Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nunc ad cetera exequenda redeamus quae deinceps secutura sunt.

Diximus paulo ante in principio regni sancti fore ut a deo princeps daemonum uinciatur. sed idem, cum mille anni regni hoc est septem milia coeperint terminari, soluetur denuo et custodia emissus exibit atque omnes gentes quae tunc erunt sub dicione iustorum concitabit, ut inferant bellum sanctae ciuitati. et colligetur ex omni orbe terrae innumerabilis populus nationum et obsidebit et circumdabit ciuitatem.

tum ueniet nouissima ira dei super gentes, et debellabit eas usque ad unum. ac primum concutiet terram quam ualidissime et a motu eius scindentur montes Syriae et subsident ualles in abruptum et muri omnium ciuitatum concident. et statuet deus solem triduo ne occidat et inflammabit eum, et descendet aestus nimius et adustio magna super perduelles et impios populos et imbres sulphuris et grandines lapidum et guttae [*]( 7 paulo antej o. 24, 5. ) [*](EPITOME 7-13] c. 67, 6. 13-666, 7] c. 67, 7. ) [*](AUCTORES § 1 s.] cf. Apocal. 20, 1-9. § 2] cf. Ezech. 38, 20. 22 (39, 6). ) [*](BHSPj 1 praedicandusque BI, part. ras. corr. B* 2 eius om. P placida Px, corr. P3 nec H 3 putemus S tyrannus bis (alt. ti-) S abominandus (abho- S) SP 4 interitu B 5 lapsurus] sensurus S exquenda S 6 secutitfra B sunt om. H 8 daemon*um (1 er.) H ex mille hoc *illi B3 9 milia] milia anni H 10 et] e B custodia fa add. m. 3) B atque] quae ei H 11 inferawt P3 12 ciuitatis S 13 obsedebit H tunc BSP 14 uenient (exp. m. 1 ?) P debellauit Bl, corr. Bs, delebit H eos S 15 unam Heumannw ac] ad H 16 scindewtur P3 ualles Epit. 67, 7, colles C, sed cf. locum Ouid. Met. I 43 subsidere ualles a Lactantio II 5, 1 adlatum rin\' Bl, 17 ciuitatium B corruent S 18 inflammauit B 19 nimium H super perdnelles Heumannus, cf. super impios Epit. 67, 7; superduelles B, supra ha perduelles C-las S) SP, supra rebelles Hi cf. Addenda 20 sulpQris (h m. 2, n m. 3) P grandinis B )

666
ignis, et liquescent spiritus eorum in calore et corpora conterentur in grandine et ipsi se inuicem gladio ferient: et replebuntur montes cadaueribus et campi operientur ossibus.