De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Interea quia te arguamus mortis iter tenentem, quia corripiamus, conspicis quae nobis merces promittatur: aperi, dicit propheta, os tuum uerbo dei et iudica omnibus integre; aperi os tuum et iudica iusta. et tu dicis: damnate innocentem. retineo quidem sacris continens scripturis: noli superbire coram rege, sed si intra terminos potestatis tuae esse uoluisses et superbus exstitissem te contra, re uera ipse me ut praeuaricatorem legis condemnassem. nunc uero quia [*]( 14 Prou. 24, 23-25 24 ib. 31, 8 26 ib. 25, 6 ) [*]( bi 6 noa (bl m. rec.) V, nobis v subueniri Latinius 9 timeri Latmius, sed supple eos 10 ille qui v est] es fort., an. l. 11 possit? 13 antestitem m. 1 14 quam (a ex e m. 1) 17 meliores parebunt Latinius; βελτίους ϕανου̃νται LXX 22 te mortis 23 conpicis (\' m. rec.) 27 intra (xa m. 1) .. ) [*]( 8* )

116
homicidae tibi ac sacrilego uera dicamus, non utique tamquam superbi puniri merebimur, sed magis praemiis adficiemur caelestibus, cur tibi erranti non pepercerimus. scriptum est: flagellum equo et stimulum asino, uirgam autem genti insipienti . uos negatores dei unici filii recte insipientes uocamus, quos uideamus in tanto uersari sacrilegio. nam cum esse scriptum uideo, quod sicut canis qui conuertitur ad uomitum suum et odibilis efficitur, ita stultus sua malitia conuersus ad suum peccatum, de te specialiter dictum iudico. quare, inquis. quia litteris tuis iurasti Alexandrinis nihil te mali deinceps facturum Athanasio, et nunc quaeris eum interficere. sed inquis: pater meus illum miserat ad exilium, et et me oportuit patris mei parere statutis. pone, ut uis, haereticum esse Athanasium; si recte fuerat missus ad exilium, cur eum passus es contra patris tui statuta recipere dignitatem quam ei se tulisse tuus arbitratus fuerat pater? sed inquis: fratris mei Constantis factum est interuentu. sed potuisti occurrere Constanti dicens: pater noster quem probauit haereticum nisi se correxerit, recipere in partes regni mei non possum. sed inquis: timui ne inter nos bella fuissent orta. ergo quia Saporinus Persarum rex nunc contra te gerit proelium, si tibi dixerit: suscipe religiones meas, et ero tecum pacatus, te oportet cum omnibus in imperio tuo demorantibus facere transitum ad religiones daemonum? daemoniis enim sacrificans est Saporinus. conspicis itaque non te egisse ut dei seruum suscipiendo eum et loco reuocando suo quem meminisses in causam fidei deportatum, primo quod inpotentem iudicaueris deum, tamquam te tueri non potuerit tuentem ueritatem, haereticis resistentem, deinde quod magis tibi propitium esse uolueris Constantem quam deum. quem utique Constantem regem si haereticum factum memineras fauendo Athanasio, [*]( 4 Prou. 26, 8 7 ib. 26, 11 ) [*]( S qcur (q m. rec.) 14 cum (°x m. rec.) 21 Soporisus v 22 religione (\' m. rec.) 24 religionis 25 soporinas Vv itaque F, enim v 27 cansa fort. )
117
quem tu iam probatum habebas sacrilegum, non solum non regnum tuum deo debueras praeponere, sed nec ipsam tuam animam. tu etenim ipse testis es conscientiae tuae, quod enim propter fidem quam semper tenuit ecclesia ac tenet, cur eam damnare noluerit, missus fuerit ad exsilium, quia uidelicet noluerit esse Arrianus; idcirco namque Athanasium perosum habitum a patre tuo non fugit te, quandoquidem et tu in ea eum digneris persequi causa, in qua fuerit et tuus pater persecutus. dicat denique se non esse Christianum, fateatur se Arrianum, et erit apud te sapientissimus, magnus. digne itaque conparatus es cani, qui redierit ad uomitum suum; iam enim Christianus aestimabaris et non esse Arrianus, ex quo Athanasium cum talibus litteris diuinitus sibi commissis repraesentaueris. at nunc cum esse conprobaris Arrianus et cupiens haeresem tuam inuenire locum uirum iustum persequaris, quia ille uidelicet sit eandem omni nisu inpugnans, recte es conparatus cani redienti ad suum uomitum.

Item etiam in illo facto tuo egregio recte conparandus cani qui redierit ad uomitum suum, quod enim acceperis ueritatem non esse catholicum Adoxium Germani<ci)ensium et dederis contra eundem litteras ad Antiochenos et postea hunc eundem Adoxium defendere coeperis ueritatis esse doctorem, ipsius haeresem catholicam uindicans fidem. quare, Constanti, tam leuis? quamobrem in causa fidei ut uentis pulsantibus harundo flecteris huc atque illuc ? quid mirum, si tam facilis fuisti ad damnandum Athanasium etiam cunctos dei inuitare sacerdotes, quandoquidem etiam in statu religionis tanta agere per tuam non dubitaris temeritatem? efferbuisti ad innocentis fundendum sanguinem rex piissimus, tamquam non meminisses scriptum: regis in ueritate iudicantis de pauperibus, sedes eius in testimonium resurget; sed tu hinc [*]( 80 Prou. 29, 14 ) [*]( t. eum . 4 quem cur ($m. rec.) 5 et 6 uoluerit 8 enim (cum m. rec.) 10 digne (e ex a m. 1) 14 ad m. 1 20 germaniensium (el m. rec.) 23 iudicans v 81 sedis (• m. rec.) )

118
putasti te summum, si contra diuinas ires scripturas, si cuncta quae prohibent fecisses. odis Athanasium, cur Christianus sit; cur esse noluerit Arrii, ut tu dicis, discipulus, summo eum persequeris odio; sed talem te circa eum futurum olim spiritus sanctus ostenderat ore Salomonis dicens: abominatio est iustus uiro iniquo. noli, Constanti, adhuc demorari in his malis, noli dei abuti patientia, retine scriptum in LXXVII: excitatus est tamquam dormiens dominus, tamquam potens crapulatus a uino, et percussit omnes inimicos suos in posteriora; obprobrium sempiternum dedit illis, in LXXXI psalmo, quousque, dicit spiritus sanctus, iudicadis iniquitatem et faciem peccantium sumitis ? iudicate pupillum et egenum, humilem et pauperem iustificate. eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate. tu, interficite mecum, inquis, deo dicatum, cupiens nos tecum haberi cum illis, propter quos dicitur: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. mandat deus ne iudicium proferamus iniustum, ne tuam peccatoris reueriti faciem sineremus te punire eum quem persequaris iniuste. praecepit deus humilem iustificari a nobis, eripi pauperem et egenum de manu tua liberari carnificis. et tu inquis: damnate eum quem uoluit deus de mea manu peccatoris erui. non mirum; nec enim poteras ire contra tuas execrabiles dispositiones. dicit spiritus sanctus in XCVI: qui diligitis dominum, odite malum, et tua indicant praecepta te dicere: amate quod est malum. si enim malum esse uidetur deo damnari innocentem, dare aduersus absentem et quidem iustum uirum sententiam, quid est aliud quod nos cogis facere nisi quod odio habeat deus? si igitur quod odit deus fecerimus, utique non erimus ex illis, ad quos dicitur: qui diligitis domi. num, odite malum. nempe tu idcirco non odis malum, quia [*]( 7 Ps. 77, 65. 66 10 Ps. 81, 2-4 16 Ps. 81, 5 29 Ps. 96, 10 ) [*]( 2 et 3 qcur (5+ m. rec.) 7 LXXVII] psalmo add. s. l. m. rec. s 11 iudicasti faciS* (s eras.) 15 cupien (* m. rec.) 18 persequeris * b v 20 carnificeB m. 1 27 iniustum v 28 fecerimus deus (transp. signa m. rec.) )
119
non diligas dominum; sed nos idcirco facere nolumus quod odit deus, quia eum diligamus. facis haec, quia non sis seruus eius, cuius metus atque amor compellat nos odire malum. neque enim in ecclesia domini persecutor eius ecclesiae inueniris, ut putes ad uos dixisse prophetam in psalmo: qui diligitis dominum, odite malum, quando et in centesimo dicat: non habitat in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum. non ergo ad uos foris positos dicitur, sed ad nos: qui diligitis dominum, odite malum. odimus denique malum quod uos idcirco amatis, quia sitis non in ecclesia dei. quomodo etenim te in ecclesia esse poteris adstruere dei, homo qui non solum ecclesiam sis persequens, sed et ipsum negans qui fundarit ecclesiam? an non es superbus et habitare poteris in domo domini, quamdiu in hoc manseris supercilio? quis enim merito poterit dici superbus, si tu possis humilis iudicari, qui dicis: damnate contra mandata diuina innocentem, calcate praecepta dei, mea seruate?

Sed fortasse non loqueris iniqua, et poteris inueniri inter Christianos tu negator patris, negator unici filii eius, negator spiritus sancti paracliti, Arrianae haeresis fundator, destructor apostolicae fidei; non loqueris iniqua labiis tuis uenenatis, nihil ore illo profers sacrilego quod sit iniquum. ignorabas in psalmo centesimo secundo spiritum sanctum dixisse de domino: faciens misericordiam dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus, ut iniuste mandares iudicari? cuius mandatis parere nos dignum est domini sacerdotes? tuisne nondum erepti ab inmundis spiritibus an prophetae, per quem moneat spiritus sanctus, ut omnis iniustitiae pars uitetur a nobis cultoribus uerae diuinitatis? non legeras, Constanti, dictum ad uos reges a deo: nolite tangere christos meos et in prophetas meos nolite malignari, ut ad domum dei auderes tendere manus? dicit plenus spiritu sancto Dauid [*]( 6 et 9 Ps. 96, 10 7 Ps. 100, 7 25 Ps. 102, 6 31 Ps. 104,15 ) [*]( 8 sconpectu 12 ecclesiam m. 1 22 truedestor 23 iniqum m. 1 26 pacientibus iudicare Latinius 29 par (\' m. rec.) 30 uere )

120
in centesimo quinto psalmo: beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore; et tu, facite, inquis, mecum iniustitiam. persequeris Athanasium, impius pium, haereticus Christianum; sed oro te, dicas, qui uestrum deo esse possit acceptus? tu negator aetarnae maiestatis unici dei filii, aedificator falsae religionis atque institutor (an Athanasius? legisti in psalmo CXVIII: beati inmaculati in uia qui ambulant ita lege domini. beati qui perscrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum; et dicito, quis uestrum exquirit deum, quis fideliter eius maiestati famulatum praebet? tune, qui facis persecutionem Athanasio, cur se Christianum fateatur, an ille qui te uelit persecutorem suum e laqueis eripi diaboli? tune, qui sis destractor catholicae fidei, an ille apostolicae fidei praedicator? si tu es seruiens deo, quomodo infra dicit spiritus sanctus: non enim qui operantur iniquitatem in uiis eius ambulauerunt ? uos igitur haeretici operarii iniquitatis, cum non in uiis inueniamini domini, utique manifestatis uos operibus uestris esse in uia diaboli. legisti: nolite selari mortem in errorem uitae uestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum uestrarum, quoniam deus mortem non fecit nec laetatur in perditionem uiuorum ? an minime? si legisti, cur praecepisti quaereremus nobismet ipsis mortem? si non legisti, cognosce quid nos facere fueris hortatus, tu qui in sortem delegeris esse illorum, quorum facinora describat ore Salomonis spiritus sanctos dicens: neque mercedem sperauerunt iustitiae nec iudicauerunt honorem animarum sanctarum, quoniam deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum. inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum. [*]( 1 Ps. 105, 3 7 Ps. 118, 12 15 Ps. 118, 8 19 Sap. 1, 12. 13 25 ib. 2, 22. 23, ) [*]( 8 impins*** 4 quis fort. 5 illi dei v 6 an a. Z. m. rec. q̰ 8 perscrutantur (per m 1) 9 ei 11 qcur (I m. rec.) 16 operari * 17 inueniemini 19 zelare uersio antiqua 21 perditione v meministi legiue 22 ninime si legisti (memlnletl legisse m. rec.) 24 ortatus m. 1 sorte i fort. 29 introuit (\' m. rec.) )
121
imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius. conspicis te imitatorem esse diaboli, in parte esse constitutum illius; cognoscis tu quod tibimet conquiras mortem, tu qui nolueris <in) imagine dei, quomodo es factus a deo, manere, sed temet contuleris ad illum, cuius inuidia mors intrauerit in orbem terrarum.

Contra accipe quantam felicitatem cupiat consequi Athanasius, unde et nolit esse quod sis tu Arrianus apostata; accipe quantam fuerint etiam illi, quos iam, cur se Christianos dixerint, es interficere dignatus, consecuti beatitudinem: iustorum autem animae in manu dei sunt, et non tanget illos tormentum. uisi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est malitia exitus illorum ab itinere iusto. abierunt in exterminium, illi autem sunt in pace. etenim si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est, et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam deus temptauit illos et inuenit illos dignos se. tamquam aurum in fornace probauit illos, quasi holocaustam hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum, fulgebunt, tamquam scintillae in arundineto discurrent. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum. desideras interficere Athanasium, existimans quod ei, si eum mactaueris, possis aeternum dare malum, ignorans scriptum: condemnat iustus mortuus uiuos impios et iuuentus celerius consummata longaeuitatem iniusti. uidebunt etenim finem sapientis et non intellegent quid cognouerit de illo et quare munierit dominus. uidebunt et contemnent, illos autem dominus inridebit. et erunt post haec decidentes sine honore et in con. tumelia mortis in perpetuo, quoniam disrumpet illos sine uoce inflatos, et commouebit illos a fundamentis, et usque ad supremum deserentur, et erunt in dolore, et memoria illorum [*]( 10 Sap. 3, 1—8 24 ib. 4, 16-20 ) [*]( 3 quot m. 1 4 in s. 1. m. rec. in imaginem v 9 qcur (q̰ ttu rea.) christianus m. 1 11 taget 20 et in Latinius arundinito 27 condemnent; em. Lat. 31 suppraemum )

122
. periet. uenient in cognitionem peccatorum suorum timidi., et transducent illos ex aduerso iniquitates eorum. cernis inter quos sit pars tua constituta, cernis cum qualibus temet feceris stare contra dei domum; Athanasium uero uidebis inter istos, de quibus infra scriptum accipe: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustauerunt et abstulerunt labores eorum. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis. dicent inter se paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos habuimus aliquando in risum et in similitudinem inproperii. nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est ? tunc haec dicturas, nisi tibi consulueris, quando uideris te demersum in tartarum, tunc dicturus haec quae dicit dicturos suos persecutores militum Christi scriptura sancta: ergo errauimus a uia ueritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis; lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus heremias difficiles, uiam autem domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia aut quid diuitiae cum exsultatione contulerunt nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens. contra Athanasium uisurus inter illos, quorum gloriam narrans spiritus sanctus dicit: iusti autem in perpetuum uiuent, et apud dominum est merces illorum et cogitatio eorum apud altissimum. ideo accipient regnum decoris et diadema de manu domini, quoniam dextera sua proteget illos et in brachio suo defendet illos. tu contra si in hac manseris animi obstinatione, si censueris finire fragilem hanc uitam inter Arrianos, eris inter illos, ad quos item loquitur ore prophetae spiritus sanctus: [*](5 Sap. 5, 1-5 16 ib. 5, 6--9 24 ib. 5, 16. 17 ) [*]( 4 iustos fort. 7 orribili 10 risum Latinius, risu Vv 13 dictnrus] es add. s. l. m. rec. et v 15 suos] uos Latinius, tuos (i. e. qui tui similes sunt) malim persecutores v, persecuturos (° m. rec. et os ex us corr. m. 1) V 18 IDviae (corr. m. rec.), uiae fort. tenendum 23 uisurus] es add. 8. I m. rec. etv 25 mercis )
123
audite ergo, reges, et intellegite, discite, iudices finium terrae, praebete aures. uos, qui continetis multitudinem et placetisuobis in turbis nationum; quoniam data est a domino potestas uobis et uirtus ab altissimo, qui interrogabit opera uestra et cogitationes scrutabitur, regni quoniam cum essetis ministri : eius, non recte iudicastis neque custodistis legem neque secundum uoluntatem dei ambulastis. horrende et cito apparebit uobis, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt, fiet. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem \' potenter tormenta patiuntur. non subtransiet personam cuiusquam dominus nec reuerebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam et pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus, fortioribus autem fortior instat cruciatio. ad uos ergo o mali tyranni, sunt sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. tunc, si necdum nos audieris, Constanti, uisurus quae nunc uidere uales minime per incredulitatem tuam; uidebis tunc, cum inter contyrannos tuos fueris conlocatus in illa loca tormentorum, non solum quod iniusta amaueris iudicia, sed et quod dei domum destruere uolueris, quod negator dei filii exstiteris, quod aliter fidem praedicari sanxeris per minantem potentiam tuam quam prophetae et apostoli praedicauerunt. nec poteris dicere: non sum inter illos quos describit per Salomonem spiritus sanctus, quando audias dicere: ad uos ergo, o mali tyranni, sunt sermones mei.