunt illos, et defecit uir Israel a conspectu alienigenarum, et fugit unusquisque in tabernaculum suum. et facta est plaga magna ualde, et ceciderunt ex Israel triginta milia uirorum. et arca dei capta est, et ambo filii Heli mortui sunt, et infra: et uir properans accessit ad Heli dixitque ea: ego sum qui ueni de castris fugiens de proelio hodie. et dixit Heli: qui sermo factus est, filiole ? et respondit uir et dixit: fugit uir Israel a facie alienigenarum, et facta est plaga magna in populo, et ambo filii tui mortui sunt, et arca dei capta est. et factum est cum audisset, arca dei capta est, cecidit supinus de sella iuxta portam, et contribulatum est dorsum eius, et mortuus est, quoniam senex erat et grauis homo, et ipse iudicabat in Israel uiginti annis. si haec mala Heli sacerdoti et iudici Israelitarum uno die uenerunt, propterea quod non, ut fuerat dignum, suos castigasset filios, quid tibi religionis dei destructori cernis uenturum, isto in loco probandum tibi censui. quod enim ex dei ueniat uoluntate, ut nos eius serui subiciamur uobis persecutoribus nostris, dixisse non negabis: nisi nostra fides, hoc est haec quae dicitur a Lucifero Arriana, fuisset catholica, numquam in omnes plebes accepissem potestatem. si ita est, potuit et illorum allophilorum qui arcam ceperant dei fuisse melior quam est dei cultorum.
Tu dicis fidem tuam, quam nos nouimus haereticam, hoc tibi praestitisse, sed et Maxentius, Nero et cuncti illi persecutores domus dei dixerunt deorum suorum potentia fuisse [*]( 6 I Reg. 4, 10. 11 10 ib. 4, 16-18 ) [*]( ip 1 quoram m. 1 18 etse 24 dixisse] te add. v 25 quae 8. 1. 26 accipissem m. 1 27 ad allopbilorum supple fides Dei quisquam fuisse melior quam est Dei cultor. Utique tu v 29 haeredicam m. 1 )
86
factum, ut Christiani sub illorum ditionem ueniremus. percurre quae acciderint illis, qui arcam se dei cepisse laetabantur, qui uirtute deorum suorum uicisse se Jsraelitas dicebant, et inuenies unum te ex illis, qui dei fuerint domum persecuti. et alienigenae abstulerunt arcam dei ex Abenezer, et intulerunt illam in Asotum. et sustulerunt alienigenae arcam, et intulerunt illam in domum Dagon, et collocauerunt illam iuxta Dagon. et mane uigilauerunt Asoti, et intrauerunt in domum Dagon et uiderunt. et ecce Dagon cecidit in faciem suam ante arcam dei. et sustulerunt Dagon et statuerunt in locum suum. et grauata est manus domini super Asotos et cruciabat illos. et percussit illos in domibus eorum, in Asotum et regiones MS. et factum est, cum ante lucem uigilassent, et Dagon ceciderat in faciem ante arcam testamenti domini, et caput Dagon et ambo uestigia manus eius ablata erant per partes centum, et ambo articidi manus illius ceciderunt in limen. et infra: et grauata est manus domini super Asotum, et induxit illis mures, et facta est confusio mortis magna in ciuitate. et uiderunt uiri Asoti quoniam sic est, et dixerunt, quoniam non sedebit arca domini dei Israel nobiscum, quoniam dura est manus illius super nos et super Dagon deum nostrum. et mittunt et conuocant regulos alienigenarum ad se et dicunt: quid faciemus arca dei Israel? et dixerunt Gethaei: transeat arca dei Israel in Geth. et factum est, postquam translata est arca dei, facta est manus domini in ciuitate, et facta est turbatio magna ualde. et percussit uiros ciuitatis a minimo usque ad maximum, et ebulliuit illis mures in sedibus, et fecerunt sibi Gethaei sedes pellicias, et miserunt arcam dei in Ascalonem. et factum est, ut intrauit arca dei Israel in Ascalonem, exclamauerunt Ascalonenses dicentes: ut quid misistis arcam dei Israel ad nos, ut morti tradat nos et
[*]( 5 I Reg. 5, 1--4 17 ib. 5, 6-12 ) [*]( 1 dictionem 15 amba m. 1 22 regolos coni. Colett, relicos V (sed in mg. reliquos m. rec.); cf. σμνάουσι rove σατράπας LXX et infra p. 87, 1 regolos 28 faciemos] de add. m. rec. 25 alt. est om. v 27 illos 28 cethaei pelliceas v area ) 87
populum nostrum? et mittunt et conuocant regulos alienigenarum et dixerunt: remittite arcam dei Israel, et reducatur in locum suum, et non morti dabit nos et populum nostrum, quia acta est confusio grauis in ciuitate tota, grauis ualde, ut intrauit arca dei ibi. et qui uiuebant et non sunt mortui percussi sunt sedibus suis, et ascendit clamor ciuitatum usque ad caelum. uides, Constanti, quomodo sinat deus noster humiliatam uideri religionem suam a uobis alienigenis et eo quidem usque humiliatam, donec etiam uos persecutores uerae religionis uideatis non esse deum alium praeter deum nostrum.