Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam si potest homo intellegere diuina, poterit et facere: nam intellegere est quasi e uestigio subsequi. non potest autem facere quae deus, quia mortali corpore indutus est, ergo ne intellegere quidem potest quae facit deus: quod an fieri possit, ex inmensitate rerum atque operum diuinorum facile est uni cuique metiri.
nam si mundum cum omnibus quae sunt in eo contemplari uelis, intellegas profecto quantum dei opus humanis operibus antistet. ita quantum inter opera diuina et humana interest, tantum distare inter dei hominisque sapientiam necesse est.
nam quia deus incorruptus atque inmortalis est et ideo perfectus, quia sempiternus est, sapientia quoque eius perinde ut ipse [*](EPITOME 4-15] c. 62, 4 s. qui quia-tenebant. ) [*](AUCTORES 10 comicus] Terent. Phorm. V 2, 15. ) [*](BHPJ 2 post et eras. in ut uid. B 5 quod] quod filosofi B, quae H 7 interinai P 8 ille Blpl, corr. B*P2 9 in uarias] iniurias BI. corr. B2 tÎnciderunt B7 10 Iutu B\', corr. B2 11 adsumptionibus HP 12 adsũpsissent P2 uera H quia B1, quarel corr. B3 13 possint B1 (corr. B2) P 15 deo] in deo II 17 quia (exp. m. 3 ?) P 19 fecit codd. recent. et edd. quod an] quod I quodam Bl, quod I quod an B3 20 me*tiri (n er.) B 21 intellegis f-gas Bx) B2 22 malim quanto conl. VII15,13 dei opus om. H antestet P 23 inter om. P 24 hominesque P04, corr. m. 1 ? )