Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

at enim difficile est animo comprehendere quemadmodum possit anima [*](BRHSPJ 1 rnel PJ ipso om. P . 2 dum H uideretur edd. 3 suorum om. HP fecit (e ex a m. 2) H 4 uis] multa uis B appareret BP uideretur (exp. m. 3) B, uiderreltur P3 est om. P 5 odoruentus B ut] et H et om. S 6 dum P oculis B uenire B 7 et om. P 9 sensosque Bl, corr. B3 11 a nobis S alioue** (ro ? er.) B sensu fragili B 12 intuendus] intuendus est H 14 deum d esse1 P2 15 ex om. S 16 animo s & (i. e. sed corr. m. 3; om. ad) P et] sed S 17 esse nisi quod] nisi esse quod esse H 19 fortuito HS1, fortuitu BBS2, -tu ex -to P 21 qurila* ex quae B2 sequebatur H d 24 secessit B, recessit (corr. m. 2) S sentiens] constans et sentiens 8 26 cojpraehendere B possit-quemadmodum (612, 3) om. S animus P ) [*]( 39* )

612
retinere sensum sine iis partibus corporis in quibus inest officium sentiendi.

quid de deo? num facile est comprehendere quemadmodum uigeat sine corpore? quodsi deos esse credunt, qui si sunt, utique animae sunt expertes corporum, necesse est humanas animas eadem ratione subsistere, quoniam ex ipsa ratione ac prudentia intellegitur esse quaedam in homine ac deo similitudo.

denique illut argumentum, quod etiam Marcus Tullius uidit, satis firmum est, ex eo aeternitatem animae posse dinosci, quia nullum sit aliud animal quod habeat notitiam aliquam dei, religioque sit paene sola quae hominem discernat a mutis: quae cum in hominem solum cadit, profecto testatur id adfectare nos, id desiderare, id colere quod nobis familiare, quod proximum sit futurum.