Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

tum quorum fuerit probata iustitia, hi praemium immortalitatis accipient, quorum autem peccata et scelera detecta, non resurgent, sed cum inpiis in easdem tenebras recondentur ad certa supplicia destinati.

Figmenta haec esse poetarum quidam putant ignorantes unde illa poetae acceperint, ac negant haec fieri posse: nec mirum est ita illis uideri.

aliter enim quam res habet traditur a poetis: qui licet sint multo antiquiores quam historici et oratores et cetera genera scriptorum, tamen quia mysterium diuini sacramenti nesciebant et ad eos mentio resurrectionis futurae obscuro rumore peruenerat, eam uero temere ac leuiter auditam in modum commenticiae fabulae prodiderunt.

et [*](AUCTORES 3-9] cf. Orac. Sibyll. II 253-255; VIII 410 s. ) [*](BHSP] 1 uirescentium S; recresceutium Pacianus adureat P1, alt. a del. ln tantu (~ m. 2) B sensum H 2 deus om. S etiam] et S, et in P 3 exanimauit ut uicl. Bx, in ms. corr. B2 tunc B, tu* P 4 restringentur B comburentur SP; cf. ad conburet pag. 638, 12 6 sentieWt B2 habent. B2 in se aliquid B 7 uis] uirtus S 8 **noxius (in er.) B qui BHS accipit BH 9 obtemperet (op- S) SP 10 animam H omnes] nam omnes P 11 destinentur H 12 tunc B 13 hii SP°r 14 detecta om. H 18 acciperint H nercl B1 19 res se habet edd. traditur1 P2 20 qui] qui sit H sirnlt B2 multo bis, pro expunct., B stovici B2 22 et om. B moutiores surrectiores H 23 obsculorum more H eam (a in ras. ex u ? m. 2) B )

653
tamen idem testati sunt non auctorem se certum, sed opinionem sequi, ut Maro qui ait:
  1. sit mihi fas audita loqui
  2. .

quamuis igitur ueritatis arcana in parte corruperint, tamen ipsa res eo uerior inuenitur, quod cum prophetis in parte consentiunt: quod nobis ad probationem rei satis est.