Sed ut iterum ad Athanasii redeam causam, numquid non sciebas scriptum in Regnorum libro primo: et Samukel indicabat populum Israel in omnibus sanctificationibus, ut imperandum putares per domini sacerdotes fuisse damnandum innocentem? legisti Samuhel quod in omni sanctificatione iudicarit populum dei; et quia nolumus ab hac recedere iusta uia iudicandi, perpetimur persecutionem a te. non nouum, quando Saul persecutus fuerit iustum Samuhelem, cur ei uera dixerit, et quidem eum, per quem fuerit in regem unctus, per quem eum dominus ad tantam prouexerit gloriam. persequebatur Saul domini prophetam atque sacerdotem, quia non compos fuerit mentis; Saul alioquin quomodo sospes persequeretur eum quem sciret dei ministrum, dei spiritu plenum? persequebatur eum quem iugiter propter persecutoris ignorabat ingemuisse salutem. loquitur in libro primo Regnorum scriptura dixisse dominum ad Samuhel: usquequo luges tu in Saul? ecce expello illum, ne regnet super Israel. imple cornu tuo oleo et ueni, mittam te in domo Iesse usque in Bethlehem, quoniam uidi in filiis Iesse mihi in regem. et dixit Samuhez: [*]( 12 I Reg. 7, 16 26 ib. 16, 1. 2 ) [*]( » h 1 aligenigenarum 4 qui 5 ibi om. v 16 ac Cx m. rec.) 17 a te] at hoc add. m. rec. in mg. et v 19 et quidem scripsi, equi- A O » dem Vv 20 at prouexerit w m. rec.) 22 compua fuerit (corr. quomodo t m. rec.) quando (corr. m. rec.) pearsequaeretur 28 scire (\' m. n o rec.) spm (corr. m. rec.) 26 usquequando (corr. m. 1) 27 tuum v 28 bethleem )
88
quomodo ibo, ne audiat Saul et occidat me ? eum quaerebat consumere, quem iam multis meminerat modis dei esse hominem. homo dei ueniam persecutori poscendo non desistit, contra pestilentiae factus filius eius auferre animam quaerit; eo etenim usque persecutor extitit Samuhelis domini sacerdotis Saul, ut dixerit domino dicenti sibi ueni, mittam te: et quomodo ibo? audiet Saul et occidet Tne. conspicis, Constanti, recedentibus uobis a deo non uos homines, sed feras, sed beluas atque latrones aestimari. aut numquid in hoc, quod Athanasium iniuste persequeris, non eris Sauli conparandus? quando sis ita iugulare cupiens innocentem Athanasium, quomodo et ille fuerit interficere desiderans non solum Samuhelem, sed et Dauid, eos Saul nempe interficere minabatur, cum quibus cognoscebat esse deum. et uidit, inquit scriptura, Saul, quoniam dominus cum David est, et omnis Israel diligebat eum. et magis adiecit Saul timere a facie Dauid. et locutus est Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes pueros suos, occidere Dauid. responde, imperator inpudentissime, si haec gerere potest dei habens spiritum. quo Saul coepit haec gerere tempore? nempe quo per Samuhel maledictus reprobatus est; eodem etenim tempore scriptum est recessisse deum ab eo, cum Dauid uero fuisse. quibus rebus probatur uos esse Arrianos sine spiritu dei, qui persequimini Athanasium uirum plenum spiritu sancto. et erat, inquit, Dauid in omnibus uiis suis sapiens, et dominus erat cum illo, et omnis Israel et Luda diligebant Dauid. igitur ut ea te agere possis cognoscere circa Athanasium quae egerit Saul circa Dauid, accipe scriptum: et Ionathan filius Saul diligebat Dauid ualde, et indicauit Ionatha Dauid dicens: Saul quaerit occidere te, et infra: et locutus est Ionatha ad patrem suum dicens: noli
[*]( 14 I Reg. 18, 28 — 19, 1 24 ib. 18, 14. 16 28 ib. 19, 2. 30 ib. 19, 4-6 ) [*]( 11 quando si (sed uando linea tramuersa m. 1 expunxit) V, quando sis v, quasi fort. 14 inquid 17 ionatha 21 dominum v 22 fuisset m. 1 25 et dñs — israel add. m. 1 in mg. inferiore 30 locuttus m. 1 ) 89
peccare, rex, in seruum tuum Dauid, quoniam non peccauit in te, et facta eius bona sunt ualde. et posuit animam suam in manibus suis et occidit alienigenam, et fecit dominus salutem in Israel, et omnis Israel uiderunt et gauisi sunt. et ut quid peccas in sanguinem innocentem et occidere Dauid sine causa? et audiuit Saul uocem Ionathae filii sui, et iurauit Saul dicens: uiuit dominus, si mortuus fuerit Dauid, et infra: et adiectum est bellum fieri, et mualuit Dauid et expugnauit alienigenas et percussit illos plaga magna, et fugerunt a facie Dauid. et factus est in Saul spiritus malus, et ipse in domo sua dormiebat, et erat in manu eius lancea, et ecce psallebat in manibus suis. et quaerebat Saul percutere lancea Dauid et percussit, et declinauit Dauid a facie Saul. et percussit lancea in parietem, et Dauid fugit et saluus factus est. et factum est in illa nocte, et misit Saul nuntios ad domum Dauid, ut custodirent illum, quo mane occideret illum. et Dauid fugit et saluus factus est. et uenit ad Samuhel in Armathen, et renuntiauit ei omnia quae fecit Saul, et infra: et factus est iratus in Ionathan Saul ualde, et infra: et dixit: mitte haec, accipe iuuenem, quoniam filius mortis est. et respondit Lonathan patri suo: quare moritur? quid fecit? et sustulit Saul lanceam in Ionathan, ut occideret eum. cui parceret Saul, uera sibi dicenti quando nec filio pepercerit? sic estis praetereuntes < dei) mandata atque uestra statuentes. denique non miramur, si, quia dicitur: non potest damnari absens, domini persequaris sacerdotes, quando uideamus sic fuisse deo famulantes persecutum Saul. loquitur scriptura dicens: et dixit rex: morte morieris, Abimelech, et tu et omnis domus patris tui, et infra: et dixit rex cursoribus et stantibus sibi: adducite et occidite sacerdotes domini, quoniam manus . eorum cum Dauid est, quoniam cognouerant quod Dauid fugeret et non, decooperuerunt aurem meam. et noluerunt pueri regis ingerere manus suas aduersus sacerdotes domini.
[*]( 8 I Reg. 19, 8—12. 18 18 ib. 20, 30 19 ib. 20, 31—33 28 ib. 22, 16 29 ib. 22, 17 ) [*]( 5 innocentem om. v occidere] uis add. V s. l. m. rec. et v 21 morietur v 24 dei add. m. rec. in mg. 28 acimelech 31 dauit est m. 1 ) 90
Quid dicis, aequissime rex? si illi regis pueri noluisse referuntur oboedire imperio regis, si illi contempsisse monstrantur praecepta Saul, ne contra dei fecissent mandata, nos episcopos fuerat dignum domini calcantes praecepta inplere tua sacrilegi homicidae? idcirco ergo nos dignaris persequi, quia non domini mandatis tua anteponamus. haec fecit et SauL quae ita esse probat sacra scriptura dicens: et dixit Saul ad Doeg: conuerte te in obuiam sacerdotibus domini. et conuersus est Doeg Syrus, et mortificauit ipse sacerdotes domini, et occidit illa die trecentos quinque uiros et omnes portantes Ephod, in Noriban ciuitatem sacerdotum occidit in ore gladii a uiro usque ad nutrientem. simili nunc modo conatus es atque conaris eorum laniare corpora, quos uideas praeceptorum dei memores tuo reniti praecepto. non itaque mirari poterimus, si tu nos persequaris, quando uideamus Saul, cur non seruum domini Dauid in manus tradiderint eius, non solum trecentos quinque sacerdotes, sed et totam perdidisse ciuitatem. persequebatur Saul Dauid eum, in cuius ditione cum fuerit, saepe tamen ei ignouerit. et factum, dicit scriptura, cum reuersus esset Saul post alienigenas, et renuntiauerunt ei dicentes: ecce Dauid in deserto Asoti est. et sumpsit secum tria millia uirorum electorum ex omni Israel, et abiit quaerere Dauid et uiros eius ante faciem uenationis ceruorum. et uenit ad greges ouium quae erant ad uiam, et erat ibi spelunca, et introiuit Saul ad sellam, et Dauid et pueri eius interius speluncae sedebant. et dixerunt uiri Dauid ad eum: ecce dies hic quem dixit dominus: tibi dabo inimicum tuum in manibus tuis, et facies ei quae placita sunt ante oculos tuos. et exsurrexit Dauid, et dempsit pinnam chlamidis Saul occulte. et factum est post haec, et percussit cor Dauid eo quod dempsisset pinnam chlamidis. et dixit Dauid ad pueros suos: [*]( 7 I Reg. 22, 18. 19 19 ib. 24, 2—16 ) [*]( 2 alacontempse 8 ne s. 1. m. 1 7 et 8 dohaec 10 ephot (e ex o eorr.) in nonba (o ex u m. 1) ciuitatem V sed m. rec. supra scr. q et oben, in Nonba ciuitate fort., et Oben, ciuitatem v 15 cnr (!ł m. y y rec.) 21 tria millia uirorum secum signis transp. additis 29 clamidis et sic infra )
91
non mihi contingat a domino, si fecero hoc uerbum domino meo christo domini, inferre manum meam in eum, quia christus domini hic est. et suasit Dauid uiros suos uerbis et non permisit illis, ut surgentes occiderent Saul. et surrexit Saul et descendit in uiam, et exiit Dauid post Saul dicens: domine rex. et respexit Saul post se, et inclinauit se Dauid in faciem suam super terram et adorauit eum, et dixit Dauid ad Saul: quare audis uerba populi dicentium: ecce Dauid quaerit animam tuam ? et ecce in hac die uiderunt oculi tui, quomodo tradidit te dominus hodie in manibus meis in spelaeo, et nolui te occidere et peperci tibi et dixi: non iniciam manum meam in dominum meum, quoniam christus domini est. qui accepi pinnam chlamidis tuae in manu mea, et ego abscidi laciniam chlamidis tuae, et non occidi te cognosce et uide hodie quoniam non est in manu mea malitia neque iniustitia, et non peccaui in te, et tu quaeris animam meam accipere. iudicet dominus inter me et te, et uindicabit me de te, manus autem mea non erit in te. sicut dicitur parabola antiqua, ex iniquis exiet nequitia. manus autem mea non erit in te retro quem tu persequeris? canem mortuum et retro pulicem unum? fiat dominus in iudicem et in uindicem inter me et inter te" uideat dominus et iudicet iudicium meum et iustificet me ex manu tua. talis mos est dei cultoribus totum reseruare deo, scientes esse magnum uindicari ab eo.
Interea, sicuti superius dixi, uide Saul, ubi compos mentis est, quae dicat, at ubi inpos efficitur, quomodo sitiens sit Dauid iusti et innocentis sanguinem: et factum est, inquit, cum consummasset Dauid uerba haec loquens ad Saul, dixit Saul: uox tua haec, fili Dauid ? et exclamauit Saul et plo-rauit. et dixit ad Dauid: iustus es tu quam ego, quoniam tu reddidisti mihi bona, ego autem retribui mala tibi. et renuntiasti mihi hodie quae fecisti mihi bona, sicut conclusit [*](27 I Reg. 24, 17-28 ) [*]( 8 dauit m. 1 .. 10 speleo 20 persequaeris 28 "totum (Dt m rec.) ut totum reseruent v 25 secuti m. 1 26 ad m. 1 mpos (\' m. rec.) 27. inquid 81 tribui v )
92
me dominus in manibus tuis, et non occidisti me. et sicut inueniat quis amicum suum et praemittat eum in uiam bonam. et dominus retribuat tibi bona pro quibus fecisti mihi hodie. et nunc ecce ego scio quoniam regnando regnabis et constituetur in manu tua regnum Israel, et nunc iura tu mihi in domino, si non eradicabis semen meum post me et si non exterminabis nomen de domo patris mei. et iurauit Dauid Saul. post haec utique debuerat iam mutari Saul, sed adhuc nec iste desinit persequi nec deficit parcere Dauid. et surrexit, dicit scriptura, Saul et descendit in desertum opacum et cum eo tria millia uirorum electorum ex Israel quaerere Dauid, et infra: et misit Dauid exploratores et cognouit quoniam uenit Saul in Sicelet. et surrexit Dauid occulte et abiit in locum, ubi dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius. et Saul dormiebat in stragulis praedaris, et plebs erat circa eum. et Dauid dixit ad Amalech Gethaeum et Abessa filium Saruiae fratrem Ioab dicens: quis introibit mecum in castris ad Saul? et dixit Abessa ad Dauid: ego ibo tecum. et intrauerunt Dauid et Abessa ad populum nocte, et ecce Saul dormiebat in stragulis pretiosis, et lancea fixa ad caput eius praeclara, et Abner dormiebat circa eum. et dixit Abessa ad Dauid: conclusit dominus hodie inimicum tuum in manibus tuis, et nunc occidam de lancea semel in terram figens et non repetam illam. et dixit Dauid ad Abessa: non continges illum, quoniam quis iniciet manum suam in christum domini et purus erit? et dixit David: uiuit dominus, quoniam nisi dominus percusserit illum aut nisi hora illius uenerit et moriatur uel in pugnam descenderit et adponatur, mihi autem non sit a domino inicere manum meam in christum domini. et nunc accipe lanceam quae est ad caput illius et lentem aquae, et recedamus nos. et accepit Dauid lanceam et lentem aquae a capite eius, et abierunt ipsi. et non erat qui uideret neque qui sciret, et non erat qui uigilaret; omnes enim
[*](9 I Reg. 26, 2 12 ib. 26, 4-25 ) [*](tu 5 iuraati (tu m. rec.) 16 amalec cetheum 17 saruie 21 capud m. 1 25 ini***ciet 29 meam om. v 80 capad m. 1 ) 93
dormiebant, quoniam timor domini inruerat in illos. et transiuit Dauid contra et stetit in cacumine montis longe, et erat magnum iter inter eos. et deprecatus est Dauid populum et Abner et locutus est dicens: non respondes, Abner? et respondit Abner et dixit: quis es tu qui uocas me ? quid est ? et dixit Dauid ad Abner: uir tu es, et quis sicut tu in Israel? quare non custodis dominum tuum regem? quoniam intrauit unus de populo disperdere dominum tuum regem. non est bonum hoc quod fecisti. uiuit dominus, quoniam filii mortificationis uos estis, qui non custodistis dominum regem uestrum, christum domini. et nunc uide tibi est lancea regis et lentis aquae quae erat ad caput eius. et cognouit rex Saul uocem Dauid et dixit: uox tua haec, fili Dauid ? seruus tuus, domine rex. et adiecit Dauid: ut quid hoc persequitur dominus meus retro seruum suum? quoniam quid deliqui et quae est a me malitia? et nunc audiat dominus meus rex uerba serui sui, si dominus deus incutit te in meum dolorem et uictimam immolationis; quod si filii hominum, maledicti hi in conspectu domini, quoniam eiecerunt me hodie non confirmatum esse in testamentum domini dicentes: uade, serui diis alienis. et nunc non cadet sanguis meus in terram ante conspectum domini, quoniam exiit rex Israel quaerere pulicem unum, sicut persequitur noctua in montibus. et dixit Saul: peccaui, conuerte, fili Dauid, quoniam non malignabor in te iam, ideo quoniam anima mea accepta est ante oculos tuos in diem hunc, in quo stultus factus sum, et ignoraui multa uehementer. et respondit Dauid dicens: ecce lancea regis, accedat unus ex\' pueris et accipiat eam. et dominus restituat unicuique iustitias et fidem suam, sicut tradidit te hodie in manibus meis et nolui inicere manum meam in christum domini. ecce sicut exaltauit se anima tua in diem hunc ante oculos meos, sic significetur anima mea in conspectu domini, et abripiat me et eruat me ex omnibus tribulationibus. et dixit Saul ad Dauid: benedictus tu, fili, et (facies) faciens et potens poteris.
[*]( 12 aq;quae 16 sui om. v 17 tuus incutit te in me, odoretur uictimam Latinius 19 egecerunt 82 conspectum m. 1 34 facies add. Gallandius, notmv noirjaHs LXX ) 94
Haec idcirco indidi, ut tandem posses conicere, sic te siue Athanasium siue nos iniuste persequi, sic te stimulari in tuae salutis necem, sic tibimet mortis apud diuinitatem contrahere pericula, ut sibi per haec quae egerit contraxerit Saul. si haec non ita sunt, dic cur nos persequaris; nempe quia non fundamus sanguinem innocentem. quem uis imitemur, tene aut Dauid? de Dauid enim scriptum inuenio: et Dauid regnauit in Israel, et erat faciens indicium et iustitiam in toto populo suo; te uero esse cernimus iniustum iudicem, cultorum dei interfectorem. cur nos persequeris? nempe quia noluerimus, ut tu es, fieri apostatae, quia noluerimus unicum dei negare filium. Dauid liber et trinitatem loquitur perfectam et unam narrat deitatem patris et filii et spiritus sancti; et tu esse inueniris apostata. quem, inquam, sequar, tene an Dauid ? illumne cultorem domini, misericordiae amatorem an te sacrilegum, carnificem? cuius sapientiae homo persequeris Athanasium? mirarer te haec agere, si non et Achab rex sic Heliam et ceteros domini prophetas fuisset persecutus; mirarer te persequi dei hominem, si non in omnibus te Achab esse cernerem. denique talia tibi dicuntur a nobis, qualia et illi a dei dicta sint domesticis: noli Baal colere, noli idolis seruire, sed deo; serui deo Abrahae, deo Isaac, deo Lacob, serui deo Israel. si talia meministi dixisse Heliam et ceteros prophetas domini ad Achab apostatam regem, aduerte similia tibi ab eis, quibus docendi dederit auctoritatem dominus, dici. noli, Constanti, cum Arrianis pugnare contra dei domum, noli idololatriam Arrii introducere in ecclesiam, noli negare unicum filium dei, desine persequi apostolicam atque euangelicam fidem. haec quia dicamus, uidemur esse tibi inimici. sic fuerunt regi uera sibi dicentes inimici. percurramus denique quaenam fuerint orta, quae facta inter Heliam domini prophetam et [*]( 7 II Reg. 8, 15 ) [*]( 2 **stinralari V, famulari v 8 aput m. 1 4 egeris 7 de dauit m. 1 11 uoluerimus 17 ahab 21 bahal 22 *°abraae 26 idolatriam m. 1 )
95
Achab tuum coapostatam, et inuenies te esse hodie Achab. uiuit, inquit Helias, dominus, cui adsisto ante conspectam, si erit annis istis ros et pluuia, nisi per uerbum oris mei. quod utique cum impletum fuisset, debuerat uecors cognoscere uere deum solum potentem totum non fuisse nisi illum cui seruiret Helias. quid agit Achab ? uidet per triennium et eo amplius non esse pluuiam, et magis est idolis sentiens, magis est cupiens interficere Heliam. audit dei propheta ore sacrilegi Achab: si tu es ipse, qui euertis Israel? sic et tu dicis Athanasio uel nobis, quod enim nos sumus uertentes dei populum, cum tu sis ad tuam suscipiendam haeresim Christianos conuocans. sed audis a nobis quae audiit Achab ille cultor idololatriae ab Helia glorioso: non nos euertimus dei domum, sed euertis tu et domus patris tui. aut negabis nihil te cogitare, nisi ut omnes nos coapostatas efficias tuos?
Sed ut coeperam de Heliae et Achab dicere actibus: et dixit Helias: ego non uerto Israel, sed euertis tu et domus patris tui, dum relinquitis uos dominum deum nostrum et itis post Baal. et nunc mitte et congrega ad me omnem Israel in montem Asoti et prophetas confusionis quadringentos quinquaginta et prophetas lucorum quadringentos, manducantes et bibentes in mensa Iezabel. et misit rex Achab ad omnem Israel et collegit omnes prophetas in montem Carmeli. et accessit Asoti ad omnes et dixit eis: usquequo uos claudicatis sensu uestro ? si est dominus deus, ite post ipsum. si autem Baal est, ite post illum. et non respondit illi populus uerbum. et dixit Asoti ad populum dicens: ego superaui solus prophetarum domini unus, et prophetae huius Baal quadringenti quinquaginta uiri et prophetae lucorum quadringenti; dentur ergo nobis duo boues, et eligant sibi illi imum et demembrent, et inponant eum super lignum et ignem non sub- [*]( 2 m Reg. 17, 1 9 ib. 18, 17 17 ib. 18, 18-46 ) [*]( 4 uaecors uerum v 6 achap m. 1 12 acaph 13 idolatriae 15 quoapostatas m. 1 18 ites m. 1 19 bahal 22 zezabel 28 unus expunxit Latinius )
96
ponant; et ego faciam bouem alterum, et ignem non subponam. et clamate in nomine deorum uestrorum, et ego clamabo in nomine dei mei, et erit hic deus quicumque exaudierit nos in igne, hic erit deus. et respondit omnis populus, et dixerunt : bonum uerbum quod locutus est Helias. et dixit Helias ad prophetas confusionis: eligite uobis uitulum unum et facite priores, quoniam uos multi estis, et clamate in nomine deorum uestrorum, et ignem nolite supponere. et acceperunt uitulum et fecerunt, et inuocabant in nomine Baal a mane usque ad uesperam, et dicebant: exaudi nos, Baal, exaudi nos. et non fuit istis uox neque auditio. et apposuit Helias Thesbites dicens: inuocate in uoce magna pariter, ne forte occupatus sit uel dormiat ipse, et suscitabitur. et iUum uocabant in uocem magnam, et secabant se secundum consuetudinem suam gladiis et nouaculis usque ad effusionem sanguinis super se, et prophetabant usque dum transiret meridies. et factum est quomodo tempus erat ut accenderet sacrificium, et locutus est Helias Thesbites ad prophetas dicens: discedite amodo, et ego faciam holocaustomata. et discesserunt et abierunt. et dixit Helias ad populum: accedite ad me. et accesserunt omnes populi ad eum, et accepit Helias duodecim lapides secundum numerum tribus Israel, sicut locutus est dominus ad eum dicens: Israel erit nomen tuum. et aedificauit lapides et restituit altare domini, quod dissipatum fuerat, et fecit foueam, quae caperet duae metretas Sem< in)is in gyro altaris et constipauit scizas super altare quod fecit, et demembrauit holocaustum et inposuit scieam et stipauit super altare, et dixit : accipite mihi quatuor hydriae aquae et effundite super holocaustum et super scizam. et dixit: iterum adferte. et iterum adtulerunt. et dixit: repetite tertio. et repetierunt tertio, et manabat aqua in circuitu sacrarii, et foueam impleuerunt aqua. et clamauit Helias in caelum et dixit: dominus deus Abraham et Isaac et Israel, exaudi me, domine, exaudi me
[*]( 1 alteram 10 uesperum 14 uoce magna v 17 quomodo] quando fort. ascenderet Sabatier; αναβη̃νατ τὴv ϑυσιαν LXX 18 ante ad ras. 4-5 litt. 20 accidite 25 seminifl Latinius, semis Yv ) 97
hodie in igne, at sdant omnis populus hic, quoniam tu es domnus deus Asoti et ego seruus tuus, et propter te feci haec opera, et tu uersasti cor populi huius retro. et cecidit ignis a domino de caelo, et comedit holocausta et scieas et aquam quae erat in caelo, et lapides et terram. linxit ignis. et cecidit totus populus super faciem suam et dixit: aere dominus deus ipse est deus. et dixit Helias ad populum: suscipite prophetas Baal, nemo sit saluus ex illis. et susceperunt illos, et deduxit illos Helias ad torrentem Gison et occidit illis ibi, et dixit ad Achab: manduca et bibe, quoniam uox est pedum pluuiae. et ascendit Achab, ut manducaret et biberet. et Helias ascendit in Carmelum, et inclinauit se in terram et posuit faciem suam inter genua et dixit puero suo: ascende et prospice uiam maris. et respexit puer, et dixit puer: non est nihil. circumage te septies. et factum est in septimo, et ecce nubis pusilla quasi uestigium hominis adducens aquam de mari. et dixit illi Helias ascende et dic ad Achab : iunge currum tuum et ascende, ne conprehendat te pluuia. et factum est hinc et inde, et caelum contenebricauit nubibus et uentis, et facta est pluuia magna. et plorabat et ibat Achab in Israel, et manus domini erat in Heliam.
Cognoscis in qua peruersitate hodie tu sis manens, in qua manserit et Achab; de tantis etenim signis ac prodigiis exhibitis non dignatur gaudere cum populo, sed dolet, cur Helias sacerdotes ac prophetas fuerit idolorum ausus interfioere, nec post tanta dignatur semet uertere ad deum, sed magis adhuc eius persequitur cultorem. uidet quia est deus in Helia, et magis quaerit eius animam. conspicit prophetas. Baal et lucorum fuisse daemoniorum cultores, et illos magis etiam extinctos diligit quam eum quem tot modis aduerterat dei domesticum. ita et tu eos dignaris diligere quos haeresis Arrianae sectae uides homines et es dei cultores quam [*]( b 8 deduxerunt 9 at m. 1 10 acap (b m. rec.) 11 acab D 20 Israel Vv, \'Ιεζράελ LXX 22 in ea quia fort. 23 acaph (b m. jĮ rec.) \'24 seribitis 25 cur (* m. rec.) idolorum fuerit v 29 bahal 81 haeresis] haerere fort. ) [*](XIIIL ) [*](7 )
98
acerrime persequens. pauca de multis gestis inter Achab et Heliam idcirco duxi tibi ingerenda, ut possis noscere nos, ex quo deum derelinquitis, neque signis neque prodigiis facile connerti ad eum, sed magis in uestris durantes erroribus ut bestias inmanes saeuire in (cer)uicem dei cultorum. deprecamur te, Constanti, ne adhuc in his tuis malis digneris demorari, sed magis emergas a turbinibus diaboli, ne illa conprehendant te mala quae Achab et IezabeL nec in eo dicas felicem te, quia potens sis ad dei persequendos homines, quando uideas potuisse ad petitum Heliae extingui Achab et Iezabel, et tamen fuerint reseruati, ut plenius et Heliae dei hominis tolerantia fuisset beatificata et illorum impleta impietatis mensura, quasi uero non posset Helias petere deum, ut arderent persecutores religionis eius, idolorum cultores. ignem petit dari de caelo ad sacrificia consumenda, ilico descendit; pluuiam, quae triennio fuerat ablata et mensibus sex, petit, et ilico datur. alia quam plurima signa fiunt; et exstingui dei inimici ad petitum Heliae non potuerunt, cum etiam illos honoratos quinquagenarios ad Heliae dictum descendens ignis consumpserit? uides hodie posse, quia persequaris Athanasium uel nos, te fulmine aut quolibet modo extingui, sed reseruari ad hoc, ut aut te conuertas aut omnis possit impleri iniquitatis tuae mensura. persequebatur Achab rex Heliam, ut tu persequeris nunc Athanasium. dixit nempe Iezabel ad domini prophetam, posteaquam conperisset per Heliam illas uirtutes exhibitas et prophetas confusionis atque religionum sacerdotes interfectos: haec mihi faciant dii et haec mihi adaugeant, si non in hac hora cras posuero animam tuam, quemadmodum
[*]( 27 m Reg. 19, 2 ) [*]( gregem 1 acab 5 ceruicem scripsi dubitante, uicem V sed m. 1 i in o 1 mutasse uidetur, gregem m. rec. supra scripsit 8 acab 15 dare (\' m. rec.) 16 pluuia Vv; pluuiam scripsi et cum altero petit coniunxi; uulgo illico descendit pluuia coniungitur 17 alia scripsi, aliqua Vv, aqua coni. Latvnius 21 uel pro et dixit; falso igitur MI ezstinguere coni. Goieti 22 te v, et (I. m. rec.) V implere e m. rec.) 23 acab ) 99
animam unius ex illis. sed quid audit Helias a deo post quadraginta dierum ac noctium celebratum ieiunium? nempe ut ungueret reges, per quos Achab et socii extinguerentur. est cum Helia misericordia dei, cognoscit Helias diligi se a deo; contra Achab Heliae persecutor ita est miser, ut in diaboli semper potestate fuerit. sic Athansium iuste puniri mandasti, quomodo et Iezabel Nabutheum Iezraelitem; sic tu ueros testes produxisti contra Athanasium, ut illi produxerunt ad quos scripserat Iezabel dicens: ieiunate ieiunium, et sedeat Nabutheus in primo populo, et conlocate duos uiros filios iniquorum contra eum, et testentur aduersus eum dicentes: maledixisti dominum et regem, et deducite eum, et lapidetur et moriatur.