Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

populus autem dei tribus illis diebus sub concauis terrae occultabitur, donec ira dei aduersus gentes et extremum indicium terminetur.

tunc exibunt iusti de latebus suis et inuenient omnia cadaueribus atque ossibus tecta. sed et genus omne impiorum radicitus interibit nec erit in hoc mundo ulla iam natio amplius praeter solam gentem dei. tum per annos septem perpetes intactae erunt siluae nec excidetur de montibus lignum, sed arma gentium comburentur, et iam non erit bellum, sed pax ac requies sempiterna.

cum uero conpleti fuerint mille anni, renouabitur mundus a deo et caelum conplicabitur et terra mutabitur. et transformabit deus homines in similitudinem angelorum et erunt candidi sicut nix et uersabuntur semper in conspectu omnipotentis et domino suo sacrificabunt et seruient in aeternum.