Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quomodo aut quare aut unde multi sunt? ita fit ut si ab illa rerum summa quam superius conprehendimus aberraueris, omnis ratio intereat et ad nihilum omnia reuoluantur.
Quam summam quia philosophi non conprehenderunt, nec ueritatem conprehendere potuerunt, quamuis ea fere quibus summa ipsa constat et uiderint et explicauerint. sed diuersi ac diuerse illa omnia protulerunt non adnectentes nec causas rerum nec consequentias nec rationes, ut summam illam quae continet uniuersa et conpingerent et inplerent.