Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed tamen docent uos sanctae litterae quemadmodum poenas impii sint daturi. nam quia peccata in corporibus contraxerunt, rursus carne induentur, ut in corporibus piaculum soluant: et tamen non erit caro illa, quam deus homini superiecerit, huic terrenae similis, sed insolubilis ac permanens in aeternum, ut sufficere possit cruciatibus et igni sempiterno, cuius natura diuersa est ab hoc nostro, quo ad uitae necessaria utimur, qui nisi alicuius materiae fomite alatur, extinguitur.
at ille diuinus per se ipsum semper uiuit ac uiget sine ullis alimentis nec admixtum habet fumum, sed est purus ac liquidus et in aquae modum fluidus: non enim ui aliqua sursum uersus urguetur sicut noster, quem labes, terreni corporis quo tenetur et fumus intermixtus exsilire cogit et ad caelestem naturam cum trepidatione mobili subuolare.
idem igitur diuinus ignis una eademque ui ac potentia et cremabit inpios et recreabit et quantum e corporibus absumet, tantum reponet ac sibi ipse aeternum pabulum sumministrabit: quod poetae in uulturem Tityi transtulerunt. ita sine ullo [*](EXPILATORES § 5 s. (— eiaminabit)] Pacianus, paraen. ad paenitent. c. 11, tom. 13 pag. 1088 D Migne:. post animarum tempestiua supplicia rediuiuis quoque perpetua corporibus poena seruatur. nemo Tityi iecur credat et uulturem poetarum: ipso sibi materiam recrescentiuin corporum reparat ignis aeternus. ) [*](BHSPj 3 soli\'di\'s B3 spiritibus] partibus B 6 sunt P laturi edd. qui HP 7 traxerunt H rursum B induerentur (exp. m. 2) H in om. H 8 post tamen eras. et ut uid. B eri*t (n er.) B 9 subiecerit P insolu*bilis (i er.) B 11 natural P3 quo ad] quod H, quod ad P 13 per se ipsum om. P 15 est B2 fluuidus HP 16 susum H urgetur HSP 17 exsilire] & illi re pax, part. ras. corr. 18 molli H, om. S 19 ignis] ignis in his B eademqu*tej (post u er. a) B cremauit Bt, corr. B2 20 et antc recreabit] ac H recreauit B\', corr. B3 quantum B\', corr. B1 *e (m er.) B absumit B1, ■ corr. B2, adsumet H 21 repone**t (ne er.) B, resumet P 22 uulturum H tityi H, titui B\', titoni B2, tytin B3, tytii S, ticii in ras. pH trastulerunt P )
sed et iustos cum iudicauerit deus, etiam igni eos examinabit. tum quorum peccata uel pondere uel numero praeualuerint, perstringentur igni atque amburentur, quos autem plena iustitia et maturitas uirtutis incoxerit, ignem illum non sentient: habent enim aliquid in se dei, quod uim flammae repellat ac respuat.
tanta est uis innocentiae, ut ab ea ignis ille refugiat innoxius, quia accepit a deo hanc potentiam, ut impios urat, iustis temperet. nec tamen quisquam putet animas post mortem protinus iudicari: omnes in una communique custodia detinentur, donec tempus adueniat quo maximus iudex meritorum faciat examen.