Sed fortasse non loqueris iniqua, et poteris inueniri inter Christianos tu negator patris, negator unici filii eius, negator spiritus sancti paracliti, Arrianae haeresis fundator, destructor apostolicae fidei; non loqueris iniqua labiis tuis uenenatis, nihil ore illo profers sacrilego quod sit iniquum. ignorabas in psalmo centesimo secundo spiritum sanctum dixisse de domino: faciens misericordiam dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus, ut iniuste mandares iudicari? cuius mandatis parere nos dignum est domini sacerdotes? tuisne nondum erepti ab inmundis spiritibus an prophetae, per quem moneat spiritus sanctus, ut omnis iniustitiae pars uitetur a nobis cultoribus uerae diuinitatis? non legeras, Constanti, dictum ad uos reges a deo: nolite tangere christos meos et in prophetas meos nolite malignari, ut ad domum dei auderes tendere manus? dicit plenus spiritu sancto Dauid [*]( 6 et 9 Ps. 96, 10 7 Ps. 100, 7 25 Ps. 102, 6 31 Ps. 104,15 ) [*]( 8 sconpectu 12 ecclesiam m. 1 22 truedestor 23 iniqum m. 1 26 pacientibus iudicare Latinius 29 par (\' m. rec.) 30 uere )
120
in centesimo quinto psalmo: beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore; et tu, facite, inquis, mecum iniustitiam. persequeris Athanasium, impius pium, haereticus Christianum; sed oro te, dicas, qui uestrum deo esse possit acceptus? tu negator aetarnae maiestatis unici dei filii, aedificator falsae religionis atque institutor (an Athanasius? legisti in psalmo CXVIII: beati inmaculati in uia qui ambulant ita lege domini. beati qui perscrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum; et dicito, quis uestrum exquirit deum, quis fideliter eius maiestati famulatum praebet? tune, qui facis persecutionem Athanasio, cur se Christianum fateatur, an ille qui te uelit persecutorem suum e laqueis eripi diaboli? tune, qui sis destractor catholicae fidei, an ille apostolicae fidei praedicator? si tu es seruiens deo, quomodo infra dicit spiritus sanctus: non enim qui operantur iniquitatem in uiis eius ambulauerunt ? uos igitur haeretici operarii iniquitatis, cum non in uiis inueniamini domini, utique manifestatis uos operibus uestris esse in uia diaboli. legisti: nolite selari mortem in errorem uitae uestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum uestrarum, quoniam deus mortem non fecit nec laetatur in perditionem uiuorum ? an minime? si legisti, cur praecepisti quaereremus nobismet ipsis mortem? si non legisti, cognosce quid nos facere fueris hortatus, tu qui in sortem delegeris esse illorum, quorum facinora describat ore Salomonis spiritus sanctos dicens: neque mercedem sperauerunt iustitiae nec iudicauerunt honorem animarum sanctarum, quoniam deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum. inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum.
[*]( 1 Ps. 105, 3 7 Ps. 118, 12 15 Ps. 118, 8 19 Sap. 1, 12. 13 25 ib. 2, 22. 23, ) [*]( 8 impins*** 4 quis fort. 5 illi dei v 6 an a. Z. m. rec. q̰ 8 perscrutantur (per m 1) 9 ei 11 qcur (I m. rec.) 16 operari * 17 inueniemini 19 zelare uersio antiqua 21 perditione v meministi legiue 22 ninime si legisti (memlnletl legisse m. rec.) 24 ortatus m. 1 sorte i fort. 29 introuit (\' m. rec.) ) 121
imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius. conspicis te imitatorem esse diaboli, in parte esse constitutum illius; cognoscis tu quod tibimet conquiras mortem, tu qui nolueris <in) imagine dei, quomodo es factus a deo, manere, sed temet contuleris ad illum, cuius inuidia mors intrauerit in orbem terrarum.
Contra accipe quantam felicitatem cupiat consequi Athanasius, unde et nolit esse quod sis tu Arrianus apostata; accipe quantam fuerint etiam illi, quos iam, cur se Christianos dixerint, es interficere dignatus, consecuti beatitudinem: iustorum autem animae in manu dei sunt, et non tanget illos tormentum. uisi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est malitia exitus illorum ab itinere iusto. abierunt in exterminium, illi autem sunt in pace. etenim si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est, et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam deus temptauit illos et inuenit illos dignos se. tamquam aurum in fornace probauit illos, quasi holocaustam hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum, fulgebunt, tamquam scintillae in arundineto discurrent. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum. desideras interficere Athanasium, existimans quod ei, si eum mactaueris, possis aeternum dare malum, ignorans scriptum: condemnat iustus mortuus uiuos impios et iuuentus celerius consummata longaeuitatem iniusti. uidebunt etenim finem sapientis et non intellegent quid cognouerit de illo et quare munierit dominus. uidebunt et contemnent, illos autem dominus inridebit. et erunt post haec decidentes sine honore et in con. tumelia mortis in perpetuo, quoniam disrumpet illos sine uoce inflatos, et commouebit illos a fundamentis, et usque ad supremum deserentur, et erunt in dolore, et memoria illorum [*]( 10 Sap. 3, 1—8 24 ib. 4, 16-20 ) [*]( 3 quot m. 1 4 in s. 1. m. rec. in imaginem v 9 qcur (q̰ ttu rea.) christianus m. 1 11 taget 20 et in Latinius arundinito 27 condemnent; em. Lat. 31 suppraemum )
122
. periet. uenient in cognitionem peccatorum suorum timidi., et transducent illos ex aduerso iniquitates eorum. cernis inter quos sit pars tua constituta, cernis cum qualibus temet feceris stare contra dei domum; Athanasium uero uidebis inter istos, de quibus infra scriptum accipe: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustauerunt et abstulerunt labores eorum. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis. dicent inter se paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos habuimus aliquando in risum et in similitudinem inproperii. nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est ? tunc haec dicturas, nisi tibi consulueris, quando uideris te demersum in tartarum, tunc dicturus haec quae dicit dicturos suos persecutores militum Christi scriptura sancta: ergo errauimus a uia ueritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis; lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus heremias difficiles, uiam autem domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia aut quid diuitiae cum exsultatione contulerunt nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens. contra Athanasium uisurus inter illos, quorum gloriam narrans spiritus sanctus dicit: iusti autem in perpetuum uiuent, et apud dominum est merces illorum et cogitatio eorum apud altissimum. ideo accipient regnum decoris et diadema de manu domini, quoniam dextera sua proteget illos et in brachio suo defendet illos. tu contra si in hac manseris animi obstinatione, si censueris finire fragilem hanc uitam inter Arrianos, eris inter illos, ad quos item loquitur ore prophetae spiritus sanctus:
[*](5 Sap. 5, 1-5 16 ib. 5, 6--9 24 ib. 5, 16. 17 ) [*]( 4 iustos fort. 7 orribili 10 risum Latinius, risu Vv 13 dictnrus] es add. s. l. m. rec. et v 15 suos] uos Latinius, tuos (i. e. qui tui similes sunt) malim persecutores v, persecuturos (° m. rec. et os ex us corr. m. 1) V 18 IDviae (corr. m. rec.), uiae fort. tenendum 23 uisurus] es add. 8. I m. rec. etv 25 mercis ) 123
audite ergo, reges, et intellegite, discite, iudices finium terrae, praebete aures. uos, qui continetis multitudinem et placetisuobis in turbis nationum; quoniam data est a domino potestas uobis et uirtus ab altissimo, qui interrogabit opera uestra et cogitationes scrutabitur, regni quoniam cum essetis ministri : eius, non recte iudicastis neque custodistis legem neque secundum uoluntatem dei ambulastis. horrende et cito apparebit uobis, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt, fiet. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem \' potenter tormenta patiuntur. non subtransiet personam cuiusquam dominus nec reuerebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam et pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus, fortioribus autem fortior instat cruciatio. ad uos ergo o mali tyranni, sunt sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. tunc, si necdum nos audieris, Constanti, uisurus quae nunc uidere uales minime per incredulitatem tuam; uidebis tunc, cum inter contyrannos tuos fueris conlocatus in illa loca tormentorum, non solum quod iniusta amaueris iudicia, sed et quod dei domum destruere uolueris, quod negator dei filii exstiteris, quod aliter fidem praedicari sanxeris per minantem potentiam tuam quam prophetae et apostoli praedicauerunt. nec poteris dicere: non sum inter illos quos describit per Salomonem spiritus sanctus, quando audias dicere: ad uos ergo, o mali tyranni, sunt sermones mei.
Non poteris itaque negare te omnium esse contyrannorum tuorum principem, si modo penitus intuearis operam tuam. custoditio, inquit propheta, legum confirmatio incorrupti. onis est, incorruptio autem faciet te proximum deo. tu ad haec, corrumpite, inquis, dei legem, ut corrupistis uos, persecutores [*]( 1 Sap. 6, 1—10 28 ib. 6, 19 ) [*]( 5 cogitationes scrutabitur regni uulgo coniungunt; regni exp. Lati- nius 7 horrendae 10 patiuntur (e m. rec.) cuiusque v 12 pupillum v 18 isilla isloca m. rec.) 19 donum 21 sancxeris minantem scripsi, manentem Vv, amentem Latinius 23 describi\' (4 m. rèc.) 27 operam tuam (corr. m. rec.) 28 inquid m. 1 30 ut corrompistis.. )
124
nostri. quis tam necors est, qui nelit corruptus a te in aeternum perire? qui nolit manendo in integritate proximus fieri deo? cur haec ant ipse fecisti aut nos facere fueras conpellere ausos? numquid non legeras dixisse in libro Sapientiae Salomonem ad deum: deus parentum et domine misericordiarum, qui fecisti omnia uerbo tuo, et sapientia constituisti hominem, ut dominetur creaturae quae a te facta est, ut disponat orbem terrarum in iustitia et aequitate et in directione animi iudicium iudicet, et iterum: docuisti populum tuum per alia opera, quoniam oportet iustum esse et humanum, et bonae spei fecisti filios tuos? non, inquam, haec scripta inueneras, (ut) auderes ad tantam pronocare nos inhumanitatem? quomodo bonae spei filii erimus? quomodo iustos nos et humanos ante deum seruos illius exhibebimus, cum praeuaricatores legis neque iusti neque filii dei dicantur? cognosce itaque a quali nos (bono) nolueris pertrahere ad mortem et quidem sempiternam, siquidem omnis qui desinit esse inter eos, quos in filiorum adoptione uocauerit deus, sit amittens uitam, sit perpetuam possidens mortem. cum igitur sitis Arriani inhumani impii crudeles homicidae, quomodo dici Christiani poteritis? sed et cum negetis Christum unicum dei filium et confiteamini credidisse uos in antichristum, unde aut quomodo uos poteritis Christi probare seruos, cum manifestaritis uosmet uestra professione esse famulos antichristi? antichristus etenim, in quem Arrius crediderit, re uera fuit, quando non fuerit contra noster saluator dominus ac deus dei unicus filius non est, ut tu uis, Constanti, creatura, sed est dominus creaturae; est aeternus inaestimabilis, sicut est et cuius est filius; induit sane perfectum hominem nouissimis diebus de utero uirginis, sed et cum suscepisset hominem, talis est inmutabilis
[*](5 Sap. 9, 1-8 9 ib. 12, 19 ) [*](9 post indioet ras. 3 litt. 10 hamanum Latinius et LXX, humanae Vv bona (" m. rec.) 11 "haec (,l m. rec.) ut addidi 12 quomodo] uero add. 8. l. m. rec. et v 16 bono V s. I. m. rec., spe malim 18 adootiong (p et ~ m. rec.) ammittens 23 manifestaritis scripsi, manifestetis Latinius, manifestaretis Vv 25 re* (s eras.) 27 constantine (corr. m. rec.) 29 sanae m. 1 ) 125
incurruptibilis inenarrabilis et inconuertibilis, qualis est et cuius est filios; non eum suscepti hominis causa in aliud quam quod semper fuit potuit conuertere, quandoquidem in forma sit dei patris sui, quandoquidem sit aequalis filius patri, ut refert beatissimus apostolus; qui eum in forma dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam accipiens serui. non enim quia dixit: semet ipsum exinaniuit, formam serui accipiens, deus dei unicus filius aliud fieri potuit ex illo, quod est incorruptibilis inenarrabilis inmutabilis, cum sit semper in eo statu aeternae magnitudinis manens, in quo sit manens et eius pater. sed utique intellegimus quid sit sed semet ipsum exinaniuit, hoc est, cum sit similis atque aequalis patri filius, tamen quod et hominem se propter nostram salutem fieri uoluerit.
Cum itaque tu antichristum susceperis pro Christo, quia re uera ille fuerit, quomodo non fuerit, qua fronte adhuc es resistens Christianis, nisi illa qua solent et adulterae pudicis? ausus fuisti temptare dominari uelle dei populo, subicere uelle ecclesiam dei tuo regno, diuinam maiestatem illius tantum metuentem tuo futtili imperio; et hoc quidem fecisti, quia nesciens sis scriptum esse de uobis tyrannis: propter hoc indisciplinatae animae errauerunt; dum enim persuasum habent iniqui posse se dominari nationi sanctorum, uincti tenebrarum catenis et longa nocte compediti, inclusi sub tectis, fugitiui. conspicis iam te esse inter illos dei populi persecutores, de quibus legisti, quod una catena tenebrarum sunt omnes colligati, et iterum: digni quidem illa carere lumen et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiunt filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen uitae omnibus dari. an negabis dei antistites te tenere in claustris? et cur es detinens? ne praedicemus certe dei populo ueritatem? cur [*]( 5 Phil. 2, 6 21 Sap. 17, 1. 2 26 ib. 17, 17 27 ib. 18, 4 ) [*]( 4 2 alint quod quam 12 quod ,v 30 antestites tenere] nos add. Latinius cur es scripsi, cum res V, cum ea v )
126
; nos retines in careere? cur mittis ad exilia? nisi quia sis metuens ne uos lupos Arrianos rapaces canes rabidos atque : antichristos esse temporis nostri manifestemus sacris reuelan- ;\' tibus scripturis. sacrae enim scripturae probant uos ex actibus uestris non esse dei seruos, sed plane filios diaboli. si enim non es unus ex illis, quos tales futuros sacrae clamant scrip- . turae, cum scriptum inueneris in CXXXI psalmo: surge, domine, in requiem tuam, tu et area sanctificationis tuae, sacerdotes tui induantur iustitiam, cur damnari a nobis absentem uoluisti? certe ad hoc ut iustitiam, quam nos induerat dominus, amitteremus. cum enim dicat: sacerdotes tui induantur iustitiam. et tu iniustitiam nos urgueres facere, quid aliud essemus, si fecissemus quod tuae maliuolentiae fuerat uisum, nisi conscelerati tui, nisi totius iniquitatis fontes ? hi scilicet, qui deponentes iustitiae officium iniustitiae, uttibi placeremus, essemus suscepturi. persequeris dei domum, Constanti, ignorans te ipsum deum persequi in domo eius; domus etenim dei est ecclesia, in qua est inhabitans dominus, sicut scriptum est in eodem psalmo: elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam praeelegi eam. cum haec itaque sint, temet puniri conspice, quando aliquem nostrorum punis, tuam te salutem persequi, quando sis deo repugnans, non nos, in quos audias deum dicere quod enim dignetur requiescere. tu ergo qui templa domini temptas uiolare, nisi te conuerteris, eo disperies genere quo illi, de quibus dicit Dauid in psalmo CXXXV: qui percussit Aegyptum cum primitiuis eorum, quoniam in saecula misericordia eius, et eduxit Israel de medio eorum, quoniam in saeculum misericordia eius. qui diuisit mare rubrum in diuisionem, quoniam in saeculum misericordia eius, et transduxit Israel per medium eius, quoniam in saeculum miseri-
[*]( 7 Ps. 181, 8. 9 19 Ps. 181, 18. 14 26 Ps. 185, 10-15 ) [*]( t n 1 carcerem exlia 2 rabidosos v, rabiosoB Latinius 4 probat i (" m. rec.) 7 CXXXI primo 10 qua v 20 abitabo 21 punire ••. (\' m. rec.) 22 ponis 25 disperies (" m. rec.) ) 127
cordia eius, et excussit Pharaonem et exercitum eius in mare rubrum. qua de re haec scripta inuenio, nisi ut crederem, quia, cum tu me premere temptares, deus meus quod sic potuisset, nisi te conuertisses, extinguere quomodo Pharaonem et me quod sic fuisset erepturus de manibus tuis quomodo et illos de Pharaonis potestate? idcirco etenim dicit ad singulas uirtutes: quoniam in saeculum misericordia eius, ut mihi aperiret, quoniam domini misericordia mecum sit semper permanens, qui ei tantum sim seruiens, tecum uero esse non posse, quia uidelicet inimicus illius sis, quomodo fuit et Pharao.
Noluimus damnare absentem, noluimus in eum quem scimus innocentem et in eum quem nouimus catholicae fidei praedicatorem dare iuxta desiderium tuum sententiam. quare? quia nos Christiani in deum porreximus spem nostram, non in te ac regnum tuum caducum. noluimus de gloria regni tui nobis placere, qui gloriam consequi sumus expectantes ab eo, in quem solum confidendum esse atque sperandum docens dicit Dauid in psalmo CXLV: nolite confidere in principibus et in filiis hominum, quibus non est salus. exibit spiritus eius et reuertetur in terram suam. in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. beatus cuius deus lacob adiutor eius, et spes eius in domino deo ipsius qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis. qui custodit ueritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus. noluimus iniuste tecum persequi iustitiae plenum fructibus, ne dum de te uindictam coepisset consequi, fuisset consecutus etiam de nobis; non fecimus quod iniuste praecepisti nos implere, ne tecum ueniremus ad illum locum, qui in Ecclesiastico describitur: et deus requiret eum qui persecutionem patitur, et adhuc: uidi sub sole locum iudicii, illic impius, et locum iusti, illic pius. noluimus nobis coniungi haereticis, noluimus tecum dare [*]( 18 Pe. 145, 3—6 28 Eccli. 3, 15 29 ib. 3, 16 ) [*]( 1 lmare orubrum (io m. rec.) 8 praemere si (c m. rec.) 16 consequi V, conaequuturi v 18 confitere 20 terra sua C ~ m. rec.) 23 ell/is 24 pacientibus 25 uindictam scripsi, uindicta * Vv 26 consecutus (• m. rec.) V, consecuta v. )
128
manus ad dei inpugnandam domum, noluimus tecum idololatriam suscipere in contumeliam dei, noluimus sacrilegio tuo misceri, ne et nos audire mereremur tecum illa quae ore Oseae prophetae audient sacerdotes, populus et rex Israel, qui cuncti derelicto deo ad idololatriam se contulerant: audite haec sacerdotes et adtendite domus Israel, et domus regis intuemini; ad uos est iudicium, quia ut laqueum facti estis ad insidiam et sicut retia extensa ad auiarium uenantis. apud Amos prophetam sciebas utique scriptum, quando dedisti disciplinam exemplum damnandi scilicet innocentem: qui fecit in excelso iudicium, et iustitiam in terra posuit. dei iustitiae uiolator, Michaeam prophetam dixisse numquid ignorabas de Iudaeorum principibus? non leuauerunt ad deum manus suas, et concupiebant agros et diripiebant orphanos et domum eius, uirum et hereditatem eius. propter hoc haec dicit dominus: ecce ego cognosco super plebem mala, ex quibus non leuabitis ceruices uestras. sed tibi, cum proscribere digneris deportare mittere in carcerem torquere, postremo interficere dei cultores, nihil malorum repraesentabitur? noluimus misceri actibus tuis nefandis, ne tecum ad aeternam damnati poenam haec audiremus quae dicuntur apud Michaeam a deo: audite itaque haec, praepositi domus Iacob et residui domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta peruertitis, qui aedificastis Sion et Hierusalem in sanguinem iniquitatibus. iudices eius cum muneribus iudicabant et sacerdotes eius cum mercede respondebant et prophetae cum pecuniis diuinabant et in àomilw requiescebant dicentes: dominus in nobis est, et non uenient in nos mala. non legeras adhuc apud istum sanctissimum prophetam, ut damnari iuberes uirum deo dicatum? in quo conprehendam dominum, adsumam deum meum excelsum ? si conprehendam eum in holocaustis aut in uitulis anniculis,
[*]( 5 Os. 5. 1 10 Am. 5, 7 18 Mich. 2, 1-8 21 ib. 3, 9-11 29 ib. 6, 6-8 ) [*]( 1 idolatriam 4 osee 5 concti m. 1 7 laqaeus Latmius 10 exemplo fort. 12 mihaeam 13 iuda et eorum v et sic uidetur V m. rec. 14 oifanos 21 micheam 24 sanguine et in fort. 28 aput m. 1 ) 129
aut si suscipiet dominus in millia arietum aut in decem millia haedorum pinguium? aut dabo primogenita mea impietatis, fructum uentris mei pro peccatis animae meae? renuntiandunt tibi est, homo, quod sit bonum. aut quid dominus exquisiuit a te aliud nisi ut facias iudicium . et iustitiam et diligas misericordiam et paratus sis ire cum domino deo tuo? nec apud Ambacum inueneras scriptum: impius per potentiam oppressit iustum, ut ita sceleratum fuisses adgressus opus, quod te apud deum posset facere impium? item infra non inueneras positum: cur inspicis super contemptores? tacebis ob hoc, quod deuoret impius iustum ?
Et idcirco nos uidentes quia tu impius iustum deuorare temptaueras uirum, non solum non tacuimus male te agere, sed nec tacebimus. non enim alius es ab eo, propter quem dicitur: placens et contemptor, uir superbus nihil proficiet, qui dilatauit sicut inferus animam. non poterit dici quod non conueniat dici de te, si digneris mecum recordari scelera facinorum tuorum et si funera tua non fueris tardus recensere. quis etenim alius nostris diebus sibi placens, contemptor, superbus, nihil proficiens, qui dilatauerit sicut inferus animam suam et qui aestimari possit esse ut mors insatiabilis, reperiri potest nisi tu? sed conspice nihil te posse proficere dici tibi a deo. licet enim contemptor dei praeceptorum sis, eius licet religionem cupiens persequi eo usque dilataueris animam tuam ad dei mactandos cultores, ut toto in regno non digneris desinere gregem uexando domini, tamen nihil proficit omnis infestatio tua. cuncti etenim quos persequeris dei semper et sunt et erunt serui. tu uero, nisi tibi prouideris, in aeternum eris periturus, tibi placens, contemptor, superbus, qui sis dilatans animam tuam tamquam inferus ad nos deuorandos pariter et absorbendos, propterea quod [*]( 7 Hab. 1, 4 10 ib. 1, 13 15 ib. 2, 5 ) [*]( b 5 aliut m. 1 7 ambacum (corr. m. rec.) 13 uirum Latinvus, uerum Vv 15 contemtor m. 1 16 delatauit m. 1 dice 21 quia estimari Y, qui aestimari v 80 qui scripsi, quia Vv sit ) [*]( XIIII. ) [*]( 9 )
130
male tibi agenti resistamus, factus ut mors insatiabilis, furiis ageris in nostram necem. adeo nequam es, Constanti, ut cum prophetam inuenio dicere: o qui fundat fundationem malam. domui suae, ut conlocet in altum nidum suum, tu mihi atque hereditas antichristi, cui faues, ante oculos obuersetur, cognoscens conatus tuos illos sacrilegos. non enim potest dubitari te conatum et conari, ut toto in regno tuo posset fundari haeresis tua, destrui uero fides catholica. sed et cum audio dicatum deo prophetam dicere: uae qui aedificant ciuitatem in sanguinibus et praeparant ciuitatem in iniquitatibus, tu mihi esse uideris qui speluncam latronum sis per sanguinis fusionem aedificans, per necem dei seruorum. aut negabis speluncam latronum esse uestrum malignum concilium Arrianorum? si non estis latrones, quomodo interficere inuenimini deo dicatos? ciuitates in sanguine qui aedificant uae habent prudentissimus imperator non uidisti uae tibi posse esse, quia haeresem tuam per sanguinis dei hominum fusionem putasti reaedificandam? dicit spiritus sanctus per Sophoniam prophetam: quaerite dominum et omnes humiles terrae iudicium operamini et iustitiam quaerite et respondete, ea sic ut tegamini in die irae domini; tu dicis: damnate innocentem, estote mecum homicidae sacrilegi. an non haec sunt quae nos facere praecipis? imperasti damnari domini sacerdotem necne ? imperasti Arrianam perfidiam tenendam, reiciendam uero fidem apud Niciam conscriptam? si haec inpleri mandasse te refragari non potes, conspice et homicidas et sacrilegos nos efficere uoluisse. dicit deus: et erit in iUo die: scrutinabo Hierusalem cum lucerna, defendam super uvros qui contemptores sunt, ne custodiant mandata; et tu inquis tua magis atque conblasphemorum tuorum custodienda. quomodo potueramus
[*]( 3 Hab. 2, 9 9 ib. 2, 12 19 Soph. 2, 8 27 ib. 1, 12 ) [*]( 1 kusaciabilis 8 qui mihi v 6 conatos 7 connatum 11 sangoinem f* m. rec.) V, sanguinum fort. 16 ue 18 rehaediilcandom m. 1 23 necne e- m. rec.) 25 aput 26 conspice te fort. 30 potueramus (corr. m. rec.) ) 131
damnare iniuste iustitiae fructibus plenum domini sacerdotem, cum uideamus qualis comminatio fuerit oborta contra Iudae-orum praepositos uel contra omnes eorum conscios, qui haec quae agis egisse noscantur? o quae erat splendida et redempta ciuitas, columba. non exaudiuit uocem, non percepit disciplinam, in domino non confidit et ad deum suum non accessit. principes eius sicut leones fremunt, iudices eius sicut lupi Arabiae, non subreliqui erunt in mane. prophetae eius spiritales, uiri contemptores, sacerdotes eius contaminant se et impie agunt. dominus autem iustus est in medio eius et non faciet iniuste.