Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Nunc ignaros ueritatis instruamus. dispositione summi dei sic ordinatum, ut iniustum hoc saeculum decurso [*]( 17 in quarto libro] c. 12, 22. ) [*](BHPj 2 in om. P terra B 4 gestantis (i ex e) B2 tramis B testj JP2\' 6 rqui\' B2 7 multi P honerati P 9 utroque loco hi*s (i er.) P uenenartal B2 praecepit H 10 ac de ueritate H 11 quibus] ut quibus H 13 operis H 14 tunc 11 15 tdominusi H2 18 refe*remus (r er.) B 21 uiolauerunt P potestate* (m er.) H 22 et non intellegunt om. P repeudente B 26 separare B 27 reuincimus H rectius sic reuincemus: nunc distinguendum uidetur 29 ordinatum] ordinatum est H )
in primis causa errorum omnium philosophis haec fuit, quod rationem mundi, quae totam sapientiam continet, non conprehenderunt.
ea uero sensu proprio et interna intellegentia non potest conprehendi: quod illi sine doctore per se ipsos facere noluerunt. itaque in uarias sibique saepe contrarias sententias inciderunt ex quibus exitum non haberent, et in eodem luto, sicut comicus ait, haesitauerunt, scilicet adsumtionibus eorum non respondente ratione, cum adsumpsissent quidem uera, sed quae adfirmari probarique non possent sine scientia ueritatis rerumque caelestium: quae, ut saepe iam dixi, non potest esse in homine nisi deo docente percepta.