Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

falsa est ergo Democriti et Epicuri et Dicaearchi de animae dissolutione sententia. qui profecto non auderent de interitu animarum mago aliquo praesente disserere, qui sciret certis carminibus cieri ab inferis animas et adesse et praebere se humanis oculis uidendas et loqui et futura praedicere, et si auderent, re ipsa et documentis praesentibus uincerentur.

sed quia non peruieant animae rationem, quae tam suptilis est, ut oculos humanae mentis effugiat, interire dixerunt.