De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Et ut uideas te esse sine deo, unde et talia fieri mandaris, accipe regem, cum quo pro meritis fuerit deus suus, accipe et eius obsecrationem ad domini sacerdotes quos populo dei inpellebat iustum iudicare iudicium, conspice etiam tuorum a te contra ecclesiam institutorum iudicum et illius ministrorum actus; et poteris perpendere, si tecum non inmundi spiritus [*]( 2 n Par. 11, 12-15 ) [*]( 1 ieroboam 8 omne m. 1 finibus add. in mg. m. alt. 5 roboam V, Ieroboam v 6 sibi fort. 18 derelinqueraot 14 et infra Hieroboam v 15 Nicaeam v conscribtam m. 1 17 quisj tu add. 8. I. m. rec. 20 aput m. 1 25 te esse sine scripsi, te esse in V, te non esse in V m. rec. et v 29 iudicium v )

103
sunt qui fuerint cum Hieroboam. et habitauit, inquit in libro secundo Paralipomenon, Iosafat in Hieroboam, et conuersus est et exiit in populo a Bersabee usque ad montem Ephrem, et conuertit eos ad dominum deum patrum suorum. et statuit iudices in omnibus ciuitatibus luda munitis et per singulas ciuitates. dixit iudicibus: uidete quid uobis facietis; non enim homini iudicabitis, sed domino, et uobiscum est in uerbo. et nunc sit timor domini super uos, et seruetis et faciatis; neque enim est. cum domino deo nostro iniquitas neque personae acceptio neque munerum acceptio. et quidem in Hierusalem statuit Iosafat de leuitis et sacerdotibus et principibus Israel in iudicium domini et iudicare habitantes in Ierusalem. et mandauit super eos dicens: ita facietis in timore domini, in corde perfecto; et omne iudicium quod acceptum fuerit super uos a fratribus uestris, qui habitant in ciuitatibus suis, inter medium sanguinis et sanguinis, inter medium legis, in mandatis ac iustificationibus et ad iudicia. et distinguetis eis, et non peccabunt domino, et (non) erit ira super uos et fratres uestros. sic facite, et non peccabitis. ecce Amarias sacerdos princeps super uos in omne uerbum domini, et Iabadias filius Zmabel qui princeps est domui Iuda in omne uerbum regis, et scribae et leuitae in conspectu uestro. confortamini et facite, et erit dominus uobiscum cum bono. numquid dixit ad domini sacerdotes uel ad regni sui principes uel ad ceteros iudices: condemnate iustum, persequimini innocentem, damnate, interficite omnes credentes in deum? numquid dixit: amate quod non amat deus, odite iustitiam, diligite iniustitiam, sicuti dicis tu? aut numquid negare poteris te dixisse: damnate Athanasium absentem inauditum ? Iosaphat deo dicatus rex Iudae dicit secundum domini iudicandum legem, et tu dicis in apostasiam conuersus rex: damnate inauditum. [*]( 1 n Par. 19, 4-11 ) [*]( 1 fuerunt v inquid m. 1 3 bersabeę ephem 5 munitas 6 uos facitis Latinius 18 non om. Vv, add. Coleti 20 Zαβδιας vloe \'Ισμαήλ LXX 21 omng m. 1 )
104

Pone interea, Constanti, hodie in corpore esse Iosaphat regem et utrosque uos dicere ad nos, ille quidem haec: uidete quid uos facietis; non enim homini iudicabitis, sed domino, et uobiscum est in uerbo. et nunc sit timor domini super uos, ut seruetis et faciatis; neque enim est cum domino deo nostro iniquitas neque personae acceptio; tu contra esse damnandum dicas inauditum et eum quidem, quem etiam ipse scias innocentem. cui oboedire potueramus nos antistites dei, nos quos ante populo suo ore Hieremiae promiserat dicens : et dabo udbis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. cui, inquam, oboediremus, tibine an Iosaphat dicato deo uiro, qui id nos facere conpelleret quod meminissemus fieri mandasse deum? si itaque illum cognoscis domini implere praecepisse mandata, te uero exstitisse non solum dei mandatorum destructorem, uerum etiam ipsius desertorem, superest ut uideas, quis uestrum fuerit homo dei, quis eius clementiae fecerit uoluntatem. legimus scriptum sic de illo: et factus est dominus cum Iosafat, quoniam ambulauit in uiis patris sui primis, et non quaesiuit simulacra, sed dominum deum patris sui, et in mandatis eius ambulauit, et non sic opera Israel. et direxit dominus regnum eius, et dedit omnis Iuda munera Iosafat, et factae sunt illi diuitiae et gloria multa. et exaltatum est cor eius in uiis domini, et adhuc amputauit et lucos a Iuda. et tertio anno regni sui misit duces suos et filios uirtutum, et infra: et eum illis Elimasat et loram sacerdotes, et docebant Iudam, et cum illis librum legis domini, et pertransierunt in ciuitates Iuda et docebant populum. et factus est pauor domini in regnis terrae et in circuitu Iuda, et non bellauerunt Iosafat. et ab alienigenis adferebant Iosafat munera et argentum et dona, [*]( 9 Hier. 8, 15 18 n Par. 17, 8-7 25 ib. 17, 8-12 ) [*]( s I 8 potueramus (corr. m. rec.) V, poterimus v antestites m. 1 11 obędiremu; 18 miminissemus m. 1 21 sicut coni. Ttlius in notis 24 ἐξη̃ρε za ύψηλὰ xal xa α̌λση LXX 26 felimasat t 27 librum pro liber dicitur 30 iosafae (\' m. rec.) )

105
et Arabes adferebant illi arietes ouium septem milia septingentos, et erat Iosafat ambulans magnificatus usque in altum. quid tu tale facis? nempe misisti per omne regnum tuum, ut cuncti mandata dei despueremus susciperemusque praeceptum tuum, quod temptaret inpugnare domini praeceptum.

Iosaphat misit principes uirtutis regni sui, misit consiliarios suos, misit leuitas ac domini sacerdotes, obsecrans, ut cuncti cultores domini fuissent in regno suo, ut omnes unianimes deo tantum semet praeberent famulos; mittit etiam librum sacrae legis per gloriosum Moysen traditum, ut nihil extra fecissent quam quae fieri mandasset deus. tu non solum legem domini inueniris inpugnasse, quae praecepit innocentem et iustum non necandum, sed et ipsum dereliquisse deum, siquidem non sis apostolicam tenens fidem, sed Arrii perfidiam. ille populum errantem ab idolis conuertit ad deum, tu populum deo dicatum conatus es facere apostatam, quod es tu, hoc est sacrilegus.

Persecutus es atque persequeris Athanasium, eius sitiens cruorem. sed uide quid spiritus sanctus dicat in nono psalmo, in quo tu mihi specialiter descriptus esse uideris: dixit in corde suo: non mouebor a saeculo in saeculum sine malo. cuius os maledictione plenum est et amaritudine et dolo, sub lingua eius labor et dolor. sedet in insidiis cum diuitibus in occultis, ut interficiat innocentem. oculi eius in pauperem respiciunt. insidiatur in absconso sicut leo in spelunca sua. insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem, donec adducat eum in conuersatione sua. in laqueo suo humiliauit eum, inclinauit se et cadet, dum dominatur pauperum. dixit in corde suo: oblitus est deus, auertit faciem suam, ne uideat usque in finem. an si in hac perseueraueris nequitia, non erit dici dignum de te: auertit faciem suam, ne uideat usque in finem? tanta sunt funera tua, Constanti, ut, cum dicitur [*]( 21 Ps. 9, 27—32 (10, 6-11) ) [*]( .4p 1 septem ai 4 susceperemusque m. 1 5 tStaret (P m. rec.) b. 18 derelinquisse 15 ad (b m. rec.) 18 est m. 1 27 humiliabit eum, inclinabit fort. )

106
in psalmo decimo ex persona populi nostri: in domino confido, quomodo dicetis animae meae, transmigra in montem sicut passer? quoniam ecce peccatores intenderunt arcum., parauerunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde, tu mihi descriptus esse cum scelerum tuorum participibus uidearis. cognoscimus etenim uos Arrianos esse temporis nostri antichristos. aut si non is es, qui merearis numerari inter antichristos, aestima, dei unici filii negator. dicit sanctus spiritus per prophetam: dominus in templo sancto suo, dominus in caelo sedes eius. oculi eius in pauperem respiciunt, et palpebrae eius interrogant filios hominum. dominus interrogat iustum et impium, qui autem diligit iniquitatem odit animam suam. et tu statuisti eum puniendum, quem nec ipse cognoueris reum, nisi tantum in eo, quod tuae blasphemiae restiterit, factum apud te mortis reum. audi dicere dei spiritum: qui autem diligit iniquitatem odit animam suam, et cogis iniquitatem amare quam iustitiam. si non est iniustum damnare inauditum accusantibus uobis haereticis catholicum conuince. ego etenim cum adhuc scriptum inuenio: pluet super peccatores laqueos, ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum, quoniam iustus dominus et iustitiam dilexit, aequitatem uidit uultus eius, te atque omnes tecum facientes in hac parte esse cognosco. ueniet utique super uos ignis et sulphur et spiritus procellarum, nisi conuersi fueritis ad deum, quia sit pars calicis uestri negatorum unici filii dei, eius diuinae maiestatis dicatorum persecutoribus, qui cum sciatis deum iustum iustitiam diligere, amare aequitatem, uos censueritis damnare innocentem, persequi domini fidelissimum sacerdotem. diligite, inquit, dominum, in psalmo XXX spiritus sanctus, omnes sancti eius, quoniam ueritatem requirit dominus, et retribuet facientibus abundanter superbiam. et tu nos [*]( 1 Ps. 10, 1. 2 9 Ps. 10, 4. 5 19 Pa. 10, 6. 7 29 Ps. 80, 24 ) [*]( 2 dicitis V; πω̃ς ἐρει̃τε LXX 4 faretra 8 aestima] es tamen Latinius fili 9 spiritus sanctus v 10 sedis m. 1 15 aput m. 1 17 maBi*quam (magis m. rec.) 21 et pars v 24 sulfur )
107
inpuleras ad interficiendum innocentem, ad superbiam tecum possidendam. non enim te negare posses esse superbum, cum et in dei cultores funestas miseris manus et euangelicam fidem destruere fueris conatus atque firmare haereticam. in XXXII psalmo non legeras: diligit dominus misericordiam et iudicium, et misericordia domini plena est terra, ut iuberes damnari absentem? cognosce per haec opera tua quam sis inconsideratus quamque tuae salutis hostis, qui cum scriptum memineris: quis est homo qui uult uitam et amat uidere dies bonos? prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum, et auerte a malo et fac bonum, tu tamen non quietem capias haec gerendo quae te prohibuerit gerere deus. hoc est nolle uidere dies bonos, hoc est nolle uitam, hoc est petere sibi tribui mortem. cum itaque sis talis, qui ad mortem aeternam hauriendam curras, etiam in XXXV tu mihi uideris esse praeostensus. dixit iniustus, ut delinquat in semet ipsum, non est timor dei ante oculos eius. quoniam dolose egit in conspectu eius, ut inueniat.ur iniquitas eius et odium. uerba oris eius iniquitas et dolus, noluit intellegere, ut bene ageret. iniquitatem meditatus est in cubili suo, adsistit omni uiae non bonae, malitiam autem non odiuit.

Qualis es aduerte, iustissime imperator, propter quem esse dicta sentiantur etiam illa quae in Scariothem ludam et populum Iudaeorum fuerint dicta. quomodo potueramus, Constanti, damnare innocentem ad superbiae tuae consilium? cum sciremus scriptum apud Dauid: ostende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. non ueniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moueat me. ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec poterunt stare. quid dicis ? talis est misericordia dei ac iustitia, ut absentes et inauditi damnentur, et quidem innocentes, quos punire nec praesentes licet? sed quid mirum si haec fieri mandasti, homo nesciens deum ? quid mirum, si [*]( 5 Pa. 32, 5 9 Ps. 88, 18-15 16 Pa. 35, 2-5 26 Ps. 35, 11-13 ) [*]( I 1 tecum V, tuam v 2 posses (\' m. rec.) 23 scariothum )

108
ignorans eius misericordiam atque iustitiam praeceperis peruersa fieri iniqua iniusta? non te a tanto potuit remouere scelere psalmographi sermo dicentis: ibi. ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare ? nec ille in XXXVI: desine ab ira et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris, quoniam qui malignantur exterminabuntur ? haec itaque legens, quia pro nihilo habenda statuta censueris domini, idcirco te esse iudico illum, de quo, obseruabit, dictum est, peccator iustum et stridet super eum dentibus suis; dominus autem deridebit eum, quia prospicit quia ueniet dies eius. inter illos te habemus, de quibus dictum cerno: gladium euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant inopem et pauperem et trucident rectos corde. gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. melius est modicum iustum super diuitias pecca- torum multas, quoniam brachia peccatorum conterentur. tu inter istos inimicos es domini constitutus, quos describit dei spriritus adhuc infra: inimici domini mox ut honorabuntur et exaltabuntur, deficientes ut fumus deficient. considera tandem te cum omni tua sublimitate, (ni)si temet correxeris, ut fumum interiturum, quippe dei inimicum. adhuc de te scriptum uideo, quod nisi conuersus paenitueris, uenturus sis ad nihilum: uidi impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani. et transiui, et ecce non erat. et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius. tu es, inquam, ille, Constanti, de quo etiam haec dicta uideo: conspicit peccator iustum, et quaerit mortificare eum; dominus autem non derelinquet eum in manibus eius. dicit propheta plenus spiritu sancto: noli aemulari inter malignantes neque selaueris facientes iniquitatem, quoniam tamquam faenum uelociter arescent et sicut olera her- [*](5 Pa. 86, 8. 9 9 Ps. 86, 12. 18 12 Ps. 86, 14—17 18 Ps. 86, 20 23 Pa. 36, 85. 36 26 Ps. W, 32 28 Ps. 86, 1. 2 ) [*]( 4 poterunt v 8 dictum est «bseraabit v 9 etridebit v • iii 14 intrat (8 m. rec.) 17 inimicos scripsi, inimicus Vv 20 si (aI m. rec.) 29 zelaberis (° me rec.) 30 holera )
109
barum cito decident. at dicitur a te Constantio destructore dei religionis: mem imitamini? quia uos imitetur nisi qui uelit uobiscum tamquam olera herbarum arescere ? quis nisi qui uelit dei indignatione deleri, si Uere utique dicit: iusti- tiam loquimini, iuste iudicate filii hominum, et tu in innocentis exsurgis necem?