Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

tacue est autem docere paene uniuersam ueritatem per philosophos et sectas esse diuisam. non enim sic philosophiam nos euertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius cauillari et inludere, sed docemus nullam sectam fuisse tam deuiam neque philosophorum quemquam tam inanem qui non uiderit aliquid ex uero.

sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam uera subuertunt, non tantum elapsa illis ueritas est quam se quaerere simulabant, sed ipsi eam potissimum suo uitio perdiderunt.