Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam illos qui nullum omnino deum esse dixerunt non modo philosophos, sed ne homines quidem fuisse dixerim, qui mutis simillimi ex solo corpore constiterunt nihil cernentes animo et ad sensum corporis cuncta referentes, qui nihil putabant esse nisi quod oculis contuebantur.
et quia uidebant aut bonis accidere aduersa aut malis prospera, fortuito geri omnia crediderunt et natura mundum, non prouidentia constitutum. hinc iam prolapsi sunt ad deliramenta, quae talem sententiam necessario sequebantur.
quodsi est deus et incorporalis et inuisibilis et aeternus, ergo non idcirco interire animam credibile est, quia non uidetur, postquam recessit a corpore, quoniam constat esse aliquid sentiens ac uigens quod non ueniat sub aspectum.