Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
denique idem Lucretius oblitus quid adsereret et quod dogma defenderet, hos uersus posuit:
quod eius non erat dicere qui perire animas cum corporibus disserebat: sed uictus est ueritate et inprudenti ratio uera subrepsit.
- cedit item retro, de terra quod fuit ante,
- in terram, sed quod missum est ex aetheris oris,
- id rursum caeli fulgentia templa receptant.
praeterea id ipsum quod colligit, dissolui animam, hoc est simul cum corpore interire, quoniam simul nascantur, et falsum est et in contrarium conuerti potest. non enim simul interit, sed anima discedente integrum per multos dies manet et plerumque medicatum diutissime durat.
nam si ut simul nascuntur, simul interirent, non discederet repente anima [*](.AUCTORES 5 uasculum] cf. Lucr. III 440. 13 ss.] II 999 ss. ) [*](BHSPJ 1 occidet B 2 aspectfl (~ er.) S quia] quoniam H sub tectum (corr. m. 3) P, sub ictum B, sub ictu (~ er.) S, tactum, om. sub, H 4 sese S nascuntur P et1 P3 5 sirtl P3 6 a om. S caelesti (i ex e m. 3) P 7 (tum) utrumque edd. 8 redit S id om. S terra (~ m. 2) S 9 ac] aut SPl, corr. P3 11 dogma P2 12 **posuit (de er.) H 13 caedit (CP- S) BarHS idem HP de terra] in terra H \'quod fuit ante1 P2 14 in terra sed S, \'in trX1 (~ er.) sed P2, in terra* (\' est distinctio) sed B, terra sed H; in terras et codd. Lucr. missum est] missus codd. Lucr. oris\' B 15 rursum BP cum codd. Lucr., rursus HS fulgentia] rellatum codd. Lucr. 18 quod P, quo cett. colligirtl P3 19 ho est P nascautur P2 20 falsum (m ex s ? m. 3) B 21 dies multos S )