Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
at non est par utriusque ratio. solidum enim et conprehensibile corpus est et oculis et manu, anima uero tenuis et tactum uisumque fugiens. corpus e terra fictum atque solidatum est, anima nihil in se concreti, nihil ponderis terreni habet, ut Plato disserebat. nec enim tantam posset habere sollertiam, tantam uim, tantam celeritatem, nisi originem traheret e caelo.
corpus igitur quoniam fictum ex ponderoso et corruptibili elemento et tangibile est et uisibile, [*](AUCTORES 15] III 417 ss. 21 Plato] cf. Phaed. 80 D; cf. supra ad c. 8, 5 s. ) [*](BHSPJ 2 cupiditate S1 libidum H 4 a om. P 5 corpus sine - magna sine corpore om. Pl, in inf. mg. corpus sine animo rnihil potest animus autem1 (s. I. m. 3) potest multa et magna sine corpore P1, animo] anima S uero] autem SP (i. e. P3) 6 uisibilia (u ex b ? m. 2) B 7 quia-pati possunt s. I. P2 8 tactu C" er.) S 9 uisUi C" er.) S, uisu (~ m. 2) P isedj P1?10 nullum H 12 actui BH et anima] etiam H 13 est om. H 16 nasrciltur PJ 17 pars B100 (s del. et expunct.) Sar 18 et (ante conprehensibile) s. I. B3 19 et] sed H uisumque] ui summumque S e terra] etna (i. e. aeterna) sar, etra Spr 20 consolidatum B anima] anima uero S creti P nihil in fce1 (se m. 3) ponderis P 22 tantam uim bis P claritatem S 23 e] a SP )
ergo quamuis inter se coniuncta et sociata nascantur et alterum, quod est de terrena concretione formatum, quasi uasculum sit alterius, quod est a caelesti suptilitate deductum, cum uis aliqua utrumque discreuerit, quae discretio mors uocatur, utrumque in naturam suam recedit: quod ex terra fuit, id in terram resoluitur, quod ex caelesti spiritu, id constat ac uiget semper, quoniam diuinus spiritus sempiternus est.