De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Dubitari itaque non poterit te esse ex illis, ad quos dicit spiritus sanctus: etenim m corde iniquitates operamini, in terra iniquitatem manus uestrae concinnant. alienati sunt peccatores ub utero, errauerunt a uenire, locuti sunt falsa. ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis tttifes suas, quae non exaudiuit uocem incantantium encantatoris, quae incantatur a sapiente. deus conteruit dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet domi- nus. ad uihilum uenientes et aqua decurrent, intendit arcum siaum, donec infirmentur. sicut oera liquefacta auferentur, super cos ecuidit non uiderunt solem. audis te cum tuis ad nihilum uenturum, ut iam illi uenerunt, quorum esse delegeris imitator. conspicis uos persecutores dei seruorum, unici filii dei negatores serpentibus et aspidibus conparatos; et non tandem times ad dei te transferre domum? non te, qui unus esse monstraris rei illis aspidibus, ita formas ad diaboli calcandum caput, quo possis dignus effici regnare inter eos, quorum Iohannes narrat gloriam: in sua propria uenit, et sui cum non receperunt; quotq?? autem receperunt eum, dedit illis potestatem filios fieri dei, qui credunt in nomine eius? no-n nomine scriptum in LVIII psalmo : deus Israel, intende ad uisitandas omnes gentes, non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem, ut iuberes dandam in absentem sententiam? nec LXI commonere pariter atque increpare spiritum sanctum per haec uerba cognoueras: quousque inruitis in hominem ? [*](4 Ps. 57, 2 8 Ps. 57, 8-9 24 loh. 1,11 27 Ps. 58, 6 81 Ps. 61, A ) [*]( 3 b olera (h m. rec.) 1> fili 7 dubitari scripsi, dubitare Vv 13 conteruit (* m. rec.) 15 intenclet fort. 16 auferantur v 21 timet transferres temet ad dei tranrferes (tWt. 28 no )

110
interficitis uniuersos? timor, inquit Salomon, domini initium sensus; sapientiam autem et disciplinam impii spernunt. hinc disciplinam et sapientiam spernis, quia sis sine dei timore\' hinc impius esse sacris describeris litteris, impius utique, quia non solum ipse deserueris deum, sed et colentes illum tam infeste persequaris. uae tibi, quia cum illis esse inueniris, de quibus in Prouerbiis lego: fili, noli te seducant uiri impii neque uelis, si te rogauerint dicentes: ueni, communica nobiscum sanguinem, abscondamus autem in terra uirum iustum iniuste, deglutiamus autem illum, uelut inferi uiuum. quid te Arrianorum Iudaeorum imitatorum delectauerat, Constanti. ut has illorum impias audiens uoces ad effundendum sanguinem dei seruorum fuisses eosdem secutus ? cur non consilia audisti Salomonis dicentis tibi? ne abieris vias cum illis, ne declinaueris pedem tuum ad semitas eorum. non enim inique ten- duntur retia auibus. ipsi enim qui homicidii participes sunt thesaurizant sibimet ipsis mala, hae sunt uiae omnium consummantium iniqua; sua enim impietate suam animam auferunt, et iterum: quanto tempore innocentes tenuerint iustitiam, non erubescent; insipientes autem dum contumeliae cupidi sunt, impii facti oderunt intellectum, et subiecti facti sunt obprobriis. tu tibi, Constanti, haec quaesisti obprobria, tu temet damnasti, qui praecepta contemnens dei maledictifl Iudaeorum discipulis haerere censueris Arrianis, cum quibus digne adhuc haec audis: nam quoniam uocabam, nec oboediebatis, et extendebam uerba, nec adtendebatis. sed inrita facie batis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis. itaque et ego uestra perditione ridebo; gratulabor autem aduersus uos, cum uenerit uobis subito tumultus, euersio autem similis procellae, cum aduenerit autem uobis interitus. erit [*](1 Prou. 1, 7 7 ib. 1, 10—12 14 ib. 1, 15-19 19 ib. 1, 22. 28 25 ib. 1, 24—32 ) [*]( 5 et qui colentes v 6 muenires m. 1 7 proaerbiB m. 1 nolite V, non te V m. rec. et v 8 uelis V et LXX, sed acquiescas V 8. l. m. rec. et v 14 nehabieris V, nec abieris v 15 pedum t • h 16 retiae 19 quando (corr. m. 1) 23 contempnens 25 at hnc ec ..a (* m. rec.) 28 uestrę (\' m. rec.) )
111
enim cum me inuocabitis, ego autem non exaudiam. quaerent me mali et non inuenient. oderunt enim sapientiam, uerbum autem domini non adsumpserunt, neque uoluerunt meis consiliis intendere; spreuerunt enim meas increpationes. ideoque edent uiae suae fructus et sua impietate saturabunt animas. nam quia decipiebant paruulos, interficientur.

Interfici certe tecum merebamur et quidem a deo, si tecum dei hominem fuissemus persecuti. sed quomodo istud fecissemus ? qui sciebamus scriptum: noli fabricare in amicum tuum mala, in incolam et confidentem. noli inimicitias exercere aduersus hominem sine causa, ne quid tibi operetur malum. aut numquid non erat sine causa, si prout insanus furor cohaereticorum tuorum per te iusserat, in innocentem mortis tulissemus sententiam? uae tibi, quia dictum de te persecutore nostro uideo: oculus contumeliosus, lingua iniqua, manus sunt effundentes sanguinem iusti, et cor fabricans cogitationes malas, et pedes festinantes ad male faciendum. legisti: fili, honora dominum, et ualebis; praeter.eum ne timeas alterum; et tamen te timeri uoluisti, deum uero contemni. unde etenim solum deum potueramus reperiri metuentes, si minis tuis succumbentes absentem inauditum et quidem eum, quem sciremus iustum, damnaremus? Salomon dicit: statera doti abominatio est coram domino, pondus autem aequum acceptum est ei. tu contra mandare non dubitas: damnate iniusto iudicio uirum, hoc rectum putans quod peruersum est adhuc Salomon de te ac tibi similibus: uiae insipientium rectae coram ipsis, exaudit autem consilia sapiens. damnate, inquis, Athanasium, et quidem ubi ualere non potuisti ingenio detestandae subtilitatis tuae, uiribus imperii tui coepisti. de te itaque scriptum accipe: malus cum contumelia agit mala, et iterum, quod temet sic laqueo iam necaueris, haerendo Arrianis, sicuti et ludas Scariothes Iudaeis: lex sapienti fons est uitae, stultus [*]( 9 Prou. 8, 29. 30 15 ib. 6, 17. 18 18 ib. 7, 1 22 ib. 11, 1 26 ib. 12, 15 30 ib. 13, 10 32 ib. 13, 14 ) [*]( 5 aedent 19 contempni 20 potuerimus v repperiri I I 28 detestande subtalitates 32 charioth et (et exp. m. rec.) )

112
autem laqueo morietur. adhuc dicitur de te: rex audax incidet ita mala. utique incidisti in haec mala, quia nihil sapientiae tibi reliqueris, negando unicum dei filium, sed totum temet uerteris in stultitiam, quae res effecerit te mactare deo caros. scriptum est: sapiens timendo declinabit a malo, insipiens autem miscetur confidens iniquo. non legeras scriptum: qui contumeliam facil pauperi inritat eum, qui fecit illum, ut innocentem tecum nos interficere traheres? si enim contumeliam facienti irascitur deus, quanto magis ei, qui interfecerit eius sacerdotem! scriptum adhuc non retinebas: ini- tium uiae bonae facere iusta; accepta autem sunt apud dominum magis quam immolare hostias, ut tu iniusta um facere cogeres? sed et alio in loco: qui iustum uocat iniustum, iniustum autem ut iustum, abominabilis est apud deum. abominabiles sine dubio essemus, si te iustum pronuntiaremus et uirum deo acceptum Athanasium iniustum iudicaremus. mirari, inquit, personam impii non est bonum, neque sanctum declinare iustum in iudicio. tu dicis contra, qui in impii persona uideris descriptus: damnate insontem, imitati meam personam; et licet haec nos facere coegeris, quae nobis possent deum quaerere iratum, tamen hortamur te inimicum sospitatis nostrae ex impio pium fieri, saluum ex aegro, uiuum ei mortuo, religiosum ei sacrilego.

Vade, inquis, haec adsequi potero ? quibus rebus? desine persequi dei domum, desine proscribere deportare interficere eius seruos, fatere te Christianum, execrare nobiscum cateruam commento diaboli quaesitam Arrianorum, crede sicuti credimus nos, qui ex beatorum apostolorum successione sumus episcopi, confitere unicum dei filium, sicuti illi confessi sunt ac nos confitemur; et ueniam consequeris tantorum [*]( 1 Prou. 18, 17 5 ib. 14,16 7 lb. 14, 31 10 ib. 16, 5 13 ib. 17, 15 16 ib. 18, 5 ) [*]( 4 efficerit m. 1 7 faciat (a exp. m. ree.) 8 traheres scripsi, traheris V v 9 interficerit m. 1 11 uitae 14 aput m. 1 abomiatfbilis m. l 19 meam] iniusti add. 8. I. m. rec. 21 ortamur 24 atsequi m. 1 26 fateri m. 1 98 secnti m. 1 )

113

scelerum. legisti enim apud Salomonem: mors et uita w manibus linguae, et apud beatum Paulum: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. meministi scriptum: testis falsus non inpunitus erit, et qui accusat inique non effugiet; et tamen fuisti ausus infitiari Athanasium. non enim nobis fuerat aliqua causa cum collegis sectae tuae Arri.. anis, cum eosdem iam pridem dei potentia cum Arrio apud Niciam tempore, quo non solum contra blasphemiam uestram, sed et contra omnes haereses fides descripta est, praeuniuerit. non, inquam, nobis cum illis pseudoepiscopis, inimicis dei, magistris tuis, aliqua fuerat -quaestio, ut iterum contra eosdem confligeremus quos semel deus pepulerat de populo suo. itaque nunc nobis tecum est ratio, quia te auetorem institueris, quod enim Athanasius fuisset reus, quem inauditum quia punire noluerimus, homo qui temet testem scires falsum ut fera inmanis ac belua coepisti nos cum Athanasio uelle punire, tamquam frendoribus tuis possis seruorum dei uigorem superare. licet enim Salomon dicat: regis minae similes sunt gemitibus leonis, tamen gemitus tui leonini contra nos habere uirtutem non poterunt. quare? quia sis tu praecursor antiehristi, et nos sumus milites Christi. quare? quia homines dei uincere non ualeas tu persecutor eius religionis. item alio loco, nihil, inquit, interest inter minas regis et iram leonis. quid hoc ad dei seruos, qui praeter deum neminem esse timendum statuerimus, qui in manu dei animas positas nostras meminerimus? possunt rugitus tuos timere coarriani tui, quia sint sine notitia dei, quia sint minime arma dei induti. ceterum dei domestici ridemus rugitus tuos leonis similes. quare? quia feram te cognoscentes, cuius rugitus habere describeris, rideamus te magis sub figura hominis constitutam rabidam feram cernentes [*]( 1 Prou. 18, 21 2 Rom. 10, 10 4 Prou. 19, 5 18 ib. 19, 12 22 ib. 20, 2 ) [*]( 1 aput m. 1 2 *put m. 1, pud m, rec. 14 rens coni. Tilius in notis, meus Yv puniri fort. 15 uoluerimus V timet (\' wi. rec.) 20 potuerunt fort. 28 inquid m. 1 26 rugitoe m. 1 sint scripsi, sitis Vv 28 rugitos m. 1 leones (\' m. rec.) V, leoni v ) [*]( xnn. ) [*]( 8 )

114
quam timeamus necesse est sed si non es fera sub imagine latens hominis, dicito. legisti apud Salomonem: misericordia et ueritas tutela est regi, et circumeunt iusti sedem eius. cum te contra caterua malignorum circumsepserit Arrianorum et esse cernamus misericordiae punitorem, ueritatis execratorem, quid esse aliud te iudicabimus nisi feram ac beluam? excitaris in nos, ut leo rugiens, cur misericordiam et ueritatem diligamus, cur non innocentem et iustum puniuerimus, et arbitraris non te esse inmanem feram ac beluam saeuissimam ?

Sed quae te uoluntas ad haec perpetranda perduxerit, prorsus uidere non possum, ut totius iustitiae episcopum catholicum, domini sacerdotem fuisses tali exitio persecutus. numquid non memineras scriptum: facere iustitiam et ueracem esse placet deo magis quam hostiarum sanguis? displicet tibi Athanasius, cur traditionem beatorum apostolorum custodiat, cur se Christianum fateatur, cur nolit esse coapostata tuus. non mirandum, quandoquidem scriptum teneamus : sanctus autem inmundus est apud malos. uobis malignis displicet is qui deo placeat, tibi praesertim temerario ac superbo, qui temerarius hinc esse intellegeris ac superbus, quod contra dei ordinationem tetenderis manum, quod apostolicam traditionem putaueris destruendam, quod episcopos, sub quorum te sollicitudine agere oportuerat, sub tuam ditionem censueris redigendos. quid igitur sis intellege, audiens per Salomonem quod tibi sit superbo nomen: temerarius et superbus pestilentia uocabitur. pestilens licet sis homo, tamen morbo tuo uexare nos non poteris, quia tutelam nobis sit praebens diuina clementia. temptasti denique pestilens facere nos compestilentes tuos; sed ille, cui dicati uiuimus, non siuit tua temptamenta adire corda recta; suggerit enim scriptum: ibera eos qui ducuntur ad mortem et redimere eos qui inter- [*]( 2 Prou. 20, 28 13 ib. 21, 3 18 ib. 21, 15 25 ib. 21, 24 31 ib. 24, 11. 12 ) [*]( 2 aput m. 1 5 puiiitorum (8 m. rec.) execretorem (corr. m. 1) 9r a 7 cur (* m. rec.) et sic l. 8. 15 et 16 bis 18 aput m. 1 20 hin (l m. rec.) )

115
ficiuntur ne parcas. si autem dixeris: nescio hunc, scito quoniam dominus corda omnium nouit. et qui figurauit spiritum omnibus illis scit omnia, qui reddit unicuique secundum opera eius. ad haec te dicente: damnate dei cultorem, derelin- quite fidem apostolicam, suscipite perfidiam meam, utique te aperit esse hominem pestilentem. deus nos subuenire uult in pressuris atque angustiis constitutis; et tu eos quos benefacere oportet male facere urgues, et quidem admouens ea quae timere posse existimaris. aduerte iam si non in te sit morbus illa quae uocatur pestis. est morbus ad hoc ualens, ut non solum. corpora, sed et animas morbidas possis efficere, eorum uidelicet qui te uelint audire dicentem: damnate domini antistitem, repudiate fidem quam semper tenuit ecclesia et suscipite meam quam tradidit Arrius. erubescere, inquit sancta scriptura, personam in iudicio non est bonum. et qui dicit impium iustum esse maledictus erit in populis et odibilis gentibus. nam qui arguunt meliora sperabunt, in ipsos autem ueniet benedictio optima. et tu existimasti erubescere nos potuisse personam tuam et damnare eum, quem scires etiam ipse innocentem, quem retineres esse reum in hoc tantum, quod noluerit se esse negare Christianum.

Interea quia te arguamus mortis iter tenentem, quia corripiamus, conspicis quae nobis merces promittatur: aperi, dicit propheta, os tuum uerbo dei et iudica omnibus integre; aperi os tuum et iudica iusta. et tu dicis: damnate innocentem. retineo quidem sacris continens scripturis: noli superbire coram rege, sed si intra terminos potestatis tuae esse uoluisses et superbus exstitissem te contra, re uera ipse me ut praeuaricatorem legis condemnassem. nunc uero quia [*]( 14 Prou. 24, 23-25 24 ib. 31, 8 26 ib. 25, 6 ) [*]( bi 6 noa (bl m. rec.) V, nobis v subueniri Latinius 9 timeri Latmius, sed supple eos 10 ille qui v est] es fort., an. l. 11 possit? 13 antestitem m. 1 14 quam (a ex e m. 1) 17 meliores parebunt Latinius; βελτίους ϕανου̃νται LXX 22 te mortis 23 conpicis (\' m. rec.) 27 intra (xa m. 1) .. ) [*]( 8* )

116
homicidae tibi ac sacrilego uera dicamus, non utique tamquam superbi puniri merebimur, sed magis praemiis adficiemur caelestibus, cur tibi erranti non pepercerimus. scriptum est: flagellum equo et stimulum asino, uirgam autem genti insipienti . uos negatores dei unici filii recte insipientes uocamus, quos uideamus in tanto uersari sacrilegio. nam cum esse scriptum uideo, quod sicut canis qui conuertitur ad uomitum suum et odibilis efficitur, ita stultus sua malitia conuersus ad suum peccatum, de te specialiter dictum iudico. quare, inquis. quia litteris tuis iurasti Alexandrinis nihil te mali deinceps facturum Athanasio, et nunc quaeris eum interficere. sed inquis: pater meus illum miserat ad exilium, et et me oportuit patris mei parere statutis. pone, ut uis, haereticum esse Athanasium; si recte fuerat missus ad exilium, cur eum passus es contra patris tui statuta recipere dignitatem quam ei se tulisse tuus arbitratus fuerat pater? sed inquis: fratris mei Constantis factum est interuentu. sed potuisti occurrere Constanti dicens: pater noster quem probauit haereticum nisi se correxerit, recipere in partes regni mei non possum. sed inquis: timui ne inter nos bella fuissent orta. ergo quia Saporinus Persarum rex nunc contra te gerit proelium, si tibi dixerit: suscipe religiones meas, et ero tecum pacatus, te oportet cum omnibus in imperio tuo demorantibus facere transitum ad religiones daemonum? daemoniis enim sacrificans est Saporinus. conspicis itaque non te egisse ut dei seruum suscipiendo eum et loco reuocando suo quem meminisses in causam fidei deportatum, primo quod inpotentem iudicaueris deum, tamquam te tueri non potuerit tuentem ueritatem, haereticis resistentem, deinde quod magis tibi propitium esse uolueris Constantem quam deum. quem utique Constantem regem si haereticum factum memineras fauendo Athanasio, [*]( 4 Prou. 26, 8 7 ib. 26, 11 ) [*]( S qcur (q m. rec.) 14 cum (°x m. rec.) 21 Soporisus v 22 religione (\' m. rec.) 24 religionis 25 soporinas Vv itaque F, enim v 27 cansa fort. )
117
quem tu iam probatum habebas sacrilegum, non solum non regnum tuum deo debueras praeponere, sed nec ipsam tuam animam. tu etenim ipse testis es conscientiae tuae, quod enim propter fidem quam semper tenuit ecclesia ac tenet, cur eam damnare noluerit, missus fuerit ad exsilium, quia uidelicet noluerit esse Arrianus; idcirco namque Athanasium perosum habitum a patre tuo non fugit te, quandoquidem et tu in ea eum digneris persequi causa, in qua fuerit et tuus pater persecutus. dicat denique se non esse Christianum, fateatur se Arrianum, et erit apud te sapientissimus, magnus. digne itaque conparatus es cani, qui redierit ad uomitum suum; iam enim Christianus aestimabaris et non esse Arrianus, ex quo Athanasium cum talibus litteris diuinitus sibi commissis repraesentaueris. at nunc cum esse conprobaris Arrianus et cupiens haeresem tuam inuenire locum uirum iustum persequaris, quia ille uidelicet sit eandem omni nisu inpugnans, recte es conparatus cani redienti ad suum uomitum.

Item etiam in illo facto tuo egregio recte conparandus cani qui redierit ad uomitum suum, quod enim acceperis ueritatem non esse catholicum Adoxium Germani<ci)ensium et dederis contra eundem litteras ad Antiochenos et postea hunc eundem Adoxium defendere coeperis ueritatis esse doctorem, ipsius haeresem catholicam uindicans fidem. quare, Constanti, tam leuis? quamobrem in causa fidei ut uentis pulsantibus harundo flecteris huc atque illuc ? quid mirum, si tam facilis fuisti ad damnandum Athanasium etiam cunctos dei inuitare sacerdotes, quandoquidem etiam in statu religionis tanta agere per tuam non dubitaris temeritatem? efferbuisti ad innocentis fundendum sanguinem rex piissimus, tamquam non meminisses scriptum: regis in ueritate iudicantis de pauperibus, sedes eius in testimonium resurget; sed tu hinc [*]( 80 Prou. 29, 14 ) [*]( t. eum . 4 quem cur ($m. rec.) 5 et 6 uoluerit 8 enim (cum m. rec.) 10 digne (e ex a m. 1) 14 ad m. 1 20 germaniensium (el m. rec.) 23 iudicans v 81 sedis (• m. rec.) )

118
putasti te summum, si contra diuinas ires scripturas, si cuncta quae prohibent fecisses. odis Athanasium, cur Christianus sit; cur esse noluerit Arrii, ut tu dicis, discipulus, summo eum persequeris odio; sed talem te circa eum futurum olim spiritus sanctus ostenderat ore Salomonis dicens: abominatio est iustus uiro iniquo. noli, Constanti, adhuc demorari in his malis, noli dei abuti patientia, retine scriptum in LXXVII: excitatus est tamquam dormiens dominus, tamquam potens crapulatus a uino, et percussit omnes inimicos suos in posteriora; obprobrium sempiternum dedit illis, in LXXXI psalmo, quousque, dicit spiritus sanctus, iudicadis iniquitatem et faciem peccantium sumitis ? iudicate pupillum et egenum, humilem et pauperem iustificate. eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate. tu, interficite mecum, inquis, deo dicatum, cupiens nos tecum haberi cum illis, propter quos dicitur: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. mandat deus ne iudicium proferamus iniustum, ne tuam peccatoris reueriti faciem sineremus te punire eum quem persequaris iniuste. praecepit deus humilem iustificari a nobis, eripi pauperem et egenum de manu tua liberari carnificis. et tu inquis: damnate eum quem uoluit deus de mea manu peccatoris erui. non mirum; nec enim poteras ire contra tuas execrabiles dispositiones. dicit spiritus sanctus in XCVI: qui diligitis dominum, odite malum, et tua indicant praecepta te dicere: amate quod est malum. si enim malum esse uidetur deo damnari innocentem, dare aduersus absentem et quidem iustum uirum sententiam, quid est aliud quod nos cogis facere nisi quod odio habeat deus? si igitur quod odit deus fecerimus, utique non erimus ex illis, ad quos dicitur: qui diligitis domi. num, odite malum. nempe tu idcirco non odis malum, quia [*]( 7 Ps. 77, 65. 66 10 Ps. 81, 2-4 16 Ps. 81, 5 29 Ps. 96, 10 ) [*]( 2 et 3 qcur (5+ m. rec.) 7 LXXVII] psalmo add. s. l. m. rec. s 11 iudicasti faciS* (s eras.) 15 cupien (* m. rec.) 18 persequeris * b v 20 carnificeB m. 1 27 iniustum v 28 fecerimus deus (transp. signa m. rec.) )
119
non diligas dominum; sed nos idcirco facere nolumus quod odit deus, quia eum diligamus. facis haec, quia non sis seruus eius, cuius metus atque amor compellat nos odire malum. neque enim in ecclesia domini persecutor eius ecclesiae inueniris, ut putes ad uos dixisse prophetam in psalmo: qui diligitis dominum, odite malum, quando et in centesimo dicat: non habitat in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum. non ergo ad uos foris positos dicitur, sed ad nos: qui diligitis dominum, odite malum. odimus denique malum quod uos idcirco amatis, quia sitis non in ecclesia dei. quomodo etenim te in ecclesia esse poteris adstruere dei, homo qui non solum ecclesiam sis persequens, sed et ipsum negans qui fundarit ecclesiam? an non es superbus et habitare poteris in domo domini, quamdiu in hoc manseris supercilio? quis enim merito poterit dici superbus, si tu possis humilis iudicari, qui dicis: damnate contra mandata diuina innocentem, calcate praecepta dei, mea seruate?